Sadece LitRes`te okuyun

Kitap dosya olarak indirilemez ancak uygulamamız üzerinden veya online olarak web sitemizden okunabilir.

Kitabı oku: «Dissertatio inauguralis physico-medica de respiratione», sayfa 3

Yazı tipi:

Argumentum alterum pro mixtione aëris cum sanguine.§.5. Facit etiam pro nobis sequens, quod à se factum mihi retulisse memini Virum Cel. & Experientiss. Nebelium Prof. Heidelb. experimentum; si laqueum canis viventis collo circumjectum constringas ad imminentem usque canis suffocationem, tum verò illum subito relaxes relaxatumque teneas, usque dum canis semel inspiraverit, quo facto iterum laqueum constringas ac hanc constrictionem & relaxationem alternatim repetas, donec tandem canis enecatus sit, quo facto ejusdem aperti pulmones protinus inspiciens videbis vasa pulmonalia aëre turgida, indicio iterum manifesto aërem ad sanguinem Argument. 3.transire: Observatum præterea fuit, sanguinem in venis pulmonalibus esse rutiliorem, spumosiorem & fluidiorem, qui effectus non nisi ab aëre, qui sese interea cum sanguine commiscuit, provenire potuit, namque non ab impetu aëris, quem omnes hîc allegant, hæ sanguinis mutationes oriri possunt, siquidem Argum. 4.supra demonstravimus impetum illum fere esse nullum. Haud parum insuper nobis suffragatur experimentum Cel. Hombergii, qui humum cubiculi oleo terebinthinæ interans atque in illo per semihorulam commorans urinam suam odorem spirare sensit, odori violarum prorsus similem & haud dubie cum aëre inspirato ad sanguinem in pulmonibus delatum, idem enim experimur, si oleum terebinthinæ deglutimus. Experimentum autem omnium certissimum erit, si vas illud vitreum (fig.2) jam supra descriptum iterum aqua impleas ad altitudinem usque CDON & admoto ore orificio E obturatisque naribus aliquoties spiritum ducas reddasque alternatim, & postea alius quis bene observet altitudinem aquæ in Tubo ABRG; quam si supra CDON observârit, invictum est pro transitu aëris ad sanguinem argumentum; denotat enim minus aëris existere in parte Tubi ABCD, quam ante institutum experimentum ipsi inerat, quod si vero aquam nihil ascendisse deprehenderit, sane non ideo contra nos faciet, siquidem paucus ille aër, quem ad sanguinem transire contendimus, forsan non sensibilem mutationem altitudini aquæ inducere valet; Interim si Tubus ABRG esset valde magnus atque tantum tertia vel quarta ejus pars aquâ impleretur, ut multæ inspirationes & expirationes fieri possent, antequam aër spatio ABDC inclusus ineptus evaderet ad vitæ sustentationem, (constat enim animalia vasi clauso indita eundemque adeo aërem aliquandiu respirantia enecari) & denique si tubus PQMS esset gracilis, ut mutatio aquæ situs eo sensibilior fieret, haberemus experimentum quod tantum non demonstrativum & solum hanc litem componere valeret.

CAPUT III

§.1. Demonstrato aërem cum sanguine permisceri, quæstio nunc est, quid aër ille corpori utilitatis afferat; oportet sane, ut usus illius sit summopere ad vitam conservandam necessarius, siquidem non facilè reperimus animal, quod non suo modo respiret, & organa nostra respirationis ita sunt constituta, ut etiam repugnantes respirare cogamur; Interim quam nobilis quamque necessarius est, tam ignotus hactenus idem esse videtur; Nec ulla fere hucusque lucem aspexit theoria Medica, quæ non particularem hâc in re tulerit sententiam, quæque non omnium reliquorum sententiam optimo utplurimum successu refutarit, indicio cujuslibet opinionem nemini nisi Auctori suo satisfecisse, adeò unicuique sua placent! Meam quoque afferam sententiam, omissâ aliarum refutatione, ob modo dictam rationem parum necessariâ.

