Kitabı oku: «Pericla Navarchi Magonis», sayfa 11
Postridie eius diei, vix cœlum rubescere cœperat, quum ego surrexi, et quum prodiens aliquantum ad lævum dispicerem, lumen, flammas, et in altum exsurgentem atrum fumum cum cadente favilla Montis Ætnæ conspiciebam. Mulierculæ duæ, item omnes viri, qui antehac spectaculum hoc genus nunquam viderant, mirabundi, alii vero terrore perculsi, tantum miraculum contuebantur. Hannibal cæteris haud minus stupuit, dixitque se, nisi contrarium sciret, faucem ipsius Orci patefactum crediturum; sed insuper addidit dolendum esse, quod tanta, tamque immensa naturæ vis ignea nulli servitio humano subigi possit; quæ tamen ad expugnanda oppida quanto adiumento esse posset. Interroganti mihi utrum montem ignivomum in Cilicia nunquam vidisset, respondit se eum sæpenumero quidem præterivisse, nunquam tamen illi fortunam ita favisse ut erumpentem eum præterire illi contigisset.
Spatio satis propinquo Ætnam prætervehebamur, ad audiendum eius ructationes atque tonitrua immania, quibus mulierculæ perterritæ, in casterias se receperunt. Hanno sciscitabatur, quantum a monte abessemus.
"Sexaginta stadia minimum," respondi, "mirari tu videris quod tam clare videatur; interdiu tamen luce plená, mons, quamvis celsus, minus erit conspicuus. Ratio autem, quare tam prope navigandum censuerim, erat, ut tanto luculentius Fretum Siculum transfretare possemus."
Ionas, qui primum magno terrore erat correptus, quum videret nos iusto propius ad ignivomum accessuros non esse gaudium suum haud celavit. "Valent quidem hæc omnia," inquit, "e longinquo; culina hæc est Nergal, senis galli, cuius caput supra est in cœlo, pedes autem infra, in terris. Sic, profecto, hæc culina est sua; ubi sua behémoth, atque leviáthan assat. Veniet tamen tempus quando El Adonai exterminabit eum, posterique Israel epulabuntur70 eo, eiusque artubus opimis, omnibusque delitiis eius."
"Fave linguæ, fatue!" reprehendit eum Sammai, "apage stultiloquia Danaitarum, fabulasque ebriorum Ephraimitarum!"
"A, nihil quidquam affaniarum et gerrarum isthæc!" gesticulandus obtestatur Ionas. "Annon sunt tibi ante oculos testimonia, hæc accuratissime vera esse? Quid incolæ Eltece respondebunt quum illis narravero me culinam Nergal vidisse?"
"Tace, inquam, opprime os!" Sic fatus, Sammai palmo suo os gigantis, impactá magná alapá, obruit.
"Hem," grunnit ille, "linguam meam frænarene oportebit? Quid ita? Siccine debeo?"
Dum hæc et talia agitantur, satis celerem versus Septemtrionem cursum tenebamus. Himilco interea suique nautæ Aminoclem, cæterosque Phocæos, variis terriculamentis in summum terrorem agitabant.
"Mons ille," inquit hic, "cui oculos defixos habebas, est Cyclopum; nunc iuvabit te oculos dextrorsum sinistrorsumque circumferre, cernes enim Scyllam atque Charybdim. Scitis enim vos qui illi sint Monstra illa sunt voracissima, quæ solidas adeo naves, cum nautis unà, sorbere consueverint. Auscultate modo paulisper et iam audietis illa boare; ingenti videntur fame urgeri."
"Memini me vidisse," inquit nautarum unus, "ternos gaulos duasque actuarias uno haustu tam commode deglutivisse quam ego poculum vini haurire soleo."
"Quin, quis mortalium crediderit," excipit gubernator, "me teste accidisse ut Scylla sublatis in altum capitibus solidam classem sic discussisset ut præfectus classis illac, in craterem montis ignivomi elisus fuisset."
