Sadece LitRes`te okuyun

Kitap dosya olarak indirilemez ancak uygulamamız üzerinden veya online olarak web sitemizden okunabilir.

Kitabı oku: «Pericla Navarchi Magonis», sayfa 12

Yazı tipi:

CAPUT XI
Capita Nostra in Discrimen Adducuntur

Quum ad constratum revertebar, Promontorium Uticense (sive, ut linguá eius terræ, in littoribus Libycis, e regione Siciliæ, quandoque et Promontorium Hermæum appellari solet), plane in conspectu mihi erat.

Haud ita multo post, quandoquidem in tam claram urbem ingressuri eramus, de cultu ornatuque corporum nostrorum cogitandum mihi videbatur, et huic rei diligentiori curá operam dare cœpimus. Chitonetam igitur quam habebam optimam, mitramque acupictam, sedulo indui. Perinde Hannibal plumiferam galeam ac sub fulgida cataphracta nitidissimam tunicam induit.

Pedetentim non modo Promontorium, sed ipsam plane urbem Uticam sub oculis vidimus; paullo autem ad Meridiem, in extremo sinu, candicantem, sed confusam molem, sine dubitatione Carthaginem ipsam. A lævo hanc linquentes, cursum rectá in Occiduum direximus, versus sinum, atque linguam prætervecti, aliquot milliaria secundum littora depressa navigabamus, quæ ad urbem ipsam usque percurrebant, ita profecto, ut urbs ex ipso glauco æquore emergere, ac pedetentim altius usque eo assurgere videretur, ubi "bosra" veluti coronam ei imponere parebat celsitudine spectabilem. Tholi tectaque rubra et fusca templorum et aliorum ædificiorum, perinde ac mœnia, cum lineamentis arcis acrioribus e cœli cærulo eminere videbantur, pone autem undique et citra, viror vegetissimus propansus collium ac vallium urbem complecti parebat, parietibus domorum calce dealbatis tanto candidius nitentibus.

Nonnullis grandioribus ædificiis in insula, per canalem a continente seiunctá, qui portum efficit mercatorium, leni cursu præteritis portum militarem ingressi sumus, cuius in medio, celsis turribus, robustisque muris, supra turbam navium longe prominentibus, ipsa Navalium Præfectura consistit. Circumspectans in crepidinibus, ad lævam partem marginis reperi locum pro navibus meis, ubi denique constitimus, navibusque ibi destinatis, cum Hannone in scapham insilui, traiectoque portu, in moleculam pavitam et spatiosam ascendi, quæ Præfecturam Navalem cum continente, cumque cæteris crepidinibus iungit, et quæ ob id magná vectorum aliorumque multitudine est frequens, qui negotiis in Præfectura eo ducuntur.

Illinc a mole portam sub vasto fornice, utrimque turri munito, transiluimus in cortem exteriorem. Hic custodes, qui essemus, quidve vellemus, interrogaverunt; tum miserunt nos per aliam, editiorem, portam in atrium, tapetibus rubris ac flavis pendentibus ornatum, inde in opacum vestibulum, unde per fauces angustiores, quarum in fine per semiapertum ostium introitus erat in cortem interiorem. Transeuntes cortem hanc, in alterum vestibulum, priori simile venimus, inde autem cubiculum quadratum, humilius, sub lacunari solido ac fornicato, unde per ianuam lateralem in obscurum, satisque inhospitale cubiculum, cum tholo rotundo supra, accessimus. Nec satis; ulterius nobis eundum erat: postquam ascenderamus ternos graduum cursus perquam angustos, secundam attigimus contignationem alterius turris, et in spatioso conclavi sub celso tholo constitimus, nec tamen ad finem peregrinationis nostræ pervenimus. Illinc itaque denuo iter ingressi, per aliquot gradus in fauces satis longas ducebamur, unde per alium ductum scalarum tandem in amplum conclave rotundum, luce per fenestellas in muris hiantes probe collustratum, ingressi sumus, et sub celso laqueari e lapidibus sectis fornicato et ornato, constitimus.

Quantum e peregrinatione nostra observare poteram, in læva e quatuor turribus eramus, quæ in fronte Septemtrionali palatii sitæ erant, una in singulis ædificii extremitatibus, item, ex utroque latere portæ una; ex hac in privatum Præfecti Navalis canalem amplissimus prospectus patebat, ultra quem et meas naves in Cothón iacentes clarissime cernere poteram.

