Kitabı oku: «Aristophanis Lysistrata»
LYSISTRATA, CALONICE, MYRRHINA, LAMPITO
LYS.– At si quis in ædem Bacchi vocasset eas, aut Panos, aut Coliadis, aut Genetyllidis,1 ne transire quidem liceret præ multitudine tympanorum: nunc autem nulla adest hic mulier. Verumtamen hæc vicina mea foras exit. Salve, ô Calonice.
CAL.– Et tu mecastor salve, Lysistrata. Sed quid conturbata es? exporge frontem, carissima: non enim te decent contracta supercilia.
LYS.– Sed, ô Calonice, uritur mihi cor, et valde me piget sexus nostri, quoniam viri existimant2 nos esse nequam.
CAL.– Quippe tales pol sumus.
LYS.– Quumque edictum illis fuerit huc convenire, deliberaturis de re non levi, dormiunt, nec veniunt.
CAL.– Sed, ô carissima, venient. Mulieribus domo prodire non ita facile est. Alia enim marito operam dat: alia famulum excitat: alia puerum in lecto collocat, alia lavat, alia cibo in os indito placat.
LYS.– Sed erant magis necessaria curanda ipsis.
CAL.– Quid autem est, mea Lysistrata, cur nos mulieres convocas? Quænam illa res est aut quanta?
LYS.– Magna.3
CAL.– Num etiam crassa?
LYS.– Ita me servet Jupiter, crassa.
CAL.– Quî fit ergo, ut non veniamus?
LYS.– Nihil tale est: cito enim convenissemus. Sed est quiddam a me quæsitum, multis vigiliis in omnes partes versatum.
CAL.– Mirabor, ni subtile quid sit versatum istud in omnes partes.
LYS.– Adeo subtile, ut universæ Græciæ salus sita sit in mulieribus.
CAL.– In mulieribus? Parum ergo abest, quin nulla sit.
LYS.– Ita ut arbitri nostri sit, salvam esse rempublicam, aut nullos superesse, nec Peloponnesios —
CAL.– Nullos superesse edepol optimum4 est.
LYS.– Bœotiosque omnes perire funditus.
CAL.– Non omnes, quæso; sed anguillas excipe.5
LYS.– De Athenis autem nil tale ominabor: tu ipsa conjecturam facias.6 Si vero convenerint huc mulieres ex Bœotia simul et Peloponneso, nosque Atticæ, communiter servabimus Græciam.
CAL.– Sed quid possent mulieres prudenter agere et præclare? nosne, quæ sedemus pigmentis nitentes, ornamentis excultæ, crocotas gestantes, et Cimbericas rectas, et peribaridas?
LYS.– Immo enimvero hæc ipsa sunt, a quibus salutem spero; crocotulæ, et unguenta, et peribarides, et anchusa, et pellucidæ tunicæ.
CAL.– Quo tandem modo?
LYS.– Ita ut illorum, qui nunc vivunt, virorum contra alium hastam nemo tollat.
CAL.– Crocotam ergo, ita me Ceres amet et Proserpina, mihi tingendam curabo.
LYS.– Nec clypeum sumat.
CAL.– Cimbericam induam.
LYS.– Nec gladiolum.
CAL.– Peribaridas emam.
LYS.– Annon ergo adesse mulieres oportebat?
CAL.– Quin pol volando venisse oportuit dudum.
LYS.– Sed, pro dolor! videbis eas esse nimis Atticas, dum omnia faciunt justo tardius.7 At nec ex maritimis ulla mulier adest, nec ex Salamine.8
CAL.– Sed has scio in celocibus trajecisse matutinas.
LYS.– Nec, quas sperabam et confidebam ego primas hic adfore, Acharnenses mulieres veniunt.9
CAL.– Attamen Theagenis uxor,10 tanquam horsum venire cupiens Hecatæ simulacrum consuluit. Sed ecce accedunt quædam: item aliæ etiam. Hem, hem! undenam sunt?
LYS.– Ex Anagyro.
CAL.– Edepol ut dicis. Anagyrus11 ergo mihi videtur commotus.
MYRR.– Num tardius advenimus, ô Lysistrata? quid ais? cur taces?
LYS.– Non laudo, Myrrhina, modo advenientem in re tanta.
MYRR.– Vix enim in tenebris cingulum inveni, sed, si res urget, fare præsentibus nobis.
LYS.– Immo potius opperiamur paulisper, dum Bœotiæ et Peloponnesiæ mulieres veniant.
MYRR.– Multo tu rectius dicis: et ecce jam hæc Lampito accedit.
LYS.– O carissima Lacæna, salve Lampito. Quam formosa videris, ô dulcissima! quam pulchro colore, quam vegeto es corpore! vel taurum strangulare possis.
LAMP.– Næ istuc ecastor credo, siquidem corpus exerceo, et subsultans pede podicem ferio.12
LYS.– Quam bellas habes papillas!13
LAMP.– Tanquam victimam pertractatis me.14
LYS.– Hæc autem adolescentula altera, cujas est?
