Sadece LitRes`te okuyun

Kitap dosya olarak indirilemez ancak uygulamamız üzerinden veya online olarak web sitemizden okunabilir.

Kitabı oku: «Declaration of Faith, in Latin and the Original Greek», sayfa 3

Athanasius Saint Patriarch of Alexandria
Yazı tipi:

S. P. N. ATHANASII
ARCHIEPISCOPI ALEXANDRIÆ
EXPOSITIO FIDEI

1. Credimus in unum non genitum Deum, Patrem omnipotentem, omnium effectorem visibilium et invisibilium, qui a se ipso habet ut sit: et in unum unigenitum Verbum, Sapientiam, Filium, ex Patre sine initio et ab æternitate genitum, Verbum vero non prolatum vel internum29, non aliquid ex perfecto effluens, aut ex impatibili natura sectum vel projectum, sed Filium per se perfectum, viventem et agentem, veram Patris imaginem, honore et gloria parem: hæc est enim, inquit, voluntas Patris, Ut quemadmodum Patrem honorant, ita et Filium honorent30: Deum verum ex Deo vero; uti dicit Joannes in catholicis Epistolis: Et simus in vero, in Filio ejus Jesu Christo. Hic est verus Deus et vita æterna31: omnipotentem ex omnipotente, omnibus enim, quibus imperat et dominatur Pater, imperat et dominatur similiter Filius, qui totus ex toto et similis Patri exsistit, ut ipse ait Dominus: Qui me videt, videt Patrem32. Genitus autem est modo inexplicabili et qui comprehendi nequeat. Nam generationem ejus quis enarrabit33? quod idem est ac si diceretur, nullus. Qui idem cum in fine sæculorum ex Patris sinu descendisset, ex inviolata Virgine Maria nostrum assumpsit hominem, Jesum Christum, cujus propriæ voluntati reliquit, ut pro nobis pateretur, quemadmodum ipse ait Dominus: Nemo tollit animam meam a me: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam34. In quo homine crucifixtis et mortuus pro nobis, resurrexit a mortuis, et in cœlos assumptus est. Idem principium viarum nobis creatus35, cum in terra versaretur, nobis ex tenebris lumen exhibuit, salutem ex errore, vitam ex mortuis, nec non ingressum in paradisum, ex quo Adam ejectus fuerat, et in quem idem rursus per latronem ingressus est, quomadmodum ait Dominus: Hodie mecum eris in paradiso36, in quem etiam introivit ipse Paulus. Ascensum quoque in cœlum nobis paravit, quo præcursor pro nobis intravit Dominicus homo, in quo vivos et mortuos est judicaturus.

2. Credimus similiter in Spiritum sanctum, qui omnia scrutatur etiam profunda Dei37. Dogmatis autem omnibus quæ his contraria fuerint, anathema dicimus. Neque enim Filio Patrem agnoscimus, qui unius sit substantiæ, non vero consubstantialis, ut volunt Sabelliani, qui hoc pacto Filium penitus tollunt. Neque etiam patibile corpus, quod propter totius mundi salutem gestavit, attribuimus Patri: neque tres hypostases per seipsas divisas, ut in hominibus pro natura corporum accidit, fas est in Deo cogitare, ne, ut gentes, deorum multitudinem inducamus; sed sicut fluvius, qui ex fonte genitus, ab eodem non separatur, quamvis duæ sint illorum figuræ duove nomina. Siquidem neque Pater est Filius, neque Filius est Pater; nam Pater, Filii Pater est, et Filius, Patris est Filius. Ut enim fons non est fluvius, neque fluvius est fons, sed uterque una et eadem est aqua, quæ ex fonte permanat in fluvium; sic divinitas ex Patre in Filium absque fluxione et divisione diffunditur. Hinc dicit Dominus: Ex Patre exivi et venio38. Apud Patrem autem semper is est, qui est in sinu Patris: nec unquam sinus Patris Filii divinitate est exinanitus, namque ait: Ego eram apud eum componens39. Nec vero sentimus creatum ut factum, aut ex nihilo esse rerum omnium creatorem Deum, Dei Filium, ex exsistente exsistentem, ex solo solum, cui ab æternitate ex Patre par gloria et virtus simul ingenita est: nam qui videt Filium, videt et Patrem40. Nempe omnia per Filium creata sunt: at non ipse res est creata, uti his verbis docet Paulus: Quia in ipso creata sunt omnia, et ipse est ante omnia41. Non autem dicit eum ante omnia creatum esse, sed esse ante omnia. Hoc igitur verbum, creatum esse, de omnibus quidem dicitur: sed esse ante omnia soli utique Filio congruit.

29.Hæc in Eusebianos dicta esse videntur. qui fidei Nicænæ ob vocem ὁμοούσιον subscribere renuebant. Ἐπεὶ γὰρ, ut scribit Socrates Histor. eccles. lib. I, c. 8, ἔφασαν ὁμοούσιον εἶναι ὃ ἔκ τινός ἐστιν ἢ κατὰ μερισμὸν ἢ κατὰ ῥεῦσιν ἢ κατὰ προβολήν• κατὰ προβολὴν μὲν ὡς ἐκ ῥιζῶν βλάστημα, κατὰ δὲ ῥεῦσιν ὡς οἱ πατρικοὶ παῖδες, κατὰ μερισμὸν δὲ ὡς βώλου χρυσίδες δύο ἢ τρεῖς• οὐδὲν δὲ τούτων ἔστιν ὁ Υἱός, διὰ τοῦτο οὐ συγκατατίθεσθαι τῇ πίστει ἔλεγον. Id est, Nam quoniam consubstantiate illud esse aiebant quod ex alio est vel partitione, vel fluxu, vel projectu: projectu quidem ut ex radicibus germina: fluxu ut ex parentibus liberi: partitione vero ut ex auri massa duæ vel tres phialæ: nullo porro horum modo Filium Dei esse, idcirco in eam fidem se consentire non posse asseverabant. Notandum tamen auctores mediæ et infimæ ætatis voce προβολή uti ad significandam processionem Spiritus sancti; ipsumque Joannem Damascenum, Patrem appellare προβολέα τοῦ ἁγίου Πνεύματος, ut videre est lib. I Orthod. fid.., c. 9 et 13.
30.Joan. V, 23.
31.I Joan. V, 20.
32.Joan. XIV, 9.
33.Isa. LIII, 8.
34.Joan. X, 18.
35.Prov. VIII, 22.
36.Luc. XXIII, 43.
37.I Cor. II, 10.
38.Joan. XVI, 28.
39.Prov. VIII, 30.
40.Joan. XIV, 9.
41.Coloss. I, 16.