Conclave alternatis tapetibus rubris atque flavis erat clavatum, tabulatum autem mattis stratum. Custodes, qui nos inde a prima corte duxerant, ad fores constiterunt, facultateque nobis introeundi concessá, ego cum Hannone adversum fenestram progressus, animadverti ibi senem Adonibal, Suffetem Navalem, in sella lignea picta sedentem.

Nemo fortasse est quin exploratum habeat urbes nostras Libycas legibus et magistratibus ad eam fere normam subesse, quæ multis partibus consimilis est institutis posteritatis Israel, ante regnum Saul; hoc est, magistratibus, qui Súffetes vocantur, parent; hi autem vix quidquam ab illorum Iudicibus differunt. Consilium a populo per suffragia eligitur, quisque autem electorum virorum in suffeturam iure pollet; hi, vicissim, e suo numero duos eligunt (quos tamen officio privandi ius populus sibi servat), quorum alteri summa imperii rerum navalium committitur, vocaturque Suffes Navalis; alteri autem, qui vulgo Suffes Sacer vocari solet, summa omnium Reipublicæ rerum potestas concreditur. Illud tamen haud tam universim pervulgatum est, Libycos suffetes superioribus denis annis nominatos tantum, nec tamen regibus, sive Tyri, sive Sidonis ad approbandum et confirmandum subiectos fuisse. Sic delecti proprio iure eliguntur, ut alia nulla conditio statuatur, nisi quod nefas sit Uticæ ad id munus ullum Tyrium eligi, utpote quæ revera colonia Sidonica est, nec ullum Sidonium fas sit Carthagini eligi, quandoquidem soli Tyrii eam urbem novam, circum antiquam Bosram, condiderunt.

Tempore nostræ visitationis Adonibal, filius Adoniram, munus Suffetis Navalis octo annos tenebat, nec quisquam vulgo dubitabat, quin ipse potestatem sui magisterii firmá constantique manu exerceret. Post multorum annorum pericula ac terrá marique vicissitudines, Uticæ consedit, ubi sua negotia tam commercialia, quam bellica, prosperrimo eventu factitavit. Ipse duxerat exercitum urbis adversum Libycos, pluresque incursiones in agros Tartessiorum fecerat, atque insignem operam ad condendam Marsiliam contulerat, quæ ad ostia Rhodani, in terris Celtarum usque florentissima est urbs Salicorum. Ex grato ob sua servita animo, et in testimonium suæ in eum fiduciæ, quam in eius iudicio experientiaque posuerant, sui cives Uticenses eum Suffetem Navalem creaverunt. Nec perperam. Nam eo Rempublicam moderante, res Civitatis, coloniarumque, mirum in modum efflorescere cœperunt, unde sui cives brevi perspexerunt curam regendæ Reipublicæ felicius alteri nulli concredi potuisse.

In variis meis peregrinationibus Adonibalem mihi sæpius convenisse contigit, satisque mihi constabat eum audacissimum quondam prædonem fuisse; probe novi eum fortem nautam, scitumque esse mercatorem. Quamobrem sellam, in qua valens ac sospes senex ille residebat, læto animo accessi. Quamquam mentum eius longá et caná barbá cingebatur, superiora labia in glabrum erant tonsa, prisco more Chittitarum. In capite nauticum capedulum, ad auriculas usque depressum gerebat; nasus vero etiam paullo magis quam antea rubens, indicio esse videbatur eum cum lympha Helbonica, atque Berytia, ex optimo genimine prognata, coniunctiorem colere familiaritatem.

Salutem illi acclinis precatus, ei ob vegetam valetudinem gratulabar.

"A!" fatur ille facete, quam iam pridem assuefactus erat consuetudinem, "hic Mago Sidonius est, acerrimus, et omnium scitissimus, qui unquam Tartessum navim cedrinam detulerat navarchus! Et quis iste ephebus tuus comes est?"

Hannonem illi, ut scribam et popularem meum, stiti.

"Quomodo tandem illi omnes tui socii prosperant, qui te, quum ultimo hic versabaris, comitabantur?" prosecutus sermonem est Adonibal, barbam demissam permulcens. "Quínam valent Himilco luscus, Giscoque, qui iacturam auricularum tulerat? Et, denique, quid de clara Gadita factum est?"

Non parum elatus acumine suæ memoriæ, quo meorum tam accurate reminiscebatur, omnes probe valere, et usque apud me esse respondi; et, nec nisi obtutum ad fenestram eum flectere oportere, ut omnes meas naves cerneret in portu, inter eas Gaditam, cuius nomen in Cabiros mutavissemus.

