Kitabı oku: «Pericla Navarchi Magonis», sayfa 13
Nemo non videbatur lautitias, ut fit, appetere. Nec mora. Iam plures catervas, etiam meorum, video immisceri, in cachinnos, cantilenas, dicteria dilabi, prorsum nitentes in turba cubitis viam sibi effodere, vero nautarum more, a cauponis et copis temeta redimentes, affatimque ingurgitantes.
Iam et Hannibal istas lautitias magni facere cœpit, quum Hanno subito ordinem capitum a Suffete Sacro in pinnaculo murorum Bosræ visui oblatorum ac defixorum animadvertens, spectaculum ei indicavit. Hannibal aspectu cruento et atroci parum moratus, quin rem vix oculis dignatus, de ipsis munitionibus, quam arduus ac difficilis esset ascensus, etiam scalis, quam etiam ingens opus eius esset expugnatio, disserere cœpit, quum clamor subitaneus undique resonans eum ad priorem sententiam revocavit. Causam autem clamoris ac tumultús, cuius et Bichri et Sammai mulieresque participes erant, ingens elephantus, quem aliqui Libyes ducebant, esse videbatur.
"Quodnam monstrum híc cernimus?" Hannibal æque stupens rogat.
"Hui!" clamat Bichri, "quantis sagittis opus esset ad tantam belluam prosternendam!"
"Certe hanc belluam Behemoth esse oportet, de quo tam multa prædicari audivimus," inquit Sammai obstupefactus.
Docui itaque eos belluam, quæ cunctos tantam in admirationem rapuit, elephantum esse, ingentes autem dentes, qui ex ore prominerent, esse ebur, nasum autem perlongum, quem in collo veluti funem circumplexum habebat, esse proboscidem, cuius usum se pascendo ac tuendo scitissimum capere soleret.
"Quam eximium ordinem primipilorum in acie præstaret grex huiusmodi belluarum!" arguit Hannibal, more suo res militares in animo versans. "Intelligere prorsus non possum, quemadmodum ullæ pedestres copiæ, his adversantibus, locum suum sustinere possent. Unum tantum ad agendum superesset, acie utrimque retractá, viam iis pandere, et sic prætergressos a tergo adoriri, eosque debellare."
"Scito, Hannibal," respondi ego, "te haudquaquam primum esse militem cui consilium istud placuerit. Nonnulla horum animalium iam sic fuerunt domita, atque usu exercitata, ut in tergo turriculam cum sagittariis gestarent. Hæ belluæ in regione superioris Bagradæ, item in sylvis circa lacum Tritonis, interioris Libyæ, capiuntur."
Præter elephantum vidimus etiam hippopotamum, sive equum fluviatilem, et unum alterumve rhinoceron, cum validis suis cornibus. Totum id pars erat tributi (ex elephantis domitis, ex ebore, et e feris consistentis), quod Suffes Sacer Libycis, ad flumen Bagradæ modo subactis imposuerat, quodque tributum in itinere erat ad Bosram.
Dum hæc aguntur, vox mihi notissima ad aures pervenit, quá auditá, me converto, videoque Ionam, turbá nostrorum nautarum cachinnantium cinctum, quam ipse toto capite humerisque exsuperabat.
"Nunc tandem aliquando," tubicen clamabat, "ibi sum ubi esse semper volui! Nunc demum sum in terra insolitarum ferarum. Ista profecto prima est bestia quam unquam in vita mea conspexi cum duabus caudis, una a postico, altera ab extremo naso. Valde miror, quanto cæpullarum opus esset ei, qui molem tanti tergoris salagmate condire vellet. Etiam perquam optarem scire quanto tempore aliquis unus eo victitare, eiusque carnem absumere posset."
Relictis nautis, ut suo se more oblectarent, pedes nostros versus forum direximus, ubi rubicundi Libyes, aquilino naso, longisque cruribus implexis, mancipia venum offerebantur. Interim tentorium intravimus, ubi diversissima edulia oculos et olfactum allectabant. Merendam mihi comitibusque apponi iussi. Servus Syriacus, qui loco domini servitium obibat, duas gallinas Numidicas, fabas lixas cum cæpullis, olivas, panem, satisque potabile Helbonicum nobis dapinavit. Hannibal iuxta focum commodum locum occupabat, ut oculos in mellitis libis, quæ superne frigebantur, pasceret.
