Kitabı oku: «Platonis Apologia Socratis», sayfa 5
PARS II
Quare igitur haud indigne feram, Athenienses, quod factum est ut me damnaretis, et alias plurimas habeo causas, neque inopinanti mihi id factum est; quin multo magis utrorumque calculorum miror effectum numerum. Non enim putaram tam prope afore, sed aliquanto longius: nunc autem si tres modo calculi aliter cecidissent, opinor, evasissem. Ac Melitum quidem iam videor mihi evasisse, neque evasi tantum, sed nemini hoc dubium est, si Anytus et Lyco ad me accusandum non surrexissent, illum etiam mille drachmas soluturum fuisse, non recepta quinta parte calculorum. – Aestimat ergo mihi vir litem poenamque morte. Sit ita. Quanam autem re ego contra aestimabo, Athenienses? Ea certe quam commerui. Quid igitur? Quam commerui poenam aut multam, quod nescivi quietus me tenere in vita, nihilque curans ea quae plerique, quaestum, rem familiarem, conciones et potestates et conspirationes et seditiones quae in civitate fiunt, quod putabam longe longeque digniorem me esse quam ut ex talibus salutem quaererem, non egi hoc ut obirem ea quibus obeundis nec vobis nec mihi ipsi quicquam utilitatis afferre potuissem, sed ut quemque privatim demererer quo maximo videbar posse merito, hoc unum egi, ausus cuique vestrum suadere ne suarum rerum ullius curam susciperet prius quam sui ipsius suscepisset, ut quam optimus et prudentissimus fieret, neve negotiorum civitatis prius quam ipsius civitatis, eodemque modo ceterarum item rerum curam et cogitationem susciperet: quid igitur commerui, talis qui fuerim? Boni sane aliquid, Athenienses, si modo pro dignitate atque ex vero aestimatis; et quidem boni id genus quod conveniat mihi. Iam quid convenit pauperi viro, benemerenti, qui otio indiget ut vos ad virtutem adhortetur? Nihil est quod tam conveniat, Athenienses, tali viro magis, quam ut ei publice victus in prytaneo praebeatur; multoque id magis quam si quis vestrum equo aut bigis aut alio curriculo Olympiis vicit. Is enim vos facit ut beati videamini esse, ego autem ut sitis: isque victu non indiget, ego autem indigeo. Itaque si me oportet ex vero ac pro dignitate aestimare, victum dicam in prytaneo.
Fortasse igitur vobis, quum haec dico, similiter videor dicere ac de miseratione et supplicibus verbis, arroganter contumax; verum non ita se res habet, Athenienses, sed hoc potius modo. Persuasum est mihi, a me sciente neminem affici iniuria – sed vobis quidem id non persuasero; nam breve fuit tempus, quo sermones inter nos contulimus: nam si lex esset vobis, sicut apud alios homines est, morte ne quis multetur unius tantum diei iudicio sed plurium, persuaderi illud vobis potuisset; nunc autem non facile est tam brevi tempore tantas calumnias diluere – : sed persuasum quum sit mihi, a me neminem affici iniurira, multum abest ut me ipsum iniuria afficiam, meque ipse dicam aliquo malo dignum, aut huiusmodi aliquid commeruisse. Quid metuens? an ne mihi eveniat id, quod Melitus me dicit commeruisse, quod nego me scire bonum malumne sit – pro eo num ex iis, quae certo scio mala esse, delectu facto, hoc me dicam commeruisse? Num vincula? Et quid me opus est vivere in carcere, servientem eorum qui quoque tempore constituentur potestati, Undecimvirorum? an pecuniariam poenam, et in vinculis retineri, donec solvam? At hic id ipsum mihi recurrit, quod modo dicebam: nihil mihi est pecuniae, unde solvam. Exsilione ergo aestimabo litem? Fortasse enim ratam facietis hanc aestimationem. At non tanta vitae cupiditate occaecatus sum, ut nequeam videre, quum vos, cives mei, perferre non potueritis meos sermones et conversationem meam, quae vobis adeo molesta et invidiosa facta est, ut iam ab ea liberari velitis, alios homines eam facile laturos esse. Id ego ut credam, Athenienses? Pulchra sane mihi vita erit, si ego hoc aetatis demigrans hinc, urbemque aliam ex alia mutans et undique expulsus vivam. Certo enim scio, quocumque venero, uti hac in urbe, non defore qui disserentem me audiant adolescentes; ac si eos repellam, hi me ipsi expellent, inductis ad id senioribus; sin non repellam, facient illud eorum et patres et cognati, eorum causa ipsorum.