Senex non sine quodam indicio ac significatu, subridebat.

"Iam ego faxo, ut pro arbitrio tuo naves tuas maturrime inspiciam," inquit ille, "haud multum morabor eas officiose inspicere. Cæterum Melcarth non plus triduo hinc discessit."

"Quid, Melcarth?" stupens clamo ego.

Quum videret me tanto stupore attonitum, me deridere cœpit. "Tam veterem pontivagum quam te! Multum te demiror, quod post Bodmilcarem tam mox huc te conferre non dubitas."

"Bodmilcar!" repeto ego, "certe res gestæ Bodmilcaris te præterire videntur!"

"Hoc unum me non præterit," respondet ille oculis sinistre nictantibus, "te, tuumque scribam gladios ponere oportere, atque in carcerem rapi, haud secus atque cætereros tuos paullo post temet eodem sequi."

Hæsi attonitus; at Hanno, silentii atque otii minus patiens, manu vaginam gladii percutit, et sic fatur:

"Gladius hic donum est Melech Davidis; et quicunque eum mihi adimere tentaverit, mucronem eius in pectore sentiet."

Irá excandens senex, ad pedes consurgit. Ictu oculi aliquot custodes manus in humeros incauti scribæ meo iniecerunt.

"Sinite eum!" mussat ille, "par ego sum qui me tuear."

Nunc, subito, repressá irá, utrumque nostrum allocutus, hunc in modum prosequitur:

"Extemplo ponite gladios, alioquin, per fidem Báal-Peor, capita vestra intra quadrantem horæ e celsissimo huius turris pinnaculo oscillabunt."

Novi ego Adonibal, nec dubitabam eum nomine sui Numinis incassum haud iuraturum, nec apud eum capita plura aut pauciora multum referre. Itaque quum viderem eum sedatiorem sese componere, sumpto quantum poteram animo, firmá, quam par erat, voce, alloquor:

"Suffes, mi Domine, æquum esse certe iudicabis, ut omnibus navigatoribus parem iustitiam tribuas; nec tu is es, qui quemlibet Sidonium navarchum inauditum carceri mancipes."

Interea satis compositus, solitá tranquillitate vocis sic fatur:

"Itum est ad afferendos compedes; ii mox aderunt; tamen tempus suppetere arbitror ut interea effari possis, quid velis. Ac, profecto, etiam cupidus sum scire, quemadmodum a crimine proditionis erga Bodmilcarem te purges, cuius sub imperio, ut mihi eius ex litteris palam est, a rege Hiram positus fueras."

"Unum tantum est quod quæram," respondeo illi, "atque si tuum responsum criminis me coarguit, licebit me obtrunces, pendas, crucifigas, pro tuo arbitrio. Ullumne tibi est documentum sigillo, manuque Bodmilcaris munitum?"

E pera iuxta se pendenti volumen papyri depromit, evolutumque mihi ob oculos ponit.

"En testimonium Bodmilcaris scriptum, sigillatum, ac propriá manu subnotatum. Hoc te certe satis coarguit, et crimen tuum comprobat."

"Plane contrarium!" redarguo ego. "Bodmilcar in propriam foveam incidit. Hic est pactum nostræ societatis!" His verbis documentum e manibus Hannonis eximo, Suffetique ad inspiciendum porrigo.

"Sic, profecto!" prosequor ego; "illud documentum leges initæ a nobis societatis complectitur, ac vel levi obtutu perspicies Bodmilcarem ad mecum navigandum, sub meo imperio convenisse. Quin vel ipsum sigillum, quo pactum ratum et acceptum confirmaverat, iis paucis nummulis præstinavit quos ego, ne fame periret, ad emendum sibi cibum, Tyri donaveram. Quem nunc, obsecro, proditorem iudicabis?"

Adonibal documentum magná curá lectitabat, nec parum sollicitari videbatur. Pauca post momenta surrexit, et sic est fatus:

"Amice, Mago, palam est me minus recte de te iudicasse. Prorsus nihil posset clarius demonstrari, quam infidelitas Bodmilcaris. Ignosce mihi præceps iudicium. Decebat me scire in antecessum, nec te, neque tuos tantæ proditionis reos unquam futuros."