Nec Himilco quidem utique sinere poterat ut nautæ eum nugis scommatibusque in vexandis suis captivis imperitis superent, ideoque et ipse sic prosequitur:
"At vero ego propius Scyllæ cunctis vestrum fui. Nocte enim quadam nubilá in prora eram, nec Cabiros ullo pacto discernere poteram, quum subito pone me leni motu fauces eius hiare sentiebam, sed ingenti saltu me subduxi, nec, pro bona fortuna, nisi capedulum mihi eripuit, atque, ut postmodum reperi, totam lagenam optimi mei Berytici, tresque solidos caseos mihi devoravit."
Ionas hæc omnia intentissimus auscultavit; tum quærit:
"Et quid tu, gubernator, obsecro, tum egisti? Scio, equidem, quid ego meá vice egissem; scilicet per orificium illi ingentem plagam inflixissem."
"O, nihil quidquam ulla verba vel plagæ profuissent; ipsa enim me prorsus non intellexisset, quandoquidem Scylla unicam nonnisi linguam callet, Læstrygonum autem ea lingua est."
Cæterum hæc omnia tam serio-iocose prolata sunt, ut risum vix vel ipse continere posset, sed Aminocles pavore trepidans se illis subduxit, cæteri autem Phocæi sese in cavo navis præ metu abdiderunt.
CAPUT X
Gisco Inauritus Auriculas Recuperat
Tamesti aquæ in Freto Siculo a Septemtrione ad rectum promontorii ingenti volumine magnoque impetu ferantur, unde fabulæ mirificæ a nautis confictæ ad terrendos imperitos hodiedum circumferuntur, nos fretum omnino sine difficultate superavimus, atque alvei tam eramus gnari, naves vero clavo remisque ita scite paruerunt, ut ne celeritatem quidem minuere deberemus. Littora utrimque editiora sylvis dumetisque virebant, super quæ rupes præruptæ, mœnium instar, cineraceo colore eminebant, veluti arces in fastigiis constitutæ. Loca anchoris iaciendis idonea ubique abundabant, præsertim in sinu ipso, iuxta insulam, in freto. Attamen satius duxi hic non consistere, sed celerrimo quam poteramus cursu progredi, ut ante occasum ad caput flexionis viæ, e regione promontorii ad Lilybæum, quem locum nostrates frequentare consueverunt, ut ibidem sulphur, lapidesque vulcanicos compararent. Nonnulli Siculi mappalia habent in declivitate promontorii. Hi cæteris suis popularibus in Meridiana Occiduaque insulæ parte, paullo humaniores sunt, quod frequentior cum peregrinis conversatio animos eorum magis emolliverat; sed perpetuus Latinorum ad eos influxus, ut mihi quidem videtur, intra breve tempus hos numeris obruet, eosque omnino extinguet.
Superato Promontorio secundum littora insulæ Occasum versus navigabam, iugis Æolicis ad dextrum relictis, sub vesperum ad loca anchoris idonea perveni, ibi constiti, repertisque intra circiter binos sagittarum a littore iactus aptis suffugiis, denique anchoras ieci. Sed quoniam de natura loci nihil plane habebam explorati, nec merces eá nocte exonerare, neque cum incolis ullum commercium inire posse rebar, et ad posterum mane rem deferre statui. Tamen aliqui incolarum cum faculis ad marginem usque aquæ accesserunt, atque variis indiciis animum erga nos amicum significarunt, quibus ego respondendum curavi, si, quantum possent sulphuris, corallorum, conchyliorumque allaturi essent, me cum iis libenter acturum. Quum hi diutius morati denique sentirent me in consilio perseverare, nec cum iis tunc negotiari velle, ægre discesserunt
Paullo post horum discessum Himilco ostendit mihi latibula thynnorum prope ad manum, petivitque facultatem aliquot capiendi. Quandoquidem nostris iam pridem nulla erat facultas recens captis piscibus vescendi, quominus capiant, non abnui; proinde suasi ut delectis piscatoribus peritissimis, horum in societate id institueret. Pluribus igitur hamis ac tridentibus, item filis et chordis, tridentibus illigandis, ut his adminiculis pisces perfixi evelli possent, in scapham submissis, negotium Bichri duobusque sagittariis commisi, qui cum iis unà descenderunt. Ionas quoque, quippe qui, ubi de cibo potuque agebatur, se nunquam non alacrem præstare solitus erat, facultate eá lege obtentá, ut tubá, faculisque pisciculos allectaret, se his societate iunxit. Repertum est Amistoclen huius artis piscatoriæ perquam gnarum esse. Quamprimum itaque intellexit nihil a monstris, de quibus tantum in fabellis narrari audiverat, sibi verendum esse, ad sequendos cæteros facile animum adduxit.