LAMP.– Primaria ecastor femina Bœotia venit ad vos.
LYS.– Pol Bœotia est, pulchrumque habens campum.
CAL.– Et pol mundum, vulso pulegio.15
LYS.– Quænam vero est illa altera puella?
LAMP.– Bona quidem ecastor, sed Corinthia.
LYS.– Bona edepol videtur, ut illic esse solent.16
LAMP.– Jam vero quis congregavit mulierum hunc cœtum?
LYS.– Ipsa ego.
LAMP.– Dic igitur nobis, quid velis.
LYS.– Ita sane, carissima.
MYRR.– Dic tandem quodnam sit serium illud negotium.
LYS.– Jam dicam. Sed priusquam dicam, vos hoc interrogabo pauxillum quidpiam.
MYRR.– Quidquid voles.
LYS.– Liberorum vestrorum patres nonne desideratis absentes in milita? Sat enim scio unicuique vostrûm peregre abesse virum.
CAL.– Meus quidem vir jam quinque menses, ô miser, abest in Thracia observans Eucratem.17
LYS.– Meus vero totos sex menses ad Pylum.18
LAMP.– Meus autem, si quando ab exercitu redeat, mox adnexo sibi clypeo evolat.
LYS.– Sed nec mœchi relicta est scintilla. Ex quo enim nos prodiderunt Milesii, ne olisbum quidem vidi octo digitos longum, qui nobis esset coriaceum auxilium. Velletisne ergo, si quam ego fabricam invenero, bello mecum finem imponere?
MYRR.– Per Deas juro me velle, si me oporteat vel encyclum hocce opponere pignori, sumtamque pecuniam hoc ipso die ebibere.19
CAL.– Ego vero mihi videor vel rhombi instar meipsam dissectura, et dimidium mei datura.
LAMP.– Ego vero vel ad Taygetum20 ascenderem, si ibi Pacem sim visura.
LYS.– Dicam ergo; siquidem res celanda non est. Nobis enim, ô mulieres, si volumus cogere viros ad colendam pacem, abstinendum est —
MYRR.– Quo? dic.
LYS.– Facietisne ergo?
MYRR.– Faciemus, si vel nos mori oporteat.
LYS.– Abstinendum igitur nobis est a pene. Quid mihi aversamini? quorsum itis? Vos inquam, cur labra distorquetis, et renuitis? cur color mutatur? cur lacrima fluit? facietisne, an non facietis? aut quid cogitatis?
MYRR.– Non fecerim, sed bellum serpat.
CAL.– Nec edepol ego, sed bellum serpat.
LYS.– Hoccine dicis tu, rhombe? atqui modo aiebas te vel dimidium tui abscissuram.
CAL.– Aliud, aliud quidquid voles. Vel per ignem, si oporteat, incedere volo. Hoc potius, quam quod de pene dicebas, ad quem nihil est quod compares, ô cara Lysistrata.
LYS.– Tu vero, quid?
LAMP.– Et ego volo per ignem.
LYS.– O libidinosum sexum omnem nostrum! non temere est, quod de nobis fiunt Tragœdiæ: nihil enim sumus, nisi Neptunus et scapha21. Sed, ô cara Lacæna (tu enim si fueris sola mecum, perditam22 rem adhuc restituere poterimus) adsentire mihi.
LAMP.– Per ecastor23 difficile est feminas dormire solas sine mentula. Hoc tamen perpeti oportet: nam pacem fieri oportet maxime.
LYS.– O carissima et sola harum femina.
MYRR.– Si autem, quod absit, quam maxime abstineamus a quo tu dicis, magisne eapropter fiet pax?
LYS.– Multo magis, ita me ament Divæ. Si enim domi sederemus pigmentis oblitæ et in amorginis24 subucilis nudæ insederemus glabro cunno, arrigerent viri, et coire cuperent: nos autem si non accederemus, at nos contineremus, sat scio mox pacem eos facturos.
LAMP.– Sane Menelaus olim conspectis, ut puto, Helenæ nudis papillis, ensem abjecit.
MYRR.– Quid vero, ô misella, si nos omiserint viri?
LYS.– Tum istud Pherecratis adhibe, Canem excoriatum excoriare.25
MYRR.– Nugæ sunt ista simulacra. Si vero comprehensas in cubiculum vi traxerint nos?
LYS.– Renitere apprehensis foribus.
MYRR.– At si verberent?
LYS.– Tum præbe, sed maligne. Nulla enim his inest voluptas, si per vim fiant. Aliisque modis molestia eos afficere oportet. Nec dubites, quin ocius defatigentur: nunquam enim ex eo voluptatem vir capiet, ni mulieri simul jucundum sit.
MYRR.– Si vobis hoc videtur, nobis itidem videtur.
LAMP.– Et nos quidem nostris viris persuadebimus, ut ubique sine dolo malo pacem colant. Sed Atheniensium colluviem quomodo quis adducere possit, ut ne rursus delicias faciat?