Haud ita diu in tabernaculo morabamur, quum et Himilco cum Giscone unà comparebat. Hos una ambubaia saltans, aliæque tres sequebantur, una tibiá canens, aliæ tympanula pulsantes. Puella saltans e Mauris erat occiduis. Color vultus eius cupreus erat, crines autem plexos gerebat, tamquam angues. Supercilia et ungues rubro erant distincti, facies vero per transversum tribus clavis parallelis, more Mahuarin compuncta, in carpis autem suis atque talis cœpitacula ferebat, quæ singulos eius motus tinniendo reddiderunt. Tibicen e Berberia erat oriunda, cute candida, comis flavis, in medio capite, supra angustam frontem bipertitis. Utraque puella lautiora gerebat suppara genuum tenus fissa; comas spiculis crinalibus constrictas habebant, in curiosis figuris desinentibus. Præterea et monilia, zonasque vitro vitreatoque ornata, item inaures gerebant, e quibus cruces maiusculæ pendebant. Tympanistræ admodum erant turpes, quarum una ad Rasennas spectare videbatur, vultus autem alterius rubro cæruloque tinctus, sed adeo mimice agebat, ut qua ex gente esset, dignosci nullo pacto posset.
Himilco hilaris admodum erat. Cum Giscone ad me accessit, narravitque se ante meridiem omnes popinas visisse, chorumque conduxisse, quem modo videmus se quaquaversum euntes comitari, seque quum convivarentur oblectare.
"Misellæ ambubaiæ!" ait Abigail, "anne omnibus nautis æque eas gratificari oportet?"
"Minime gentium!" respondeo ego, "satis ipsæ cavent ne cui, nisi numeratá pecuniá, ludum præstent; nec eas hac in re multum periclitari arbitror."
Nunc Libyssa ludum edere cœpit. Pauca momenta morati, intuebamur eius membrorum distortiones; mox tamen e tabernaculo discessimus.
Primus qui nobis in via occurrebat, Hamilcar fuit, simiam in ulnis baiulans.
"Hamilcar cum simia!" mirans clamat Hannibal. "Ubinam terrarum eam accepisti? Eam ipsam rem et ego comparare volo. Vellem eam ad pugnandum instituere."
"Quin et ego vellem simiam habere," clamitat Hanno, "saltare eam docerem."
Bichri putabat se eam arcu uti pro certo docere posse; Sammai autem persuasum habebat iocum capitalem fore, si mimum agere doceretur, ut Ionam ludificaretur giganteum.
Conventum itaque omnium consensu est nos in Astarti simiam habere debere.
Hamilcar docebat itaque eos per compitum versus portum mercatorium abire oportere, ubi Hamun ditissimus resideret mercator, atque in angulo viæ, quæ ad ædem Moloch duceret, negotiatorem se offensuros, qui totam haberet vehem venalem.
"Copiam ibi reperietis, ex qua seligatis," docet eos; "simias illic offendetis omnis generis, omnis staturæ, omniumque colorum. Eligetis vobis fuscas, rufas, canas, furvas, aut etiam virides, caudis, vel absque, villosas, pilosas, aut glabras, feras, aut cicures, modo petatis quid velitis, et certe obtinebitis."
Versus portum mercatorium meantibus nobis obviam fit Aminocles, prorsus ebrius. Aliquot nautæ eum titubantem ductitabant, summá voce cantantes. Ipse quidem satis mature, quin æquo maturius, didicerat qui usus, vel potius, abusus, siclorum argenteorum esset.
Negotatiorem simiarum sine labore reperimus; atque Hanno, qui sibi munus seligendi assumpserat, selegit simiam, consensu omnium, ad discendum universarum quæ ibi reperiri poterant, maxime idoneam atque longe scitissimam.
"At nunc," quærit Hannibal, "quonam potissimum nomine eam appellemus?" quod ex opinione suá quæque res aliquo nomine debebat vocari.
"Nonne putas," quærit Hanno, "insignem hanc simiam quamdam similitudinem Sidonii Iudicis Gebal ferre? Videdum eam! Aspice modo! Annon putas hanc ei, quum ille oculos versat, occipitium scalpitat sententiam redditurus, non tanquam lac lacti, simillimam esse?"