"Quí factum est, obsecro," quærit ipse ex Himilcone, "ut et Scyllam et Charybdim, tam facile ac penitus evaderemus? Ego, profecto, semel iterumque prospectavi, sed, reverá, quod timendum esset, reperi nihil."
"Ne ego quidem," affectatá gravitate respondet Himilco, "monstrum enim illud vetusculum singulo quoque die visui non se offert; fieri etiam potest ut timore quodam teneatur, forte rubrá Hannibalis cristá, aut vero tubá Ionæ ipsum perterritum est. Utcunque, ratio, quare hæc monstra tam parum sibi constent, sufficiens reddi nequit."
"Ac recte quidem monstrum illud sibi cavit quum mihi obviam fieri ratum non habuerit," clamitat Ionas, "nam visá culiná Nergal, nihil quidquam est quod attentare non audeam."
Aminocles usque anceps ac dubius de his rebus, animi pendebat; quod vero ad montem attinet ignivomum, sciscitabatur utrum satis in tuto essemus.
"Quidni? in tuto?" ait Himilco, "enimvero flammæ ab eo loco, quo eas videras, sexcenta stadia absunt, nec reapse aliud quam imaginem aeris a nubibus reflexam vidisti."
"Cuncta hæc," arguit Ionas, "culinæ sunt Nergalis; et bellæ quidem; satis in iis caloris et numero ciborum abundat! Licet illi affatim coquere et assare. Ipse vero certe capitalis est cocus."
Nautæ istiusmodi facetiis ac nugis mirifice delectabantur; atque quum Himilco vultu gravi pergeret verba Ionæ interpretari, Aminocle usque pavente, iterum iterumque in cachinnos solvebantur.
Piscatio e sententia successit. Capturæ aliquot abundantissimæ erant. Denique ante diluculum scapha rediit, atque nautæ bene meritæ quieti sese tradiderunt.
Postridie multo mane, incolæ, quos priori vesperá ad nos venire videramus, multo maiori numero ad nos reverterunt; atque unus eorum minime dubitabat se fluctibus committere, et ad nos pernatare, quem nos in Astarti amice excepimus. Is vir erat, qui prototypi loco veri Siculi existimari poterat: staturá procerus, humiliori fronte, tenuiori naso labiisque, imberbi mento, colore denique vultús pæne cupreo. Latine nos affatus est, certioresque nos reddere cœpit partem insulæ ad Orientem a Latinis teneri, eosque Siculis infensissimos esse. Ad hæc ego respondi me Phœnicem esse, atque Italos Latinos, Italos Samnites, Umbros, ac Sabellios me eodem loco habere; me ad eos mercatum venisse, ab iis merces, uti coralla, sulphur, saxaque vulcanica, bono pretio postulare; quæ si ipsi suppeditare possent, me præstinare paratum esse. Ad hæc is respondit:
"Subditi nos sumus regis Morges, qui nos, præterquam in mediterraneo, negotia agere non sinit. Veni mecum intra eos quos vides montes, ibi mercibus, quas memoras, abundamus; illic licebit, si ita videbitur, merces cambire."
Zelus eius quo nos ad excedendum, mercesque nostras in aridum efferri hortabatur, suspicionem meam suscitavit; nullo tamen diffidentiæ indicio prodito, pro specie, proposito eius annui, et ad evehendos mercium manipulos, præsidiumque sexaginta armatorum subsequendum paravi; præterea cavendum etiam iudicavi ut omnes mei sagittarii Cabiris impositi, cum omnibus suis machinis apparatuque bellico, proxime quam aquæ sinerent ad littus deveherentur.