Nunc forsitan dixerit aliquis: Tacitus et quietus, Socrate, vivere nobis non poteris, si hinc egressus eris? Hoc vero pluribus vestrum ad persuadendum apte explicare longe difficillimum est. Nam sive dicam esse illud deo non parere, atque ideo me haudquaquam quietum esse posse, non credetis mihi quasi dissimulatione uso; sin rursus dicam, nullum homini maius bonum posse contingere, quam ut quotidie sermones conferat de virtute et ceteris rebus, de quibus disserenti vos mihi operam datis, meque et alios exploranti – nam inexplorata vita non vitalis homini est – : hoc igitur dicenti etiam minus credetis mihi. Sed ita res est ut ego dico, cives; sed non facilis est ad explicandum. Accedit quod ego non consuevi me dignum deputare ullo malo. Etenim si mihi argentum esset, tanto litem aestimarem quantum solvere possem – nam nullum mihi ea re damnum fieret – : nunc autem nihil est; nisi forte, quantum ego solvere potero, tanto mihi aestimare vultis. Fortasse solvere vobis potuerim admodum minam argenti: igitur tanto litem aestimo. Sed Plato hic, Athenienses, et Crito et Critobulus et Apollodorus iubent me triginta minis aestimare, ipsique se obstringere volunt sponsione. Aestimo igitur tanto: sponsoresque eius argenti iidem vobis erunt locupletes.
PARS III
Exigui quidem temporis causa, Athenienses, nomen vobis et crimen fiet ab iis, qui civitati vestrae maledicere volent, ex eo quod Socratem occidistis, virum sapientem. Vocabunt enim me sapientem, etsi non sum, qui vobis opprobrium dicere cupient. At si parumper exspectassetis, idem fataliter vobis evenisset. Videte enim aetatem meam, quam longe processerit in vita, et prope sit mortem. Dico autem illud non ad omnes vos: sed tantum ad eos qui me morte multarunt. Ac dico hoc quoque ad hos eosdem. Putatis fortasse, Athenienses, inopia verborum me cecidisse talium, quibus vos movere potuissem, si putarem nihil non faciendum ac dicendum, ut a vobis absolverer. Nihil profecto minus. Inopia quidem cecidi, verum non verborum, sed audaciae et impudentiae, et quod voluntas mihi defuit dicendi ad vos ea, quae vobis gratissima essent auditu, si et eiularem et lamentarer atque alia facerem et dicerem multa, mihi, ut ego aio, indecora; qualia vos adsueti estis ex ceteris audire. Sed neque antea putabam periculi metu faciendum esse quicquam inhonestum, nec me nunc poenitet causam ita dixisse, itaque dicentem multo me emori malo quam isto modo vivere. Neque enim in iudicio neque in bello aut me aut alium quemquam decet machinando et omnia tentando id agere ut effugiamus mortem. Nam et in proeliis saepe videmus interitum posse vitari, si quis sese abiectis armis supplex converterit ad insequentes; uti et alia sunt multa in quovis genere periculorum effugia mortis, si quis nihil non facere et dicere ausit. Sed vide ne non illud difficile sit, Athenienses, mortem evitare, sed multo difficilius, improbitatem: velocius enim haec currit morte. Ita nunc ego, ut tardus et senex, a tardiore sum oppressus; accusatores autem mei, ut violenti et acres, a velociore, malitia. Ac nunc quidem discedimus hinc, ego morti addicendus a vobis, isti contra addicti veritatis voce pravitati et iniustitiae. Atque ego illam sententiam ratam habeo, istique hanc suam. Igitur haec et oportebat sic, opinor, agi, et satis tolerabiliter acta puto.
Quod reliquum est, cupio vobis vaticinari, condemnatores mei. Perveni enim nunc eo ubi maxime homines vaticinantur, quum mors imminet. Nam praedico, cives, si me occideritis, continuo vobis post excessum meum venturam esse poenam, longe, Iuppiter, graviorem illam quam qua me multastis capitali. Hoc enim nunc fecistis, spe inducti fore ut reddendam vitae rationem defugiatis: sed contra plane eventurum vobis dico. Plures erunt vobis castigatores, quos adhuc ego cohibebam, vos autem id non sentiebatis; eruntque illi graviores, quo adolescentiores sunt, et vestram magis movebunt indignationem. Si vero putatis, occidendis hominibus prohibituros vos esse ne quis vobis vitam exprobret parum honeste actam, haud recte iudicatis. Ista enim via defugere censuram nec licet nec decet; at haec et pulcherrima cuique et facillima via est, non intercipere ceteros, sed suum ipsius animum sic componere ut fiat quam optimus. Ita haec vobis qui me condemnastis vaticinatus, desino.