§.2. Quo vero eò melius & tutius aëris usum investigemus, prosequamur viam, quam aër sanguini in pulmonibus permistus ulterius observat, & videamus quid ubique de illo fiat. Aëris pars subtilissima in minimas pulmonales venulas intrusa, in iisdem sanguini intime miscetur; tria hanc miscelam aëris Aër sanguini intime miscetur in vasculis pulmonalibus.cum sanguine promovent, 1. vasculorum exilitas, 2. motus pectoris & 3. motus ipsius sanguinis tam intestinus quam progressivus, qui motus multum facit, ut aër intimos globulorum sanguineorum poros subeat, exemplo ab aqua desumto, quæ si ab omni aëre suo ope antliæ pneumaticæ prius liberata, dein aëri exposita ex uno vase in alterum sæpius transfundatur, tum denuo indatur recipienti, observabitur exantlato inde aëre aquam rursus bullulas aëreas emittere, nec tamen aquam statim post transfusionem majus occupare spatium, quam antea occupaverat vel nunc iterum occupet aëre privata, unde colligo aërem durante transfusione aquam subeùntem intimos ipsius poros occupasse, nulla tamen facta ipsorum dilatatione: talis igitur sanguis in intimis suis visceribus aërem fovens fertur ad sinistrum cordis ventriculum, cujus validissima contractione miscela Condensatur in sinistro cordis ventriculo.aëris cum sanguine non solum perficitur, sed & aër ille poris sanguinis incarceratus valide condensatur, adeo ut ejus vis elastica multum augeatur; hinc in ultimas arteriolas magnâ vi cordis propellitur, per quas cum difficulter transeant globuli sanguinei, fit ut hi iterum valde comprimantur, ac proin aër in illis contentus adhuc magis condensetur sanguinique involvatur.

Fertur cum sanguine ad fibras musculares.§.3. Sanguis aëre densissimo refertus inter alias partes etiam fertur ad musculos & præcipuè subit fibras musculares, quas Borellus cylindrulos excavatos & plurimis nodulis, à fibrillis transversis ortis, distinctos observavit; intra hos cylindrulos sanguis non subsultim & per intervalla uti in arteriis, sed lento, placido, continuo & æquabili gradu procedit; adeo ut spiritus animales per nervos (quorum semper aliquis ramulus in quamlibet fibram muscularem hiat) in hos cylindrulos illapsi perpetuo sanguinem offendant; particulæ igitur spirituum animalium instar cunei seu pyramidis formatæ & pro nutu animæ in cavum fibrarum muscularium explosæ cuspidibus suis in poros globulorum sanguineorum insinuatis diffringent ibidemque producit motum musculorum.hosce globulos, quo facto aër incarceratus & jam sui juris factus impetum facit in latera fibrarum muscularium, quas proin inflando, musculorum producit motum; primo autem facto impetu ob subtilitatem suam statim avolat in auras, sicutì saccus ex rara sindone factus & inflatus primo quidem tumefit, sed statim denuo concidit, hinc ut intumescentia musculi continuetur, necesse est, ut semper novi spiritus novusq́ue sanguis suppeditentur, vid. mei Parentis Diss. de Motu Muscul. ubi eodem modo motum musculorum explicat, omissâ tamen solutione quæstionum, quæ extra institutum Ipsius erant, unde aër ille veniat? quomodo cum sanguine misceatur? quomodo novus semper suppeditetur? quomodo condensetur? &c.

§.4. Intelligis jam usum respirationis hactenus tam desideratum, Usus respirationis.respiratio nempe suppeditat aërem subtilissimum, qui sanguini intimè permistus, valide condensatus, ad fibras motrices latus atque ope spirituum animalium sui juris factus, musculos muscularesque membranas inflat, contrahit, movet, atque hinc dependentem, circulationem humorum promovet, omnibusque corporis partibus mobilibus motum impertit. Vides statim necessitatem hujus usus, sine motu enim nullum animal ne per tantillum quidem temporis vitam protrahere potest; quo ipso respirationis necessitas tam facili negotio explicata haud parum commendat opinionem nostram de respirationis usu, interim non desunt alia insuper argumenta eandem confirmantia 1. quod valde Qui multis rationibus probatur.probabile sit, musculos moveri mediante aëre, & quod aër hic commodissimè à respiratione deduci possit; 2. quod ligatâ arteriâ ad musculum quendam tendente statim pereat motus illius musculi, quod ipsum indicat sanguinis ad musculum affluxum omnino necessarium esse ad eundem movendum; jam verò non video, quomodo sanguis concurrat ad movendos musculos, nisi mediante, quem secum vehit, aëre; 3. quod instinctu naturali fortius & frequentius respiremus saltantes, currentes similive alio vehementi corporis motu nos defatigantes, quam facimus tranquilli & blando somno detenti; 4. quod animalia torpida & lento gradu incedentia minus respirent; quam animalia alacriora & vivaciora; 5. haud parum in rem nostram facit observatio illa quod sanguis venosus insultus epilepticos passorum sit multò & nigrior & minus spumosus utpote motibus epilepticis aëre exhaustus; 6. quod aër rarefactus & inspiratus insignem debilitatem nobis inducat, quod phænomenon deinceps in 4⁰. cap. explicabo.