"Prorsus ita, Hercle!" cachinno respondet Hannibal; "quin prorsus ipsa eius alternatio est; Iudex Gebal ergo esto!"
Nunc, denique, merce præstinatá, deorsum ad marginem aquæ ambulabamus, ubi nacti scapham, traiecto portu mercatorio, in adversam insulam, ubi opulentiorum civium ædes sitæ sunt, pervenimus. Nam denis annis superioribus, mercatorum complures, postquam ampliores fortunas opesque conflaverant, relictis negotiis vitáque maritimá, huc potissimum commigrarunt, sibique ædes sumptuosissimas, omnique luxu ac splendore referctas hic loci erexerunt. Otiosi ad extremitatem insulæ perambulavimus, ac, postquam mulierculas ad præclara balnea in summo muro, supra minorem canalem, reliqueramus, ubi celoces procerum destinatæ servabantur, nos ad balnea virorum nos contulimus, et ex sententia lavati, rasi, tonsi, comtique, otio fruebamur. His peractis, postquam mulierculæ ad nos reverterunt, lintre nactá, proxime in Cothón traiecimus, et in adversa ripa pharum invisimus, tum per pedes in hortos ascendimus splendidissimos, inter arcem, inferioremque urbem sitos. Hic templum Achmon meis comitibus ostendi, inde vero ad puteos publicos visendos digressi sumus, ubi urbana multitudo per otium congregari, seque sermonibus diversitare consuevit.
Nocte iam appropinquante ad Astarten reversi sumus, ubi lampades iam accensas reperimus. Eo quum venimus, servum reperi diversitoris quondam mei, quum antea Uticam visitaveram, qui mihi invitationem postridie ad prandendum apud se tetendit. Nuntium ei cum gratiis remisi, qui diceret, nos hospitalitatis suæ cum grato lubentique animo participes futuros. Nobis toto die absentibus, cocus meus cœnam opiparam, pro proprio arbitrio et indole domum reversis paravit, quá satis lassi, magnopere delectati eramus.
Tandem, postremo, tuba cecinit, nautasque omnes ad navigia sua officiaque revocavit. Hi bini temique pedetentim convenerunt plerumque plus minus temulenti, nec defuerunt qui se loquaces et clamorosos præberent. Verumtamen tantum apud cunctos usus et disciplina valuerunt, ut primum quam constratum pede attigissent, confestim conticescerent, silentesque suas camas peterent. Inter ultimos reduces animadverti Himilconem, cuius in laudem memoratum esse volo me eum omnino parem comperisse, qui per se, sine Gisconis, sui amici, fultura tabulatum transire valeret.
CAPUT XII
Oraculum consulo
Postridie mane primum mihi negotium statui summum forum, portui mercatorio ædique Achmonis contiguum visere. Cinctum id undique erat celsis domibus quæ arcubus insistebant, in quibus tabernæ sunt mercatorum, penuaria autem et cameræ horum in areis, a postico sitæ sunt. His in tabernis omnes merces diversissimarum artium et industriæ Libycæ venum propositæ erant. Sub oculis ibi erant positæ omnimodæ pelles crudæ et paratæ; lapides politi pro sculptoribus; cuprum Numidicum; pelles leonum e montibus Atlanticis; flagra et lora e corio hippopotamorum, a Lacu Tritonis; dentes elephantorum e Macar; frumenta e Zeugi atque e Byzatio; lana e regionibus Garamantum. Haud parum temporis absumpsi præstinando ebur et satis quidem magnam copiam æquo pretio. Postea, die labente, Hannibale et Hamilcare accitis, ad præstandam fidem cuidam hospiti, ut pridie vesperi convenerat, eum visum ivimus. Hanno et Sammai sese Chryseidi atque Abigail comites per urbem præbere maluerunt; Bichri vero ad vespertinas lautitias ire se paravit, assumptis in societatem Giscone, Hasdrubale et Himilcone.
Barca, noster hospes, unus opulentissimorum huius coloniæ navigatorum, sub tentorio in cæspite ante ædes suas, in sublimi colle positas, pro nobis erecto, lautissimas epulas paravit. Post diutinum convivium vina allata sunt, item chorus musicorum aderat, qui nos modulationibus, saltatrices autem suá arte saltandi nos oblectabant. Insuper etiam senex quidam servus Barcæ, Libycus, traditæ suæ gentis historiæ, arcanorum item ac mirabilium eius originis peritissimus, qui nobis ea decinere cœpit.