Quum itaque fraudem, a Bodmilcare perpetratam, in propatulo videret, perquam optabat ipsam veritatem cognoscere, pollicitusque est se iustitiam cuique redditurum. Ut vero ego historiam rerum a Bodmilcare gestarum ordine recitarem, vix limites indignationi suæ ponere valebat.

"Pro Deum Báal-Peor Berytium!" exclamat ille, "siquando Bodmilcari contingat, perinde ac suis, in manus meas incidere, intra horam cuncti crucifigentur."

Tunc ad Hannonem conversus:

"Tu autem, scriba," inquit, "quamquam ætate minor, proprio videris consilio pollere."

"Mi Domine," respondit Hanno, "nisi Navarchus Mago iam antea mihi clarum fecisset, quantum acumine discrimen statuendi iustitiamque vindicandi clueres, tantum ausus nunquam fuissem. Nihil timendum arbitrabar eum, qui adeo noverit veritatem patefacere."

"Hem, Mago," leni risu me affatur Adonibal, "acris ingenii iuvencum in eo tu alis; verúm, nunc iuvabit pocillum vini uná libare. Multum habeo de Bodmilcare dicere; et mox tot tuorum mecum discumbere posse spero, quotquot tibi videbitur."

Postquam illi pro beneficio atque honore hospitii gratias egeram, Hannonem officialium laterculum concinnare iussi, quo brevi confecto, custodum uni eundem concredidi. Interim vinum allatum erat, atque Adonibal eburneum poculum propriá manu cuique nostrum porrexit ad labella usque ex argento Tartessiaco politissima plenum. Sorbitantibus vinum, ipse satis disertis verbis indicabat sibi persuasum esse nos Uticam omnino vacuá manu non venisse.

"Non ignoro," inquit, "potiorem oneris tui partem regi Davidi competere; at ego suspicor satis veterem te navigatorem esse, quem occassio propriis quoque rationibus negotiola agitandi haud fallat. Dic, ergo, sodes, quid habeas venale?"

Fatebar illi me sulphuris, lapidumque vulcanicorum copiam comparavisse, quippe quæ merces in Libya facile divenditentur.

"Ita, profecto, res se habet," inquit ipse, "satis commoda pretia pro iis obtinebis. Sed quid aliud?"

"Eheu, mi Domine, Suffes," inquam, "probe tu quidem coniectabis mihi cum Ioniis et cum Siculis semel iterumque velitandum fuisse, ubi, ut mirum tibi haud videbitur, unam alteramque micam licuit mihi lectitare."

"Ha, ha!" in stomacho ridens, festive ac lepide senex subiicit: "Verus tu, inquam, Sidonius es; cedo, quot habes?"

"Unum et sexaginta;" respondeo illi; "sunt omnes ad unum musculosi ac lacertosi masculi, quorum pares nunquam videris. Consilium fortasse urbanum eos præstinare volet. Æquo etiam pretio venderem; mallem tamen catervatim, quam singillatim evendere. Forte Civitati persuaderi poterit ut eos præstinet."

"Probe ac recte mones, mi amice," assentitur Adonibal; "æquum proponis dignumque quod perpendatur. Nuper enim, nec paucos, et immites cum Libycis gerebamus conflictus, ac rimas inter milites actas certe sarcire debebimus. Sumptus in hos Græculos tuos probe videtur locatus. Sub imperio ducum Phœniciorum, præsertim in arcibus, præclara servitia præstant, si autem cadant, ingens iactura non est. Me rem expedire posse confido, ac manipulum abs te redimere. Posse me eos arbitror turbæ Ægyptiorum, quam a Bodmilcare præstinaveram, annumerare, eosque turmatim disponere, aliquos in præsidia, alios ad opera, denique alios ad cædendas arbores dimittere. Ægyptii in ædificando plurimum possunt."

"Rectene te intellexi," quæro ex eo, "a Bodmilcare te Ægyptios præstinasse? Balatronis eius proditionibus nullus prorsus videtur esse finis. Hi, mihi crede, Ægyptii commodati ad nos persequendos illi erant a Pharaone. Aliquot naves eorum prope Cretam perierunt."

"Ille mihi vendidit hominesque navesque;" ait Dominus Navalium. "Ii quidem primum clamorem sat violentum ciere cœperant, sed unus alterve in carcere dies, victusque tenuior, mox eos subegit, et nunc agnellos eos putaveris."

Recolendo astutiam huius Bodmilcaris, quá fœderis socios ludere non verebatur, risum tenere nequivi.