"Quid attinet tantam armatorum turbam mittere?" quærit Siculus, postquam excesseramus; "Sufficimus nos ad merces vestras baiulandas; aliis non est opus."
Quum illi explicuissem mihi in animo non esse in mediterraneum procedere, sed eos, si merces suas cum nostris emutare vellent, ad nos in littus accedere oportere, animo multum commotus erat, et ad consultandum cum suis sodalibus discessit. Interea, dum ipse aberat, usus opportunitate oblatá, cunctas nostras hydrias limpidá e rivulo aquá, quæ se hic in sinum effundit, compleri iussi.
Emissarium redeuntem duo comites sequebantur.
"Nolite dubitare montem conscendere;" sic nos legati inclamant, "nos enim non modo merces vestras, sed, si videbitur, ipsos adeo vos supportabimus. Venite igitur!"
Multis deinde verbis me sollicitare cœperunt, ut, positá dubitatione, iter ingrederer, negotia legati perquam fructuosa polliciti.
His ego paucis verbis ostendi rationes, quare a littore ascedere non possem; esse etiam in animo hoc ipso vespere solvere, nec proinde otium suppetere, ut eos voti compotes facerem. Interea nautas merces nostras evolvere, visuique exponere iussi, præsertim minutiores, veluti ocellos vitreos, crepundia, ollas, lebetes refulgentes, lagenas, telas tinctas, aliaque eius generis. Hæc suam aviditatem adeo titillarunt, ut se iam nullo modo continere possent, et quum intelligerent me a proposito recedere prorsus nolle, ad suas merces afferendas festinanter abiverunt.
Moribus rudes et incompti, super singulis mercibus harilari tentaverunt; siquando autem quidquam quod admodum placeret conspexerant, e manibus nostrorum eripere conabantur, minora autem furtim subducere; nos tamen oculis alacribus vigilabamus, atque singulas merces quas ab illis mercatus eram, protinus in Dagonem referri, aut in nostra navi abscondi curavi. Turba Siculorum interim augeri cœpit, atque eodem progressa sua aviditas, habendi cupido, atque temeritas, et hoc adeo quidem, ut consultum putarem Sammai, Bichri, et Himilconem meæ securitatis causá accersendos curare.
Subito Gisco, qui in littore sedens tacitus observabat quæ apud nos gererentur, in pedes exsiliit, atque humerum Himilconis attrectans, eius animum ad certum subitaneum tumultum pone turbam Siculorum attentum reddit. Eius indicium et ego animadvertens, eo oculos meos converto, videoque ipso temporis puncto quemdam ducem, vel principem, viam per turbam tentare, cui omnis frequentia cedere videbatur. Ante eum virgæ, vel taleolæ ferebantur, cuncti rubro picti, atque corallis, conchyliis, aliisque rebus fulgentibus ornatæ. E longissimo horum certa quædam ornamenta oscillabant pendentia, quæ quid essent, discerni haud poterat; mihi tamen vix quidquam aliud, nisi folia arida esse videbantur. At Gisco me peritior erat.
Digito in proceram virgam collimato, voceque faucibus hæsitanti, sic me inclamat:
"En meas auriculas, Navarche!"
"Quid? tuæne auriculæ? Quid tibi in mentem venit?"
"Illic, cerne sis, illic super illam arundinem! videsne illas res colligatas? Novi ego commodum quid illæ sint!"
Etiam ulterius secum mutiebat: "Certe quisque suas auriculas noverit."
In cassum aciem intendebam, dignoscere, utræ cartillagines, quas Gisco suum par auricularum esse contendebat, suæ essent nec ne; nihil prorsus indicii, quo unum par ab altero discernere possem, vidi.
"Nihil refert," inquit Gisco, "cognosco eas; quin et aliud quid cognosco, scilicet ducem illum; is enim ipse balatro est qui eas mihi resecuerit."