Ut ex cantu eius intelligere nobis licuit, olim, in prisca vetustate, ad Meridiem Libyæ vastissimum exstitit mare, in quod complura flumina se effunderant. Ad Meridiem ab hoc mari terræ Æthiopum erant sitæ, qui vultu simiis admodum erant similes. Istud mare erat origo Lacús Tritonis, sive Palladis; series autem lacuum a radicibus Montis Atlantis profecta, sese a viciniis Gadium usque ad Carth, in Byzatio (nunc Tritonum nomine nobis noto) protendebat, modo partim paludes sunt, e diluvione eorum fluminum oriundæ, quarum aquas, e Meridie fluentes, Mons Atlas dissipaverat; quæ vero usque salsæ sunt, reliquiæ eiusdem maris sunt. Itaque, ut ex eius dictis colligimus duo montium iuga sunt: alterum, quod magis ad Austrum vergit, quod aquas suas usque ad Tritones Montemque Atlantem diffundit, alterum autem, quod suas aquas Macar, atque Bagradas, in nostrum Mare Magnum evertit. Longinquius ad Occasum, ex eodem Monte Atlante, alii fluvii manant, satis clari, sed hi ab arenis absorbentur. At vero hi fluvii, ante multa sæcula, in sinum Oceani Atlantici mediterraneum in continentem longe imminentem dilabebantur, atque hic sinus iis temporibus Meridianam Libyam terminabat; illinc autem Orientem versus porrectus, prope ad confinia Ægypti, postremo se Syrtibus coniunxit. Libya, itaque, in illa cana vetustate magna pæninsula erat, angustoque nonnisi isthmo, qui modo Fretum Gaditanum appellatur, continenti hærebat, alioquin undique aquis cincta; ab Aquilone Orienteque Syrtibus, quæ eam ab Ægypto disiungebant; a Meridie, memorato mari mediterraneo, cuius modo fundus superest, scilicet deserta arida ac salebrosa; ab Occasu denique Oceanus eam terminabat.
Temporum tamen lapsu summæ rerum mutationes factæ sunt. Seni hæc canenti, vultus clarescere cœpit, unde rerum peritia cognosci poterat, quum ingentes terrarum motus ac distortiones, quemadmodum isthmus Gaditanus in fretum commutatus sit, quemadmodum aquæ ingenti terræ concussione retrorsum iactæ in mare fuerint, montesque aquarum ex Oceano in Mare Magnum irruerint, unde effectum esset, ut Mare Magnum emergentibus seque erigentibus terris cedere debuerit.
Post hæc etiam magis avidus auscultabam. Iam utique novi quí mare terram obruere poterat. Nec me Siculorum fides præterit, suam insulam in vetustate primæva angusto tractu terræ Vitalorum terris fuisse iunctam. Perinde memini a Phœnicibus accepisse, insulam Chittim, multis ante memoriam maiorum sæculis, ingenti diluvione a continente fuisse avulsam. Nunc vero narrari audio quemadmodum, miro quodam eventu, mare e Meridie Libyæ evanuerit.
Interim senex pergit narrare, ut aquæ a terra recedentes magnam insularum multitudinem obruerint, relictis, veluti memoriam pristini quondam archipelagi ingentis, Fortunatis Insulis, de quibus ipse mox plura, unde facilis erat aditus non modo ad terras Atlantidis, etiam lintribus, verum etiam ad vastas terras, longius ad Oceanum dissitas. Nunc tamen, quod Atlantis fluctibus obruta ac deleta est, omne cum illis terris remotissimis commercium intermissum esse, a quibus tam russi, quam albidi Libyes primas origines traxisse dicant, quique Orientem versus migrantes, oppida condiderint, primaque fundamenta Ægypti iecerint, atque Deorum suorum notitiam quaquaversum diffuderint, unde, profecto, Dionysus ac Minerva Graiorum atque Vitalorum, non secus ac Zeus, qui apud nos Phœnices Báal Hammon appellatur, ortos esse existimandum sit. Secundum propria tradita sua, quæ memoriá Græcorum confirmantur, Pelasgi, duce suo Melcarth-Uso, in Libyam migraverunt, inde tamen, successu temporis in Orientem sedes suas transtulerunt. Tum, ut ipse fari pergit, ingens illa terræ concussio facta erat, ut, deinde, aquæ retrorsum ruerint, terræ autem in præsentem speciem ac formam resederint. Tunc etiam factum esse aiebat, ut Sidonii, Deorum suorum operá freti, suum in maribus suprematum asserere cœpissent, missisque in omnem terrarum orbem navibus, emporia ubique instituissent, artem scribendi aliaque ingenii humani inventa, artesque humaniores apud cæteras gentes disseminassent.