"Rideas licet," inquit Adonibal, partim iocose, partim serio, "nequam ille scordalus et Ægyptiorum ora sublevit, et tibi, veteri pontivago, verbis datis te emunxit. Tuá fortasse intererit scire eum hinc duobus gaulis meis atque trecenis Phœnicibus solvisse."

"Per Deúm hominumque fidem!" stupens exclamo, "quí hoc perfecit bipedum perditissimus?"

"Tercenti malefactores, ad deportandum in patriam damnati, huc congesti erant. Carceres quum mei confercti iam essent, statui eos primo quoque tempore in fodinas Tartessum devehendos. Bodmilcari, opportune advenienti negotium committo. Ad exsequendum opus duos illi gaulos commodo, eumque a me subsignato diplomate munio. Quid tum latro patrat? Deus Chusor Phta, omnesque Dii eum perdant! Quoniam omnes bene sanos, viribusque optime valere intelligit, eos libertate donat armatque et omnes in sua stipendia recipit. Itaque nunc ex omni parte paratus est ad te, meis gaulis, primum quam ei copiam tui feceris, adoriendum."

"Nihil dubito," inquam, "nequid tamen eá re moveáris; dicere enim ausim nos illis pares futuros."

Hæc disserentibus intervenit Hannibal, cæterique mei officiales, interim Suffetis invitatione acceptá.

"Salvete amici, cuncti salvete!" benigne eos affatur, "aliquot veteranorum vultus agnoscere profecto æquum esset. A, ecce Hamilcarem! Probe eius memini inde ex quo in mea adhuc navi tirunculus stipendia fecerat. Híc præterea etiam Himilco est, astrorum gnarus, nec, ni fallor, inscius arbiter poculi Helbonici. Usquene, Himilco?"

Gubernator meus ingenue fassus est se peritiam neutrius adhuc deposuisse.

"Tu autem, Gisco, unquamne auriculas amissas tuas reperisti?"

"Sic, profecto!" is confestim respondit, "suntque híc in marsupio reconditæ." "Quin nec meas tantum, verum etiam eius monstri, quod meas præciderat." Atque, ut Suffeti lepidum oblectamentum pararet, ut caput ducis Siculorum fiderit, ex ordine narrare cœpit.

Adonibal nullum meorum præterivit, quin singulos affabili modo alloqueretur, eosque se mox in navi visitaturum spopondit, dixitque naves nostras iam e fenestra sua spectavisse, easque sibi etiam mero obtutu placuisse.

Modo panes carnesque nobis dapinabantur. Dum his absumendis intenti eramus, quæsivi ex Adonibale, utrum inter Ægyptios, sibi a Bodmilcare venditos, etiam aliqui Græcanici fuissent.

"Ita profecto," respondit ille, "fere duodeni Phocæi."

"Etiamne mulier, atque puer?"

"Sic est; et mulier, et puer; quandoquidem tamen horum usum nullum capere poteram, Bodmilcar eos servavit; et spadonem secum habebat, qui iis ministraret."

"Tum tu spadonem vidisti?"

"Vidi equidem; flaccidus ac ventrosus Syrus ille fuit."

"Quid ille narravit, et qua de re?"

"Revera ille nihil narrare volebat, nisi quod iter Tyrum cupidus sciscitabatur."

"Numquid illuc redibit?"

"Parum videtur verosimile; Bodmilcar eum habet, nec facile eum dimittet."

Epulis finitis, aliquot servi nobis ad naves faculis præibant. Non eádem quá veneramus viá e palatio excessimus; sed pedes ad proximam deorsum contignationem referentes, per ianuam in proclivem ambitum, qui "aulæum" vocabatur, descendimus, in contubernia militum ducentem, ubi cellarum magnitudo exterioris muri crassitudinem æquabat; hinc atrium penetravimus fornicatum, unde fauces ad portam deducebant palatii ad canalem privatum Præfecturæ Navalium. Celox privata nos ibi præstolabatur, ad naves nos delatura. Omnes illic offendimus nautas, quibus vetitum erat suas stationes relinquere, multiformia consilia ac proposita in crastinum diem texentes.

Mox tubæ in variis navibus exaudiebantur, cunctos nautas pro nocte convocantes. Lumina innumerabilia circum circa emicantia indicio erant quam multis navibus portus scateret. Hæc omnia exsuperabant celsa ac fulgidiora lumina urbis, quibus ex adverso, ad Orientem, lumina languidiora e rimis murorum micantia Præfecturæ tanto magis ostendebant ingentem vastitatem tristioris struis.

