Kitabı oku: «Henry the Sixth», sayfa 2
COLLECTARIUM MANSUETUDINUM ET BONORUM MORUM REGIS HENRICI VI.
EX COLLECTIONE
Magistri Joannis Blakman bacchalaurei
theologiæ, et post Cartusiæ monachi Londini.
[A ii a] Oratio ejus devota
Domine Jesu Christe, qui me creasti, redemisti, et ad id quod sum prædestinasti, tu scis, quid de me facturus sis, fac de me secundum tuam misericordissimam voluntatem. Nam scio et veraciter confiteor, quod in tua manu cuncta sunt posita, et non est qui possit tibi resistere: quia Dominus universorum tu es. Ergo Deus omnipotens, misericors & clemens, in potestate cujus sunt regna omnia atque dominationes, et cui omnes cogitationes, verba et opera nostra præterita, præsentia et futura continue sunt cognita et aperta, qui solus habes scientiam & sapientiam incomprehensibilem. Tu scis, Domine, quæ michi misero peccatori expediunt: prout tibi placet, et in oculis tuæ divinæ majestatis videtur de me fieri, ita de me fiat. Suscipe, pater clemens et misericors Deus omnipotens, preces mei indignissimi servi tui: et perveniant ad aures misericordiæ tuæ orationes, quas offero coram te et omnibus sanctis tuis. Amen.
PROHEMIUM
Scriptum est, quod neminem laudabimus ante mortem suam, sed in fine erit denudatio operum ejus, unde, cessante jam omni impedimento veræ laudis, Quia cœli gloriam Dei omnipotentis enarrant, & omnia quæ fecit Dominus ipsum in factura sua laudant, idcirco in laudem Dei & serenissimi principis regis Henrici. VI. corpore jam defuncti, quem licet minime peritus laudare anticipavi, aliqua tractare necessarium duxi. Maxime quia sanctos Dei laudare, quorum in cathologo istum puto regem eximium, ob sancta sua merita quoad vixit per eum exercitata, merito computari, omnipotentis Dei laus est & gloria, ex cujus cœlesti dono est, ut sancti sint. De prænobili ejus prosapia, quomodo scilicet ex nobilissimo sanguine & [A ii b] stirpe regia antiqua Angliæ secundum carnem progenitus erat, et qualiter in duabus regionibus, Angliæ s. & Franciæ, ut verus utriusque regni heres coronatus fuerat, tacere curavi, quasi manifestum & notum. Maxime propter casum ejus infaustissimum, qui eidem inopinate postea evenit.
Virtutum ejus commendatio
Verum ut de virtutibus non paucis istius regis, quibus Deus omnipotens animam ejus insignivit, aliquid edicam, &3 pro modulo meo Deo propicio prout noverim, & ex relatu fidedignorum, quondam ei assistencium, didicerim, propalabo. Fuerat enim, quasi alter Job, vir simplex, & rectus, Dominum Deum omnino timens, & à malo recedens. Erat autem vir simplex, sine omni plica dolositatis aut falsitatis, ut omnibus constat. Nulli enim dolose egerat: aut falsum aliquod cuiquam proferre solebat: sed veridica semper exercuerat eloquia. Fuerat & rectus et justus, per lineam justiciæ semper in actis suis procedens. Nulli vero injuriam facere voluit scienter. Deo & omnipotenti quod suum erat fidelissime tribuerat. quia decimas & oblationes, Deo et ecclesiæ debitas, amplissime persolvere studuit. simul cum religiosissimo cultu etiam hoc peregit, ita quod ipse & regalibus infulis trabeatus, diademateque regio coronatus, tam profundas sibi instituit exhibere Domino inclinativas supplicationes, ac si fuisset juvenis quispiam religiosus.
Timor Domini inerat ei
Quod & princeps iste timorem habuerat filialem ad Dominum, patet in quammultis ejus actis et devotionibus. Primo referre solebat quidam Angliæ reverendus antistes, se per decem annos confessoris sui officio functum apud ipsum regem Henricum fuisse. Sed neque per tantum tempus mortalis alicujus [A iii a] criminis maculam animam ejus tetigisse asserebat. O! quanta vigilantia! O! quanta diligentia placendi Deo in tam sublimi et juvenili persona reperta est! Attendite reges & principes universi, juvenes et virgines & populi quique, & laudate Dominum in sanctis ejus. Hunc quoque regem virtute imitamini, qui malum fecisse poterat & non fecit: sed omnino dum vixit refugit, in quantum potuit, propter Dei displicentiam, hujuscemodi malum vel noxam.