LYS.– Ne sis sollicita: nos, quod in nobis erit, nostratibus persuadebimus.
LAMP.– Nequicquam, quamdiu in triremes conferentur studia, et in Divæ æde adservabitur immensa illa pecuniæ vis.
LYS.– Sed et hoc etiam bene provisum et præcautum est: occupabimus enim arcem hodie. Nam provectioribus ætate mulieribus hoc mandatum est negotium, ut, dum nos hæc constituimus, sub specie sacrificandi occupent arcem.
LAMP.– Omnino fieri possit: etenim sic bene autumas.
LYS.– Cur ergo non hæc quamprimum, ô Lampito, jurejurando confirmamus, ut irrupta sint?
LAMP.– Jusjurandum modo concipito, ut juremus.
LYS.– Recte autumas. Ubi est Scythæna?26 quo spectas? Pone in conspectu clypeum supinum: et mihi det hostias aliquis.
MYRR.– Lysistrata, quo sacramento nos adstringes?
LYS.– Quonam? In clypeum, ut Æschylum aiunt fecisse quondam, ove mactata —27
MYRR.– Ne, quæso, mea Lysistrata, juraveris in clypeum quicquam super pace.
LYS.– Quodnam erit ergo jusjurandum?
MYRR.– Si sumtum alicunde album equum immolemus, et super eo juremus.
LYS.– Quorsum album equum?
MYRR.– Sed quomodo jurabimus nos?
LYS.– Edepol tibi dicam, si velis. Collocato supino grandi calice nigro, in eum immolemus Thasii28 vini urceum, et juremus aquam29 in calicem nos non infusuras.
LAMP.– Dii boni, quale juramentum! dicere nequeam quantum illum probem. Intus efferat aliquis foras calicem et urceum.
LYS.– O carissimæ mulieres, quanta vis fictilium! hoc sumto calice statim quis hilarabitur: eum depone, et hostiam mihi prehende. O Suada domina, et amicitiæ phiala, propitia mulieribus accipe hæc sacra.
MYRR.– Boni coloris est sanguis et pulchre profluit.
LAMP.– Quin etiam, ita me Castor amet, suave olet.
LYS.– Sinite primam me, ô mulieres, jurare.
MYRR.– Non, per Venerem; nisi sortita fueris.
LYS.– Prehendite omnes calicem, ô Lampito, dicatque pro vobis una, quæcunque ego dixero; vos vero in eadem jurabitis et rata habebitis: Nec adulter, nec vir ullus est —
MYRR.—Nec adulter, nec vir ullus est.
LYS.—Qui ad me accedet rigente nervo. Dic.
MYRR.—Qui ad me accedet rigente nervo. Papæ! labant genua mea, o Lysistrata.
LYS.—Domi casta degam ætatem —
MYRR.—Domi casta degam ætatem.
LYS.—Crocotam gestans et comta —
MYRR.—Crocotam gestans et comta.
LYS.—Ut meus vir quam maxime incendatur —
MYRR.—Ut meus vir quam maxime incendatur.
LYS.—Nec unquam sponte viro meo morem geram —
MYRR.—Nec unquam sponte viro meo morem geram.
LYS.—Si vero me invitam vi cogat —
MYRR.—Si vero me invitam vi cogat.
LYS.—Maligne ei præbebo et motus non addam.
MYRR.—Maligne ei præbebo et motus non addam.
LYS.—Non tollam calceos sursum ad lacunar.
MYRR.—Non tollam calceos sursum ad lacunar.
LYS.—Non conquiniscam instar leœnæ in cultri manubrio.
MYRR.—Non conquiniscam instar leœnæ in cultri manubrio.
LYS.—Hæc si rata habeam, liceat mihi hinc bibere.
MYRR.—Hæc si rata habeam, liceat mihi, hinc bibere.
LYS.—Si vero transgrediar, aqua impleatur calix.
MYRR.—Si vero transgrediar, aqua impleatur calix.
LYS.– Vosne omnes jurejurando hæc firmatis?
CAL.– Ita, per Jovem.
LYS.– Age, ego sacrificabo hanc hostiam.
MYRR.– Partem modo, ô cara, ut statim ab initio amicæ inter nos simus.
LAMP.– Quis ille clamor?
LYS.– Hoc illud est, quod dicebam. Nam mulieres arcem Deæ jam occuparunt. Sed, ô Lampito, tu quidem abi, et res vestras compone: has autem relinque nobis hîc obsides. Nos vero cum ceteris, quæ sunt in arce, mulieribus, una occludamus ingressæ ostium repagulis.
MYRR.– Nonne putatis contra nos suppetias venturos mox viros?
LYS.– Flocci eos non facio.30 Non enim tantas minas, nec tantum ignem ferentes venient, ut claustra hæc reserare possint, nisi ea, qua diximus, conditione.
MYRR.– Nunquam certe, ita me Venus amet. Frustra enim nos mulieres vocaremur invictæ et scelestæ.