Postridie ad excipiendum e condicto Suffetem Navalem iam maturrime cuncta in procinctu habebam; ac paullo ante meridiem conspicabar eius duodecim remos a privata crepidine sua procedere. Simul ut constratum Astartes conscenderat, se circumvertens, oculosque versus fastigia palatii sublevans.

"Vesani!" secum mutit, "quam sunt tardi! Me iuvene mandata dimidio temporis huius exsecutioni dabantur."

Vix effatus erat, quum aliquot homines in summo unius turrium comparuerunt, atque circiter vicena capita in pinnaculo munitionis fixerunt.

"Probe tandem, denique!" prosequitur secum, "iam ante quadrantem horæ fieri oportebat."

Quum eum tandem ad se iterum rediisse sentiebam, onera navium mearum illi exhibere cœpi, atque captivos ad lustrandum produxi. Ipse, itaque; sine ulla harilatione (nam Adonibal, revera, semper magnanimum generosumque se præstare solebat), ad solvendum satis liberale pretium, tam pro captivis, quam pro sulphure lapidibusque vulcanicis mecum cito convenit.

Deinde naves meas a summo ad imum inspexit, reperitque eas et faberrime factas, et accurate dispositas, et denique armamentis optime instructas. Memor porro suæ inhumanitatis quá nos exceperat, eamque munificentiá compensare cupiens, facultatem mihi fecit ut naves meas in alvos subducerem, hoc quidem gratis, eo proposito ut laminatum cupreum carinarum perscrutari possem. Tunc merces a me emptas evolvendas transvehendasque mancipia vero diligenter custodiri iussit, dum ipse sinum transfretaturus erat ad dirimendam quamdam litem, quam illic Tyrii inter se agitabant. Accitis suis officialibus cum funibus ac flagris, mihi his verbis valedixit:

"Vale, in præsenti, mi Mago; omnes tuos desiderio visendæ urbis teneri video. Quondam et ego iuvenis satis superque intelligo quam quibusdam, etiamsi pauci in sacculo sicli lateant, eum nummi perurere videantur."

His dictis, signo comitibus dato, scriba, officialibusque antecedentibus, celocem inscendit ac discessit.

Mercibus meis e sententia evenditis, meos iam nihil demorari volebam, quominus, quod iam dudum in votis habebant, in terram, datá facultate, egredi possent. Paucis itaque ad custodiendas naves retentis, cæteri magná cum voluptate usi suá libertate sunt.

Phocæi cadaver sui commilitonis fasciis involventes, statuerunt in sepulcretum, quod quidam nautarum indicaverat, efferre. Antequam profecti erant, Aminoclem, in gratiam servitiorum suorum paucis siclis donavi. Ipse mirabundus obtutum in siclos defigebat.

"Ohe," inquibam, "oblitus plane eram vos barbaros nummorum signatorum nullum usum capere; nihil tam en refert: nautæ qui vos comitaturi sunt, statim ostendent tibi quemadmodum iis utendum sit. Modo illis confidito!"

Hannone, Hannibale, Sammai et Bichri, item duabus mulierculis in societatem accitis, in principem crepidinem egressus sum, Himilco vero cum amico suo Giscone atque cum Hasdrubale Hamilcareque, aliud iter ingredi maluerunt. Crumenæ nostræ pugillaresque nummis sat commodum tumebant, atque desiderio visendæ claræ urbis eiusque mirabiliorum omnes flagravimus, præsertim qui eam nunquam viderant.

Primam stationem apud ædem Astartes fecimus. Hæc autem sita erat ad radices munitionum, quæ ingressum ad portum tutabantur, nec multum a statione nostrarum navium aberat; et, quum nec Bichri, nec Sammai, neque Abigail sacra facere vellent, nec Deæ munera offerre, in crepidine nos præstolabantur, oculos in numerosissimis navibus, Cothón, mercatoriumque portum intrantibus et exeuntibus, qui hinc satis clare cerni poterant, pascentes, ut aiebant, sese delectaverunt.