Cum his vero qui me absolverunt libenter colloquar de iis, quae modo facta sunt, interim dum magistratus suas res agunt, egoque nondum abducor quo abductum me mori oportet. Itaque mihi manete, cives, tantum temporis: nihil enim obstat quo minus inter nos confabulemur, quoad licet. Nam vobis tamquam amicis ostendere volo, quid significent haec quae mihi nunc usu venerunt. Etenim mihi, iudices – quippe vos iudicum nomine recte appellarim – mirabile quiddam evenit. Nam consuetum mihi divinum omen priore quidem tempore perquam frequens semper erat, et perlevibus de causis adversabatur, ubi quid non bene facturus essem. Nunc autem, ut ipsi videtis, hoc accidit mihi, quod sane quis putet ac vere numeratur extremum malorum: sed mihi neque exeunti mane domo adversatum est signum dei, neque quum huc adscenderem in iudicium, neque in ulla sermonis parte, si quid dicere vellem; tametsi id in aliis sermonibus mihi plurimis locis medium dictionis cursum inhibuit. Nunc autem nusquam in huius diei actione mihi, nec facienti quicquam nec dicenti, adversatum est. Cuius rei quam causam esse suspicer, ego dicam vobis. Nam videtur id quod mihi accidit bonum fuisse; ac nequaquam recte suspicamur, qui malum putamus esse mortem. Magno argumento mihi hoc fuit: non potest fieri quin adversatum mihi fuisset consuetum signum, nisi ego aliquid boni essem acturus.
Consideremus iam sic quoque, quam magna spes sit bonum illud esse. Ex duobus enim alterum est mors: nam aut velut in nihilum interitus est, ut ne ullum quidem ullius rei sensum retineat mortuus, aut, quod vulgo dicitur, commutatio quaedam et peregrinatio animi hac ex sede hinc in aliam sedem. Ac sive omnis sensus privatio est, similisque ei somno, quo quis consopitus ne somnium quidem ullum cernit, mirificum prorsus lucrum est in morte. Ego enim putarim, si quis deligere velit talem noctem, in qua sic dormivit ut nullum viderit somnium, ceterasque noctes et dies vitae suae comparatas cum ea nocte velit reputare ac dicere, quot dies et noctes melius suaviusque tali nocte egerit in sua vita; putarim eum, non modo privatum hominem sed regem magnum, admodum numerabiles illas reperturum esse, cum ceteris collatas diebus et noctibus. Quodsi eiusmodi quiddam est mors, lucrum equidem dico: ita enim nihil amplius videtur omne consequens tempus esse quam una nox: sin similis mors est migrationi hinc in aliam sedem, veraque sunt quae dicuntur, habitare illic omnes qui vita cesserunt, quid est quod huic bono praeferamus, iudices? Nam si quis delatus ad inferos, ab his qui se iudices ferunt evaserit, eosque convenerit qui vere sunt iudices, quos etiam dicunt illic iudicare, Minoem, Rhadamanthum, Aeacum, Triptolemum, atque alios, quotquot ex semideis vitam iuste peregerunt, an spernenda videri poterit ea migratio? Iam vero versari cum Orpheo, Musaeo, Hesiodo, Homero, quanti cuique vestrum aestimandum videtur? Ego certe saepe emori cupio, si illa sunt vera. Nam mihi quidem ipsi delectabilis ibi conversatio erit, si colloqui licebit cum Palamede et Aiace Telamonio, et si quis priscorum alius iniquo iudicio oppressus est: conferre meos casus cum illorum, non iniucunda, ut arbitror, res erit. Id vero vel maximum erit, ita me vivere, ut eos qui illic sunt, similiter atque hic homines, examinem atque explorem, quis sapiens sit eorum, et quis sibi videatur esse, quum non sit. Quanti tandem quis aestimandum putabit, iudices, explorare eum qui magnum illum exercitum duxit ad Troiam, aut Ulyssem aut Sisyphum? ne sexcentos memorem alios, vel viros vel mulieres, quibuscum versari et colloqui et ad examinis consuetudinem redire, nimium quantum erit beatitatis. Non enim illi, opinor, ea de causa nos occident. Nam et ceteris rebus beatiores illi sunt nobis qui hic vivimus, et reliquum iam tempus immortales sunt, si modo quod vulgo dicitur, verum est.
Sed vos quoque decet, iudices, bonam spem agitare de morte, idque unum animo tenere verum, numquam viro bono mali quicquam evenire posse, nec vivo, nec mortuo, nec res eius negligi a diis: nec mihi haec nunc acciderunt fortuito, sed illud non dubium est, quin iam mori atque his aerumnis exsolvi optimum fuerit mihi. Propterea etiam nusquam me revocavit signum istud; nec magnopere iis, qui me condemnarunt et qui accusarunt, succenseo: etsi non eo consilio agebant condemnatores mei et accusatores, sed quod mihi nocere se crediderant; in quo sane non carent iusta reprehensione.