Quo longius senecio narrandis suis e remota vetustate fabulis progressus erat, eo acriori animo atque avidioribus auribus eum prosecuti sumus. Hannibal intentis ac patulis oculis assidebat, quandoque in stuporem coniectus, in verba erupit admirationis; quin et ego, quamquam minus obstupefactus, partim quod talia ab aliis memorari audiveram, partim quod et ego de his ipsis rebus sæpe et multum speculari consueveram, tamen facere non poteram, quin, concinnum ordinem narrationis, quo nobis ea proponebantur, alacerrimo animo exciperem. Ea nocte, ex imo commotus animo, propeque delirus, somno me tradidi, ac per quietem eximiæ classis me præfectum videri mihi videbar, et versatum me cum meis in infinito Oceano ultra Atlantidem, novas illic terras ibidem reperisse; ac mane proximo exsurgens votum mecum vovi, ut, primum quam expeditionem hanc Tartessum feliciter ad finem perducturus essem, novam, in Occasum, ad novas terras reperiendas, susciperem.
Triduum Uticæ exegimus, quum Adonibal mecum se colloqui velle nuntiavit. Itaque sine mora me in palatium contuli. Ministri in illud me conclave deduxerunt unde Præfecto commodissimus prospectus in portum navesque patebat. Percontanti, quamdiu me hic morari necesse esset, et quam mox soluturus essem, respondi, id biduo, mercibus comparatis, futurum.
"En, accipe itaque litteras," inquit ille, "ad Suffetes Rusadir et Gadium; volo insuper decem nautas tibi in eorum loco dare quos amiseras. Non enim credo tibi licere viribus parum pollere, si quo casu Bodmilcari obviam fias."
Iam gratias illi agitare pro insigni in me voluntate cœpi, quum ipse vetuit, dixitque sibi a me quinquaginta siclos deberi.
Ego quidem paratissimum me fassus sum solvere libenter quidquid deberem, tamen mirum mihi videri dixi me illi imprudentem debere, quæsivique rei causam.
"Parum est," inquit Adonibal, suo lepido more loquendi, "te in incitas haud aget. Ego, profecto, ne memorare quidem vellem, sed, ut scis, principium omnium Phœnicum recte sentientium est, ut æras in suis negotiis sarta tecta servent. Profecto, mulcta parvula ea est. Aliquot nautarum tuorum paucos meorum Ligurum in semimortuos verberarunt. Scordali ii nefarii in carcerem detrusi sunt, ut crapulam hesternæ ebrietatis edormiant; at tu modo solvas eorum mulctas, tum ego statim mandatum scriptum ad dimittendos eos tibi tradam, et si ita videbitur, ipse eos educere poteris."
"Aha!" subridens respondi illi, "propalam ostendere volebas diligentiam tuorum lictorum."
Facere non poteram quin in mentem eius per analogiam huius eventus tempus revocarem, quum ego ei gubernatorem egissem, quumque eum ipsum, ad me redimendum, in carcerem venire oportuisset, et hoc in Chittim, ubi captus eram, propterea quod caput Seir, magni cuiusdam mercatoris, infregeram.
"Nonne id vis significari quod me Achmonis navarcho evenerat, quæ quidem navis præclarissima fuit?" quærit Adonibal. "Ita, profecto; memini optime; ætate tunc longe fuimus minores, uterque nostrum, quam modo. Ephebus nunquam non in discrimina incidere consuevi, quoties littus tumente marsupio petivi; at nunc inanis cortex sum, exarmatus in sabulonem littoris elisus. Sic, eheu, vivitur! Iuvenes, alteruter alterius caput infringendo delectabamur; senes facti, iis amputandis otiamur."
"Sed serio, quibus rebus impliciti nautæ mei obnoxios sese reddiderunt?"