Interea raptor auricularum gubernatoris mei ad me accessit, atque mecum coram negotiari cœpit. Satis magnam copiam sulphuris mihi vendidit, omneque negotium mecum amico et perhumano more agebat. Verumtamen, quum merces præstinatas, more meo, navibus committerem, ipse postulare cœpit ut præter et supra pretia quæ solveram, cataphractam, qualem Hannibal gereret, sibi ultro competere. Quum vero ego omnino negassem quidquam ei ultra quod erat conventum competere, manu violentá cataphractam Hannibalis apprehendit, eamque vellicare cœpit. Hannibal tamen, viribus ei superior, sese eripit, tantoque ictu eum ferit, ut ille tremens titubet, et in terram cadat. Hæc ictu oculi geruntur. Nec mora. Sine dubio, ex condicto, signo dato, imbre lapidum ac telorum in nos universi impetum faciunt. At me haud imparatum repererunt. Nam ego, ut supra demonstravi, præsidia mea in antecessum disposita habui, prohinc Cabiri, signo dato, catapultis ac tormentis suis iaculorum et lapidum grandinem illis, ubi confertissimi erant, supra capita nostra, infundere cœpit, Hannibal autem atque Sammai, suá quisque cohorte, ex utroque latere, destrictis gladiis, comminus eos adoriebantur.
At Gisco nos omnes antecessit. Antequam dux se in pedes erigere potuisset, gubernator se in eum præcipitavit, et Himilco quoque gladio stricto auxilio accurrens, caput ducis diffidit, atque duos e lictoribus eius ad latus mortuos, aut certe mortuis similes, prostravit.
Propugnatores mei interea priorem Siculorum aciem circa dimidium stadium a margine aquæ satis commode repulerunt; ego autem, primum quam naves nostræ, mercibus novis convasatis, ad proficiscendum paratæ erant, signum receptui cani iussi. Quum Siculi sibi non amplius instari sentirent, conversis signis, nostros, se recipientes, e longinquo tuto subsequi cœperunt, eosque lapidibus telisque iniectis, ultro lacessere. Ego tamen meos manipulatim naves inscendere iussi, nec plures quam circiter quindeni nostrum usque supererant, vectura scaphæ unius, mihique gratulabar bonam fortunam, quod tam parum incommodi tulerimus; eodem tamen ipso temporis puncto frequentior Siculorum turba nos adoritura appropinquavit. In summo hoc discrimine versantibus navis nostra, Cabiri, saluti erat: hæc enim intentis suis machinamentis iterum tela lapidesque in hostes spargere cœpit; quod nisi fecisset, ab iis certe obruti et capti fuissemus. Nunc autem, eá hostes cohibente, omnes incolumes inscendimus; ii autem, quamvis sævis clamoribus usque eo quoad poterant aquam ingressi, nos prosecuti erant, nos salvi evasimus; Cabiri autem leni motu a sua mole recedens, absque ulla iniuria subsecuta est.
In his certaminibus unus Phocæorum nostrorum cæsus est, alter graviter vulneratus, octonique nostrorum plus minusque læsi, aut percussi inde evaserunt; verumtamen obtinuimus coralla, conchylia, atque sulphur, valore mille quingenûm siclorum; ita ut, si adversa cum secundis conferamus, non admodum gravi incommodo nos evasisse merito existimavissemus. Iure quoque mihi ob tempestivam cautelam gratulari poteram, quod in nullas infidorum hostium insidias incideramus.
Gisco quoque haud parum se elatum sentiebat, perinde ac satis ultum. Ipse mox in stegam venit Astartes, ut sua trophæa ostenderet. Duas perticas secum ferebat a duobus hostibus captas, utrique quarum par cruentarum auricularum, quas de capitibus hostium præciderat, appensas ostentabat. Quod ad suas proprias auriculas attinet, persuaderi non poterat quin par, quod suum esset, et in cætera colluvione reperisset, revera suum esse arbitretur; atque illud parimposterum in marsupio suo conditum, perpetuo conservavit.
Eádem nocte frequentiam insularum Ægatum, e regione Lilybæi penetravimus, ubi Phœnices navalia condiderant. Post salutatam unam navim speculatoriam cursum ad Occiduum cum Meridie fleximus eá spe ut tranquillo mari, lenique Euro, tempore pomeridiano proximo assecuturi essemus præclarum illum sinum, qui ex una parte viam versus Uticam ducentem amplectitur, quæ urbs metropolis armamentariumque nostrarum coloniarium Libycarum, ex altera autem parte portum comprehendit Bosræ, eius rivalis, novo conditæ.