Cultor Dei sedulus erat
Sedulus & verissimus Dei cultor erat rex iste, magis Deo et devotioni orationum deditus, quam mundanis vel temporalibus rebus tractandis, aut vanis ludis vel occupationibus exercendis: qualibus ut frivola ab eo despectis, aut in orationibus, aut in scripturarum vel cronicarum lectionibus assidue erat occupatus, ex quibus non pauca eloquia hauserat, ad ipsius aliorumque consolationem spiritualem. Unde omni statui, omnique conditioni hominum et ætati sedulus hortator & consultor extiterat, juvenibus consulens, ut à vitiis declinarent, et virtutis viam assequerentur. Provectæque ætatis viros et presbiteros, ut virtutis complementum, braviumque æternæ vitæ prosequendo attingerent, ammonuit, proferens id psalmi: Ite de virtute in virtutem: videbitur enim hinc Deus deorum in Syon.
Devota habitudo ejus in ecclesia
In ecclesia vel oratorio nunquam sedere sibi complacuit super sedile, aut huc illuc ve, ut moris est mundanorum, deambulare: sed nudato semper capite, dum divina saltem celebrarentur officia, rarissime regios erigens artus, quasi continue coram libro genua flectens, oculis ac manibus erectis, missalia, oracula, epistolas, euangelia internis visibus4 promere gestiebat cum celebrante. Nonnullis etiam solebat clericis destinare epistolas [A iii b] exhortatorias, cœlestibus plenas sacramentis et saluberrimis admonitionibus, in stuporem multorum.
Item & ubicũque fuerat rex iste, semper devotissimus sanctæ crucis, aliorumque Christianæ religionis sacramentorum vel sacrorum, cultor et sedulus adorator extiterat. In hujusmodi enim opere nudato capite devotius insedere5 solebat, etiam in itineribus equitando. ita quod regale caputium terram petere ultro sæpius faciebat, etiam dextrario insidens, nisi id manus suorum sitius6 apprehenderet. Unde et maluit sanctæ crucis signorum seriem in corona sua regia situari, quam florum vel foliorum similitudines quascũque, juxta illud sapientis: Corona aurea super caput ejus, expressa signo sanctitatis. &c. Tempestive valde, et quasi in initio divinorum officiorum solebat interesse. Sed et de prolixa protractione divinorum officiorum nusquam fastidium passus erat, quanquam ultra meridiem protelabantur.
Item in ecclesia nullatenus accipites,7 gladios, basillardos,8 contractus, confabulationes ve fieri sinebat: sed orationibus etiam suis potentatibus & proceribus, juxta illud Salvatoris eloquium, Domus mea domus orationis est, jussit crebrius esse vacandum, quod et fecerunt devote.
Pudicitia ejus
Pudicus enim & purus fuerat rex iste H. ab ineunte ætate sua. Omnem vero lasciviam verbo & opere dum juvenis erat declinaverat, quoadusque duxerat, nubilibus venientibus annis, prænobilem dominam, dominam Margaretam, regis Ceciliæ9 filiam, ex qua unicum tantummodo procreavit filium, Edwardum s. prænobilem & virtuosum principem, cum qua & cui conjugale fœdus syncerissime omnino servaverat, etiam in ipsius dominæ absentia, quæ aliquando perlonga fuerat: nullam aliam à sua feminam tota sua [A iv a] vita impudice tangens. Non etiam ad præfatam suam conjugem effrenate, vel more impudicorum, habere solebat accessum dum insimul commanserunt: sed tantummodo ut ratio et rei necessitas, servata semper inter eos honestate conjugali et cum magna gravitate.
Exemplum
In argumentum vero suæ servatæ pudicitiæ, omnino consueverat effugere nuditatem et virorum et mulierum incantius10 aspicere. ne, ut David, amore illicito caperetur, cujus animam, prout legimus, oculi deprædati fuerant. Propterea princeps iste pepigerat cum oculis suis fœdus, ut nec saltem impudice quamlibet aspicerat11 feminam.
Aliud exemplum
Unde semel contigit, quod tempore natalis Domini choreas, vel spectaculum quoddam generosarum juvencularum, resolutis sinibus suis nudatas mamillas proponentium, quidam adduceret magnus dominus coram eo, ut ante regis aspectum juvenes illæ mulierculæ sic denudatæ tripudiarent, ad probandum forsan eum, vel ad alliciendum regis juvenilem animum. Sed rex iste non improvidus, nec diabolicæ fraudis ignarus, his spretis præstigiis, nimium indignatus, oculos avertens, dorsum ejus citius posuit, et ad cameram suam exivit dicens, Fy fy, for shame, forsothe ye be to blame.