"Quantum e relatis compertum habeo," respondet Suffes, "ii sui negotii esse duxerunt quemdam Dionysi sacerdotem iocis suis impetere. Primo vino eum oneratum sopiverunt, tum vultum eius totum rubro et cærulo tingentes, eum saltare coegerunt. Aliqui meorum militum Ligurum, quid rei gereretur conspicati, ad tuendum sacerdotem accurrunt, tui tamen iocum suum ab his frustrandum non esse rati, resistere cœperunt. Duos itaque milites supplantant; quo viso, custodes prætorii ad dirimendum certamen accedunt, quaternosque ebriorum nautarum tuorum huc, ad me, rapiunt. Ego eos in vincula mancipari iussi, non tamen virgis cædi; patientem etenim me plerumque in eiusmodi procacitate nautarum præbere consuevi. Nunc Præfectus Navalium sum, servivique patriæ diu, quondam tamen iuvenem me gubernatorem fuisse nullo modo oblivione delevi."
Negotiis his peractis, Suffeti amicissime valedixi, atque e Palatio Præfecturæ ad carceres visendos me contuli.
Fornices subterranei, quos me nunc ingredi oportebat, admodum opaci sunt. Pleraque hæc loca receptacula erant armorum et mercium, aliquot tamen carcerum officio fungebantur. Claviger ianuam unius horum pro me pandit, atque ope luminis tedæ eius Bichri ibi conspicio, nautarumque meorum tres. Omnes tristes, elingues et deiecti fluxum præbebant spectaculum, ita ut risum continere haud potuerim. Verumtamen statim severum finxi vultum, eosque aspere increpavi, atque solutos eos hinc cum monitu dimisi, nequis eorum in posterum navim relinquere auderet. Nec ipsi ullam moram ad alteram accipiendam obiurgationem interposuerunt, quin ictu oculi dissiluerunt. Carceres etenim Præfecti Navalium haud sunt loca appetenda, ac rari ea aliorsum quam ad crucem, vel patibulum, evadunt.
Reversus ad crepidinem, pertransii ductus subterraneos ad naupegiam, ubi reliquum diem navibus meis reparandis intentus exegi. Ad vesperum opus totum perfectum erat. Celeritas, quá naupegi omnem laborem administraverant, tam erat mihi grata, ut eá elatus, severitatem meam erga sontes penitus relaxarem, et exactis eorum votis, nunquam amplius id genus facinus ac dedecus se perpetraturos, iterum indulsi ut postero die aliis liceret eis frui feriis.
Ex mea parte statui eum diem in expeditione ad exiguum templum Báal Hammon, non longe ab urbe situm, explere, nec quemquam præter senem servum Libycum, amici mei Barcæ, eo accitum habere.
Templum hoc in opaco lugubrique recessu sylvarum situm est. Delubrum hoc figurá oblongum, tam ianuá quam fenestris caret; horum locum apertura in tecto tenet, quá fumus sacrificiorum dilabitur; cavum autem subterraneum præbet, quod dumis fruticibusque adumbratum, saxo quoque satis grandi advoluto clausum, occulitur. Prope ad introitum tres senes ac seminudi Libyes præstolantes adstabant, ac, post brevem cum servo mecum accito per susurrum consultationem, sublato saxo, introitus patuit. His hominibus comitantibus cavum ingredior, et haud longe progressus, in cavernam angustam opacamque pervenio, cuius in adverso pariete lapis planus, cardinibus volubilis ostiolum operiebat, satis amplum quo quis penetrare possit, et in aliud atrium ducens, in conspectu erat. Istud quoque atrium satis angustum erat, sed duabus lampadibus, languido lumine rutilo collustratum, fumoque quodammodo umbratum. In adverso pariete huius quoque cavernæ ingens lapis planus impositus erat, cum foramine ampliore in medio. Adstantium unus hunc lapidem in axi suo paululum divertit, ita ut in tertium cavum, cæteris plus angustum, meramque cellam, in qua fenestella cœca cernebatur, in qua lapis informis cum incisione erat positus, qui a meis ducibus ipse Deus esse dicebatur, introspicere possem.