Ædes, munitioni insistens, ex rei natura structura simplicissima est. Tectum eius octo inornatæ columnæ sustinent, suntque, ut ipsi parietes, tectorio opere ochrá obductæ. Ex adverso ipsa Dea recumbens videbatur cum aurea luna mediata capiti superimposita. Ex elencho sacrificiorum iuxta ostium suspenso secundum pretia munera mihi selegi, solutisque quinque siclis sacra persolvi; quo facto, a præposito munitionum, mihi dudum cognito, facultatem impetravi ut meos comites in clivum tecti, unde amplissimus in urbem prospectus patebat, conducere possem. Sammai, Bichri atque Abigail ibi nos convenerunt. Oculos inde ad mare vertentibus, Cothón nobis atque Præfectura Navalis ad lævum videbantur, ex parte autem dextra erat insula, sedes huius coloniæ prisca, atque portus mercatorius, qui eam ab urbe seiungit. Continentem versus nostro visui albicantes parietes ædificiorum clivorumque urbis obversabantur, intersecti vicis ac plateis, tholis turribusque interspersi, horum tectis rubro fuscoque distinctis, quibus omnibus adversus Meridiem finem imposuit munitissima immensæque molis arx, sedes Suffetis Sacri. Urbem a continente, perinde atque a mari, geminus ordo munitionum ambibat, ultra quas aggeres vallati, secundum naturam soli modo deprimi, modo exsurgere totumque circumcurrere videbantur, tertiam extremamque munitionem urbi præstabant. Citra hæc, tam late quam acies penetrare poterat, ipsa regio urbi contigua omni suo virore iacebat, cum patulis campis, segetibus, maturitate flavescentibus, passim villis candicantibus, tectisque ac tholis atris, vel rubentibus, item prædiis et cisternis distincta.

Cothón Uticæ, quamquam cum portubus Tyriorum ac Sidoniorum non comparandum, tamen omnium portuum, qui usquam in nostris Occiduis coloniis creati erant, præstantissimus est, cœloque aptatissimus. Magnitudo eius quadringentos octuaginta cubitos, sive prope dodrantem stadii quadrati efficit, parque est capiendis navibus bellicis quadringentis. Hinc siccus alveus, utrimque fastigatis ripis, tramiteque inter celsas columnas ducit ad maiorem portum armamentarii. Hic portus a tribus lateribus crepidinibus cingitur lapidibus stratis, duodenúm cubitorum latitudinis, super aquas parum elatis, a quarto autem latere moles est obiecta magnæ firmitudinis. Pone crepidines murus magnæ molis exsurgit ex opere siliceo, cum fronte lapidibus quadratis Melitensibus expleta, statis intervallis fornicatis transitibus, qui ad naupegiam ducunt. Ut Hannibalem docui híc sexageni alveoli sunt ad naves in arido recipiendas, sexdecim cubitos alti, sed quum duodenos tantum cubitos sint lati, et quadraginta longi, minoribus solum navigiis, uti Cabiri, recipiendis sunt apti, maiores autem in canalem, ante armamentarium mitti oportet si reparandæ sint. Hi alveoli obtecti sunt plano pavimento, alteramque efficiunt crepidinem, eiusdem quam subterna latitudinis. Super hanc crepidinem, supraque alveolos, spatiis rectá mensurá dispertitis, fornices, promptuariaque, in altitudinem quatuordecim cubitorum ordine stant, quorum plana tecta tertium fastigum efficiunt, eodem cum cætera urbe plano.

In intimo latere portús infima crepido iuncta est cum mole, ex eius medio in aquam excurrente, estque cum crepidine Præfecturæ Navalis in eodem plano, eique in circuitu est iuncta. Eius extremitas versus littus, a fornicibus ac promptuariis ibi cessantibus, est aperta, ac plerumque multitudine refercta. Huic extremitati finem imponunt lapidei gradus, qui ad plana secundum atque tertium ducunt, hinc autem, e tertio plano, per muros munitionum incisos, qui cæteroquin totum circueunt portum, commodi in urbem ingressus sunt.

Introitus in Cothón ex una parte munitionibus, in quibus templum situm est, defenditur, ex alia autem aliis duabus, muro obiecto interstitiis intervenientibus, quæ unà terminum statuunt moli, in mare excurrenti. Meatus in ostio portús admodum coarctatus est tramitibus helciariis, quorum latitudo efficit, ut introitus non plus quam triginta cubitos æquet. Exterior alveus armamentarii eodem modo geminis munitionibus defenditur, quarum altera e regione extremitatis molis iacet, aliæ autem binæ in utroque interiori fine Cothonis sunt collocatæ, ex utroque latere una; quarum unius pedeplanum pari modo templum est. A mole initium capit solidus murus cum loricis pinnisque, qui circumsepto armamentario, eiusque portu exteriore, ad munitionem lævam se mœnibus urbis iungit. – Ut rerum huius generis peritus, Hannibal pronuntiabat munitiones has prorsus mirabiles esse, tam delineatione et consilio, quam opere, existimabatque urbem, Cothonem, atque armamentarium, sic munitionibus cincta, mœnibus urbis, tum muro loricato in hoc incurrente septa, profecto in tuto contra omnes obsidiones et assultus esse licere.