Aliàs juxta Bathoniam equitans, ubi calida sunt balnea, quibus, ut dicitur, se refocillant et lavant se homines illius patriæ ex consuetudine, dum introspiceret rex balnea, vidit homines in eis quasi in toto nudos et vestibus plene exutos. Ad quod indignans rex citius abiit, nuditatem hujusmodi quasi grande facinus abhorrens, non immemor illius Francisci Petrarchæ assertionis: Nuditas beluina in hominibus non placet: sed pudori amictûs honestate consulitur. Præteria,12 non tantum sibiipsi, sed et domesticis suis, de castimonia magnam [A iv b] cautionem adhibere solebat. Nam ante nuptias suas adoloscens13 castitatis alumnus existens, curiose per secretas suæ cameræ fenestras aspicere solebat, ne feminarum introeuntium stulta debacharetur insolentia, in suorum saltem domesticorum ruinam. Eandem etiam cautionem adhibuerat idem rex duobus suis fratribus utriuis,14 Dominis videlicet Jaspere15 et Edmundo, dum pueri et juvenes erant: quibus pro tunc actissimam16 & securissimam providebat custodiam, eos ponens sub tutela virtuosorum et honestissimorum sacerdotum, tum ad erudiendum, tum ad virtuose vivendum, et conversandum, ne scilicet indomitæ adolescentulationes succrescerent, si omnino suppressore carerent. Non minorem iterum diligentiam adhibere solebat rex iste, ut dicitur, circa alios sibi attinentes, ut vitia declinarent vel vitarent simul cum contione viciosorum vel dissolutorum, et virtutes apprehenderent, ammonens eos.
Contra avaritiam
Liberalitas ejus
Contra pestem avaritiæ, qua quamplurimi inficiuntur et languent, etiam terreni principes, Rex iste H. de quo loquimur, cautissimus, et erectissimus omnino fuerat. Quia nec donariis præfulgidis sibi donatis, nec excellentissimis divitiis, quas ipse possiderat17 aliquotiens illicito amore captus fuerat. Sed ad pauperes omnino liberalis erat, eorum inopiam sublevando. Alios etiam quamplures largitate ditabat donorum, aut officiorum, vel saltem omnem ab eis egestatem amovebat. Nequaquam suos opprimebat subditos immoderatis exactionibus, ut ceteri agunt principes et magnates: sed tanquam pius pater inter filios conversatus, eos decentissime ex suis relevans, propriis contentus maluit [A v a] sic juste inter eos vivere quam ipsi deficerent egestate, sua suppressi crudelitate. Quod de suis contentus fuerat, alienarum rerum minime cupidus, patet variis exemplis verissimis. Unde quidam magnus dominus optulit eidem regi preciosum coopertorium, ad lectum suum cameralem, undique nobilibus aureis in magna multitudine stratum, cum talibus verbis dicens: De talibus sit vobis cura. Sed regis animus, cœlestia et spiritualia magis inhians, hujusmodi terrena postponens, minime attendebat hujusmodi munera.
Aliàs venientibus ad eundem regem executoribus reverendissimi domini cardinalis et episcopi Winton̄. sui avunculi, cum prægrandi summa, duorum videlicet millium liƀ. auri eidem regi conferend’. ad suos usus, & ad necessaria regni pondera sublevanda, penitus respuit munus, nec quoquomodo habere voluit, dicens, ipse fuerat pergratus mihi avunculus, & multum nobis beneficus, dum vixerat: Dominus retribuat ei. facite vos de bonis suis prout tenemini. nos nolumus ea recipere. Ad quod dictum regium attoniti executores illi, supplicaverunt magestati regiæ, ut saltem reciperet donum illud de manibus eorum, ad dotationem duorum collegiorum suorum, quæ tunc quasi de novo fundasset, apud Cantabrigiam et Eton. Cui supplicationi et donationi libentissime favebat rex, mandans, ut, pro relevamine animæ præfati sui avunculi, conferrent donum prædictis collegiis. Qui concito gradu mandatum regium expleverunt.