Ut iussus eram, per me coram Numine prostravi, mansique ita præstolabundus. Interea temporis ovis nigra mecum allata in sacrificium mactabatur, ita ut sanguis eius in cavum lapidem, de proposito ante cœcam fenestellam defossum, deflueret. Sacrificio perfecto, lapis perforatus retro conversus est, ita ut Numen cum cæsa ove oblata in cella interiore seclusum esset. Tunc iussus eram aures meas ad foramen lapidis aptare, atque verba Numinis excipere. Eodem tempore lumina extinguebantur, ego autem in caligine densissima relictus, verba exspectabam.
Extemplo vox surdissima, veluti ex ima voragine inferorum exsurgens, ad aures meas pervenit:
"Navigator Phœnicie, quid est quod a me audire velles?"
Attonitus miraculo, vix sonum edere poteram; viribus tamen postremo collectis, sic ausus sum respondere:
"O Oraculum Hammonis, scire cupio, utrum navigatio ad Occasum, ultra Fretum Gaditanum fieri possit, et, utrum illic terra sit."
"Est terra!" respondit Oraculum.
"Anne ad Occasum, an ad Septemtrionem, an, denique, ad Meridiem ea reperienda est?" ulterius quæsivi.
"Est terra ad Septemtrionem, est terra ad Occasum, est terra ad Meridiem," Oraculum respondit.
Audacior responso factus, ulterius inquiro:
"Iter autem proprium? – estne secundum Sacrum Promontorium, an opus est ut summitatem Gadium sub oculis habeam?"
"O mortalis," vox oraculi decrevit, "plus exigis quam mortalibus ad cognoscendum concessum sit. I! nihil amplius dicam."
Ostium lapideum in cardinibus reversum est, ego autem egressus, cœcutiens in caligine, pedes cum comitibus meis retro tuli, ac denique aprico potitus sum. Administros liberali præmio donavi atque multum commotus ac perplexus, retro in urbem me contuli. Quamquam multum peturbatus, responsum tamen Oraculi mea dubia penitus solvit, et fide admodum confirmatus mecum decrevi Oceanum ipsum, ultra Freta Gaditana explorare, terrasque sive prope sive procul requirere.
Inter retro itandum quæsivi a meo comite utrum Zeugi atque Byzatii plura huiusmodi sint templa subterranea. Ipse certiorem me fecit in mediterraneis complura istiusmodi templa dari, quorum nonnulla etiam haud modicá arte esse effecta cum arcubus ac tholis, antiquitate tamen istud nullum superare; vera tamen templa Atlantidis cuncta huic, a quo modo discesseramus, fuisse similia. Eorum nonnulla profecto etiam longe simpliciora fuisse, atque e tribus lapidibus constitisse rudibus, quorum duo erecti, tertius autem supra eos transversum collocatus esset. Denique aliquot militaris vineæ instar e lapidibus collata fuisse. Horum aliquot sub dio, alia sub tumulis condita narrabat, quorum in summitate lapides erectos locum indicasse, ad radices vero collium magnis in circuito lapidibus collatis septos exstitisse, stato certo quodam ordine. Ut mihi quidem videtur, hæc loca non proprie templa, quam potius sepulcra dicenda sunt, quæ haud raro amplissimos terræ tractus operuerunt, et ita quidem collocata, ut e magno eorum numero figuræ ac species hominum, anguium, ovorum, ac scorpionum iis exprimerentur.
Hæc itaque fuit senis Libyci de sacris ac religiosis ædificiis narratio. Quum tamen ab eo sciscitarer, quid ista signa ac figuræ sibi vellent, quare aliqua sub terra, alia sub dio, quidque ædificiorum diversitates portendissent, nihil ab eo elicere potui, præterquam quod ex magia harum rerum origo explicanda esset, quarum magnum apparatum sui populares a patribus ac maioribus in hæreditatem accepissent.
Postridie primo mane, facultate a Suffete impetratá, onus aggressus sum satis magnam vim aquæ recentis e cisternis sub crepidinibus in hydrias meas comportandi. Quæque cisterna bifariam erat divisa. Pars pluviam, ut e viis lutulenta ac turbida decurrerat, excepit, altera autem apparatu ad hoc instituto percolatam continebat. Apparatus hic in medio inter duas pelves situs est, et ex eo epistomia, capitibus quadratis, quæ clavibus ligneis circumagi queunt, aquam repurgatam in alteram pelvim effundunt. Hic loci omnes domus privatæ, omniaque ædificia publica, inquilinorumque insulæ, cisternas id genus habent, et aquá eodem modo purificatá fruuntur. Pagi quoque sua propria habent aquarum receptacula vegrandia, rotunda, bifaria, quorum altera aquas recipiunt, altera autem dividicula sunt, unde incolæ aquam repurgatam obtinent.