Omnes nostri perquam cupidi maioris cuiusdam portús capessendi, ubi per tempus quiete potirentur, luce primá consurrexerunt. Hannibal præ cæteris sollicitabatur, quippe qui iam dudum spe ac desiderio videndarum Uticæ, atque Carthaginis tenebatur, quæsivitque ex me utrum esset verum Carthagini olim nomen Bosræ fuisse, nec nomen Carthaginis plus vicenis annis illi inditum fuisse.
Ostendi itaque illi in responsum se in sua de Carthagine opinione minime falli; nomen eius antea revera Bosra, quod arcem sonat, fuisse, sed Uticam iam ante centum annos exstitisse. Certiorem etiam eum feci se Uticam præclarissimam urbem iudicaturum; eius Cothón, sive portum militarem, sexaginta complecti naupegiaria, singulorum fornices ingentes, apparatu bellico plenos, iis contigua esse, totumque locum, ex parte continentis ita munitum, ut non modo aggeribus, vallis ac fossis, verum etiam triplici ordine mœnium septum et clausum, ut nullo pacto expugnari posset.
Antea iam quam Uticam pervenissemus sollicitam curam captivorum meorum habebam, ut duplicatis portionibus bene pascerentur, ut et somno recreati sedulo lavati, mundeque induti ad egressum pararentur. Rasennæ plerumque superstitionibus sunt dediti; nec mei captivi erant secus. Hæc mea singularis cura magnam sollicitudinem captivis meis incussit; nam duplicatas portiones, cæterasque mutationes in melius, se mox Diis immortalibus in victimas mactatum iri præsagire rati, summo terrore afficiebantur. In opaco cavi quibuslibet fere momentis alas Turms, animas mortuorum in Orcum abripientis, summo pavore sibi audire videbantur, nec deerant quibus persuasum esset, cæterisque persuadere conarentur, se gemitus eiulationesque auribus percipere eorum, qui in ima navi flagris cæderentur. Quum fama angorum istiusmodi ad me pervenit, ad angorem hunc discutiendum consilia mea illis aperienda censui. Quamobrem omnes eos ad me vocari iussi, planisque verbis ostendi illis has mutationes cibi vestitusque ideo factas esse ut et animis levati, et corporibus commodius pasti, mundatique, eximiori formá venire, cariorique pretio vendi possent, præsertim in tam præclara urbe, ubi servitia, secundum cuiusque facultates, commodiora obtenturi essent, ubi etiam meliori victu cultuque pro cuiusque industria aliisque meritis donarentur, quin et portiones spoliorum prædæque sibi vindicare, ac præmia pro meritis lucrificari possent. Ita vanis angoribus sublevati animisque erecti, acriori cibi appetentiá se recrearunt. Unius tantum rei usque eos pœnitebat, nimirum, a chara sua Hestia, Deá penatium, divelli; attamen fata humana recolentes, item, quum perpenderant Deos Deasque in cunctis terrarum partibus æque interesse, spe se solabantur futurum, ut Hestiam etiam in nova sua patria reperiant.
Phocæi cadaver popularis sui a Siculis interfecti secum in navim contulerunt. Pollicitus illis sum, si id ullo modo facere possim, me locum ad sepulcrum idoneum comparaturum, ubi mortuum socium secundum ritum moremque patrium sepelire possint. Quum se hac mea sollicitudine intelligerent me illis etiam hac in re, quantum par esset, sibi gratificari velle, edixerunt se omnia pericula navalia grato animo subire esse paratos, quum tantam meam in se voluntatem experiantur, ut et suo ritui patrio sepulturæ assentiar, et etiam ad id operam conferam. Unum præterea ad conciliandos eorum animos hac in sua conditione accessit, nempe quod Himilco, cui post nugas fabulasque ab eo auditas, parum facile fidem præstabant, explicabat illos Siculos, quibuscum paullo ante pugnaverant, revera Læstrygones, quos tantopere metuissent, nec alios fuisse.