Item in suæ liberalitatis ostentationem, qua cum aliis pollebat virtutibus rex iste, in confusionem avariciæ largissimus erat in donis, ut sui quondam testabantur. Donaverat enim uni de capellanis suis, dum audierat eum intentum ad sacerdotalia vestimenta resarcienda, plus quam decem mutatoria casularia de pannis suis sericis, ad missas in ecclesia, cui tunc præerat idem sacerdos, celebrandas. Aliàs audiens unum de famulis suis multis furtive expoliatum [A v b] bonis, misit ei idem rex, in recompensationem sui dampni, XX nobilia, cum hoc consulens, ut ammodo magis providus esset de custodia bonorum suorum, et nec quicquam juris ageret cum fure illo. Ecce quomodo misericordia & veritas obviaverunt sibi, justicia & pax osculatæ sunt in nostro terreno principe. O! rara18 pietas & piissima charitas in homine inventa! Unde & idem princeps, tandem utroque privatus regno, Angliæ videlicet & Franciæ, quibus ante imperaverat, cum rebus & bonis suis, non fracto, sed æquo id tulit animo, omnia temporalia parvipendens, dummodo Christum lucraretur et æterna. Non tantum in temporalibus distribuendis largus, sed etiam in ecclesiasticis et spiritualibus benefitiis19 conferendis, multum cautus et providus erat rex iste & discretus, ne indignis, vel quoad seipsum indigne, i. symoniace, talia conferret, prout res ostendit in personis ab eo promotis: immunis semper erat à symonia. Nam virtuti semper intendens, virtuosorum promotioni omnino vacabat, atque eos plurimum amabat. Accensæ vero charitatis perurgebatur affectu, quando successori celeberrimi cardinalis Winton̄ dixerat præfatus rex H. magistro Wilelmo Waynflet: Accipe Wintonicam intronizationem, ut sis illic, sicut solent prædecessores præsules esse. sis longævus super terram, et in virtutis via succrescens et proficiens. Episcopos etiam Wurcestriæ et Cestriæ20 simul, cum multis aliis, pari liberalitate promovit, ut res satis innotuit. Unde ad ampliandum domum Dei, et cultum divinum, duo præclara principatus sui tempore fundavit collegia prædicta, quæ amplissimis dotavit prædiis et redditibus, ad sustentationem pauperum scholarium non paucorum, in quibus non tam divina cotidie devotissime celebrantur officia, ad Dei omnipotentis laudem, quam scolastica dogmata cum ceteris actibus continue exercentur, ad scientiæ incrementum. Ad istorum vero duorum collegiorum [A vi a] iniciationem et fundamen, perquisivit ubique optimos lapides vivos, optime expeditos in virtute & scientia juvenculos, et sacerdotes qui ceteris præessent ut doctores & tutores. Unde quoad presbyteros habendos dixerat rex suo legato in hac causa, Minorascere eos potius tolleramus in musicalibus, quam in scripturarum scientiis. Et quo ad pueros vel juvenculos, ei adductos ad scholatizand'. voluit eos rex omnino educari et nutriri, tam in virtute, quam in scientiis. Unde cum aliquos eorum sibi obviam habuit aliquoties in castro de Wyndesoor, quo interdum irent, ad servos regis, eis notos, visitandos, comperto quod sui essent, admouit21 eos de virtutis via prosequenda, dando cum verbis etiam pecunias ad alliciendum eos, dicens: Sitis boni pueri, mites et docibiles, et servi Domini. Et si aliquos eorum curiam suam visitare deprehenderit, aliquando cohibuit corripiendo eos, ne hoc amodo iterarent, ne agnelli sui perditos suorum curialium actus vel mores saperent: vel proprios bonos mores in parte vel in toto amitterent, more agnorum vel ovium, quæ inter vepres vel spinas pascentes, sua vellera dilaniant, et sæpius in toto amittunt.
Humilitas regis
Loquendo de magna regis istius humilitate, sciendum, quod multum clarus fuerat virtute illa humilitatis. Non enim erubuit rex iste piissimus sacerdoti, celebranti coram eo, diligens minister fieri, respondendo ad missam, Amen. Sed libera nos, et similia. Ita vero fecit etiam michi communiter indigno sacerdoti. In mensa etiam succinctam faciens refectionem, quasi religiosus cum concitata surrectione silentium servans stando Deo gratias totiens quotiens devotissime persolvit. Unde etiam, teste magistro doctore Town̄. instituit idem rex, quod per elemosinarium suum quidam discus, V. Christi vulnerum, quasi sanguinerubentium, repræsentativus, [A vi b] mensæ suæ, quando se reficere habuit, ante omnia alia fercula poneretur, quibus effigiebus devotius intentis,22 ante quorumlibet ciborum attactum mirabiles Deo persolvebat devotiones.