§.5. Interim non ignoro, me supponere aliquid, cujus existentia à multis hodie in dubium vocatur, spiritus scilicet animales, quibus mediantibus una cum sanguine aëre condensato referto, motum musculorum absolvi innuimus. Argumenta Argumenta contra existentiam spirituum animalium,horum præcipua hæc sunt; 1. Spiritus nequidem oculo armato videri posse; 2. Nervos nimis esse compactos, quam ut quicquam transmittere possint; 3. Quod nos entia præter necessitatem multiplicemus, siquidem anima æque facile movere possit nervos & his mediantibus musculos ac movet spiritus, ad quæ respondetur.cum utrumque sit ens corporeum: Ast levia certe argumenta! priora duo nil aliud probant, quam exilitatem & subtilitatem spirituum, quam nemo negavit; tertium nimis probat, nam eodem modo nervos & ipsos musculos superfluos esse ostenderem, siquidem anima pro nutu suo facere posset, ut v. gr. brachium moveatur; sed concesso etiam, animam nervos movere posse, ostendant mihi quomodo motus nervorum sive tremulus sive crispatus sive quicunque alius musculos movere valeat, nisi mediantibus spiritibus; dicant, quomodo fieri possit, ut nervuli laxi possint producere motum musculorum, quorum quidam, si Borello credimus, plusquam 100000. librarum resistentiam superant; Hoc si mechanice explicare poterunt, victas Argumenta pro spiritibus animalibus.dabo manus, at certè non poterunt; Spirituum existentiam probant contra 1. cessatio motus post ligationẽ vel dissectionem nervi; 2. Fabrica cerebri & musculorum; 3. Symptomata vertiginem, paralysin, apoplexiam comitantia; 4. necessitas affluxûs sanguinis arteriosi pro musculis movendis; 5. Motus diaphragmatis in animalibus recens enecatis post nervi phrenici contrectationem versus diaphragma, quâ contrectatione non nervum sed fluidum quoddam in illis contentum movemus, quod dein unà cum sanguine mixtum diaphragmati motum impertit. 6. Continuatio motûs frustulorum vermium dissectorum, Quomodo frusta vermium dissectorum motum continuent?quæ optime derivari posse videtur à spiritibus animalibus, qui sive proprio elatere, sive à materiâ subtili, sive à radiis solaribus per nervos moti ipsa fragmenta insectorum movere valent; hinc commode deducitur ratio, cur frusta illa vermium radiis solaribus exposita diutius moveantur, quam in loco obscuro posita: Stabilitis itaque spiritibus animalibus, non video quid amplius desiderari possit, pro confirmatione sententiæ nostræ de usu primario respirationis; usus autem respirationis secundarij jam diu constant, quibus proin describendis non immoror.

Yaş sınırı:
12+
Litres'teki yayın tarihi:
25 haziran 2017
Hacim:
65 s. 56 illüstrasyon
Telif hakkı:
Public Domain
Metin PDF
Ortalama puan 0, 0 oylamaya göre
Metin PDF
Ortalama puan 0, 0 oylamaya göre
Metin
Ortalama puan 0, 0 oylamaya göre
Metin PDF
Ortalama puan 0, 0 oylamaya göre
Metin PDF
Ortalama puan 5, 1 oylamaya göre
Metin
Ortalama puan 0, 0 oylamaya göre
Metin PDF
Ortalama puan 5, 1 oylamaya göre
Metin
Ortalama puan 0, 0 oylamaya göre