Hannibal, qui interea ad mœnia inspicienda discesserat, visis perquam contentus revertit. Ipse mihi narrabat cunctas munitiones cisternis superstructas esse, murorumque opera silicea, ad radices, vicenos et quaternos, in summitate autem duodevicenos cubitos esse lata; contubernia militum in secundis atque tertiis sita esse contignationibus, extra ictum arietum, esseque eiusdem cum muris latitudinis; item, extra murum summum, quadrante iactus sagittæ dissitum, dimidiæ latitudinis murum, cum vallis, cum aggere et fossa, situm esse. Existimabat tamen aciem oculorum se non fallere, seque reperisse a dextra urbis parte munimenta minus secure firmata, inde e colle propiore in armamentarium esse despectum; qua in re ego quoque adstipulabar illi, censebamque alias ibidem, supra muros, munitiones fieri oportere, unde quilibet assultus repelli posset.
Solarium in palatio Præfecturæ iam meridiem indicabat, quum ego elenchum nautarum prælegi iussi, ut certo constaret omnes eos in navibus adesse; quo facto, ultimum vale dicturus Adonibal adii. Senex Suffes e corde mihi felix ac prosperum iter precatus est. Reversus ad navem, nullá interpositá morá, quæ ad profectionem spectabant apparavi, datoque tandem signo, solvimus; et ut lente a crepidine divergebamus, salutem Præfecto, e mœniano suo despicienti, magná voce clamavimus. Quatuor illæ naves magno onere gravatæ Massiliam, ad ostia Rhodani tendentes, brevi post nos Uticá solverunt.
Fretum Gaditanum ab Utica octo millia octingenta stadia abest, quod iter quælibet navis expedita tempore unius septimanæ emetiri potest. Nunc tamen vehementiori Favonio flante, mare turbulentius navigationi non parum officiebat, ita ut quaternos insumpseremus dies, antequam in conspectum Cabirorum (h. e. Septem Promontoriorum) venissemus, quos biduo attingere nos oportebat; quin et tum, ad Promontorium superandum tam longas ac varicas flexivices oportebat nos perficere, ut non modo terra oculis nostris subduceretur, sed etiam haud prope ad Septemtrionem acti essemus. Verumtamen die septimo primum grande promontorium continentis, ad Meridiem ab Insulis Pityusis, tandem agnovi.
"Tartessus!" clamat Himilco, qui tam sedulo erat muneri intentus, ut vix omnino verbum interim proferret, "Tartessus tandem aliquando!"
Quiqui poterant, in stegam proruerunt; pluvia tamen atque aspergo contuentes ita obcœcabant, ut in terra nihil certi discernere possent.
Multum me iuvit satis magnam aquæ potabilis copiam, quæ quindenos dies duraret, comparavisse; tantam enim hæc littora, periculi plena, adeundi difficultatem, his in regionibus nequaquam raram, incurreramus, ut eædem longæ ac diuturnæ flexivices ulterius quoque repetendæ et continuandæ essent.
Post tridui cum rerum natura luctam, a littoribus Libycis usque procul aberamus; pluvia tamen subsedit, ventus sibi temperare cœpit, atque iubar solis iterum effulsit. Vergente nocte proximá, ego et Himilco, dum cæteri omnes somno sopiti erant, denique agnovimus celsos ad perpendiculum Calpes vertices, atque Abylæ; deinde mox subiimus rupes præcipites, quæ limites Tartessi Meridianos efficiunt, sub tempus autem matutinum in conspectum planæ ac demissæ linguæ terræ ad Meridiem ab ipso celeberrimo portu ac sinu Gaditano. Per totam longitudinem exsurgentis iugi collium fastigia ædes, turres, ædificiaque urbis e virore pone albicare videbantur; super hæc autem omnia iuxta templum Astartes, pharus eminebat: Intrantes alveum, qui portús tam militaris, quam mercatorii vice fungitur, urbem triplici tubarum clangore clamoreque salutavimus.