Item equitando semel in strata quadam, jacente extra cemiterium ad orientem cujusdam ecclesiæ, ubi pixis super altare pendens carebat sacramento eucharistiæ, eo igitur non nudante caput, ut semper aliàs vel ante assolet agere cum magna devotione propter reverentiam sacramenti: admirantibus inde suis dominis et compluribus magnatibus, rationem reddit rex dicens: Scio, inquit, ibi non esse Dominum meum Iesum Christum, ob cujus honorem tanta facerem. Quod ita repertum est ut dixit. unde et dicunt, qui eidem secreti erant, quod rex iste frequenter viderat Dominum nostrum Iesum, in forma humana repræsentantem se in sacramento altaris inter manus sacerdotis.
Consueverat etiam, ex permaxima humilitate & devotione, nocte et Dominicæ resurrectionis tempore propria manu gerere magnum tortum, ob reverentiam Dominicæ resurrectionis et fidem.
Humilitas regis
De ipsius etiam humilitate in incessu, in vestibus et aliis corporalibus indumentis, in verbis et ceteris corporis gestibus compluribus, constat, quam23 obtusis sotularibus et ocreis à juventute uti consueverat adinstar coloni. Togam etiam longam cum capucio rotulato ad modum burgensis, et talarem tunicam ultra genua demissam, caligas, ocreas, calceos omnino pulli coloris &c. omnimoda curiositate per eum prohebita24 in consuetudine habuit.
Voluit etiam in principalibus anni festis, sed maxime quando ex consuetudine coronaretur, indui ad nudum corpus suum aspero cilitio, ut per asperitatem talem corpus ejus [B i a] arctaretur à lascivia, potius vero ut omnis arrogantia vel inanis gloria, quæ ex hujusmodi oriri solet, reprimeretur.
Labor et exercitium ejus
De occupatione regis, qua25 bene dies et tempora transigerat,26 compluribus notum est adhuc viventibus, quod omnino dies solemnes, & Dominicos in divinis officiis audiendis, et devotis orationibus ex parte sua pro se et populo suo omnino dedicare solebat, ne sabbata ejus hostes deriderent. Et ad similiter agendum etiam alios inducere diligenter studuit. unde et nonnulli, quondam eidem assistentes, asserunt, quod tota ejus exultatio et gaudium erat in Dei laudibus et divinis servitiis rite & devote persolvendis. Ceteros vero dies etiam minus solemnes, non in ocio aut vanitatibus, non in commessationibus aut ebrietatibus, non in vaniloquiis aut ceteris nocivis dictis aut loquelis (quæ amnia27 semper dum viveret declinabat,) immo paucissimis eloquiis, ut verbis ædificariis vel ceteris utilibus omnino usus fuerat: Sed dies illos aut in regni negotiis cum consilio suo tractandis, prout rei exposcerat necessitas, aut in scripturarum lectionibus, vel in scriptis aut cronicis legendis non minus diligenter expendit. Unde et de eo testatus est miles quidam honorandus, quondam sibi camerarius fidelissimus, dominus Ricardus Tunstall, verbis et scriptis suis testimonium de eo dedit dicens: In lege Domini fuit voluntas ejus die ac nocte. In hujus etiam rei testimonium ipse Dominus rex graviter conquestus est michi in camera sua apud Eltham, quando solus cum eo ibidem essem in sanctis suis libris cum eo laborans, ejus salubribus monitis & profundissimæ devotionis suspiriis intendens: dato pro tunc interim sono super hostio regio à quodam potentissimo regni duce, rex ait: Sic inquietant me, ut vix raptim per dies et noctes valeam sine [B i b] strepitu aliquorum sacrorum dogmatum lectione refici. Simile etiam quoddam huic semel contigit, me præsente apud Wyndesor. In attestationem etiam suæ eximiæ devotionis ad Deum, dicunt complures adhuc superstites, eidem etiam principi quondam familiares, quod quasi continue oculos suos ad cœlum attollere consueverat, quasi cœlicola quidam aut raptus, nec seipsum pro tempore, nec se circumstantes sentiens, quasi esset homo extaticus, vel subcœlestis, conversationem suam in cœlis habens, juxta illud apostoli, Conversatio nostra in cœlis est.