Moles ipsa eximium est opus. Namque tota pilis est superstructa, seque inde a canali armamentarii usque ad ostia portús protendit. Tota eius latitudo viginti quatuor cubitorum est, totaque eius silicea congeries angustis et obliquis meatibus aeris perforata est, quæ res et siccitati ac robori consulit, et undarum impetus tardat et lenit. Opus totum Adonibalis acri ingenio diligentiæque, cuius curá ac vigilentiá effectum erat, in acceptis referendum est.

Palatium Præfecturæ Navalium in medio præclarum est ædificium. Constat autem ex æde principe, senis turribus rotundis, quaternisque quadris. Speciem refert parallelogrammi, non omnino perfecti, cum turribus rotundis in singulis angulis exterioribus, cum cohorte in medio, unde aditus patent in cuncta conclavia palatii, et circa quam ambitus columnis insistens circuit; hæ autem columnæ binos ordines arcuum, cum totidem ambitibus, sustinent. Reliquæ duæ turres rotundæ ad Septemtrionalem frontem palatii iuxta portam stant utrimque, ubi privatus Suffetis a crepidine ingressus est. E Meridie quoque est aditus inter pinnatos muros, qui muris palatii iuncti sunt. Atque híc erat ille ingressus, per quem ego in cohortem exteriorem perveni, et unde in unam interiorum turrium perductus sum, quarum ex eo loco, ubi nunc stabamus, summa tantum culmina conspici poterant.

Templo egredientes, comites meos secundum marginem ad locum in extremitate crepidinis apertum perduxi, unde gradus ascendentes transivimus sub fornicibus, in interiore latere Cothonis, ac pedetentim ad vicos suburbanos pervenimus. Prætereuntes balnea, ad lævum nos vertimus, atque gressus nostros sursum flectentes, procedebamus versus Bosra. Híc, ad limina planitiei, in qua arx sita erat, amplum compitum reperimus, nautarum frequentiá celebre. Ibidem, sub umbris arborum attegia ac tabernacula circumquaque stant, in quibus edulia ac potus varii generis vociferatione perquam vivaci adventoribus paucis nummulis divenditantur, musicá híc et illic accinente. In nonnullis attegiis coruscatores, ventriloqui, funambulones, alias mimi, ac scurræ otiosis offerunt diverticula; in adversa extremitate obsoniorum, cetariorum, oleratorum, bellariorum sunt tabernæ cum macellis ac pistrinis, totumque est forum victuarium, ubi, ut nunc, nundinæ servari solent, quo in loco feræ, ebur, mancipia, escæ, dulciaria, fructus, cæteraque Libyæ producta veneunt. Híc solent magnam partem diei homines omnis conditionis ac status, omnis ætatis, utriusque sexus catervatim exigere. Multitudo omnium generum promiscua híc congregatur, seque diversitat: musici illis concinunt, saltatores ac saltatrices choreas agitant; acrobatæ, præstigiatores, magi, incantatores, ignivomi, suo quisque modo ad captandas geras lenocinantur; propolæ et circitores capedula, cuculliones, crepidas, obstragula, cingulos, pugiones, crumenas, pugillaria, vociferando commendant ac venditant. Alii liba mellita, placentas, scriblitas, coptas, minutalia, botulos, tuceta, scrutillos, savillum, dodram, sabaiam, cœliam, aliaque tragemata et potus algificos ac temeta ebriantia turbæ præterfluenti, præsertim manipulis nautarum, modo ex alto egressorum, quorum balteos siclis tumere suspicabantur, stridulá voce commendantes obtrudebant. Non quidem mihi in animo erat in hunc locum venire, sed vetustá quadam e iuventute consuetudine prope invitus horsum gressus cum sociis meis direxi.

Yaş sınırı:
12+
Litres'teki yayın tarihi:
28 eylül 2017
Hacim:
410 s. 1 illüstrasyon
Telif hakkı:
Public Domain
Metin
Ortalama puan 0, 0 oylamaya göre
Metin
Ortalama puan 0, 0 oylamaya göre