Kitabı oku: «Pericla Navarchi Magonis», sayfa 2
"Actum itaque est," inquit, "de meis propositis, eos calligraphiam, rhetoricam, vel quidquid aliud, docendi, oportebitque me" ridendo subiungit, "artem meam rationum non excedere."
His dictis, papyrum suum evolvit, computumque sumptuum, quanto manupretia nautarum ac remigum steterint, mihi præponit; item rationes pecuniæ, pro mercibus, cambio idoneis, erogatæ, exhibet.
Intellexi ex eo erogationem hactenus factam, summam, talenti44 aurei, erga quod Rex mille siclos in antecessum dederat, iam longe excessisse; at vero quum me conducendo mihi demandasset, ut modum sumptibus nullum statuerem, pollicitusque esset se omnis iusti æquique dispendii curam habiturum, nulla sollicitudo me tenebat; quamobrem Hannonem minime dubitabam in regiam mittere, qui rationes exhiberet, atque, insuper, nova adminicula expeteret. Responsum munificentissimum datum.
Interea ego et Himilco haud segnes nos operi dedimus. Latera navium nostrarum e plancis abiegnis e Senir contabulari, malis quernis instrui, his vero antennas cedrinas suspendi curavimus.
Opus nostrum ex omni parte e voto cessit. Gadita fuit penitus refecta, undique renovata et instructa, tutela, ingens equus, oculis e vitreato45 coruscantibus fuit illustris; latera, super atrum fundum, rubro colore erant distincta, ac, postremo, ab exteriori, duodenæ parmæ æneæ, rotundis umbonibus cupreis in medio, pendentes utrimque refulgebant.
Omnibus his ad amussim perfectis, facultatem impetravi ut Gadita, magno cymbalorum, tympanorum ac buccinarum choro, ad navalia in portu deduceretur. Pro re nata nactus sum a Suffete Navali velum purpureum, nonnisi in festis civitatis solemnibus adhiberi solitum. Duodecim nautæ armati, lanceis in manibus, pone æneas stabant parmas, bini et viceni autem remiges, veluti ad numeros, æquor verrebant, ut navis oloris instar, placida per undas laberetur. Gisco, gubernator, e sua statione in puppi, Himilcone e prora dirigente, clavum scite administrabat, ego autem cum Bodmilcare, Hannoneque in catasta, ad puppim, locum tenebam. Cuncti nos festive eramus induti, plane conscii fruitionis, ex admiratione multitudinis nautarum, cæteræque turbæ spectatorum partæ voluptatis, quæ quidem turba nonmodo littora et crepidines, verum etiam gradus fastigiaque armamentarii stipabat, item Præfecturæ Navalis, et undique pompam nostram navalem acclamando spectabat. Ipse quoque Suffes Navalis unus spectatorum fuit. Hic enim in mœniano, supra fornicatam portam, sedebat, quæ porta officiosus ingressus erat, unde descensus per gradus ad crepidinem ducebat. Aspectu autem Gaditæ ita erat delectatus, ut huius officiales ad secum cœnandum invitaret, nautis autem nostris, ad festum parandum, ovem, grandem amphoram vini, duos corbes panum, qualos ficorum et uvæ passæ, et, denique, duodenos caseos, mitteret.
In Præfecturam pervenientes, angustas fauces intravimus, ac per opacos ambitus in turrim, versus Ortum progressi, in spatiosa aula constitimus, cuius e sublimi tholo fulgidum luminare æneum pendebat. Suffes plurimis laudibus nos extulit. Quum vero intellexisset nos instructionem omnem intra denos dies ad finem perducturos, facultatem mihi fecit ut postridie arma quoque, quibus expeditionem instaurare, adornareque vellem, pro arbitrio ex armamentario compararem.
Epulis peractis, navim e privata Suffetis crepidine conscendimus, ad nostra quisque domicilia reversuri; at Bodmilcar, subito, tanto Gaditæ desiderio se captum aiebat, ut solum se in ea pernoctaturum decrevisset. Ut interea navigium nostrum iter suum per canalem, terram bifariam secantem, insulamque efficientem, silentioso lapsu sulcabat, Hanno quadam lingua peregrina cantillare cœpit. Animum ad id advertens, sciscitabar ab eo, quænam ea lingua esset. Ionicam eam esse me docuit, mirarique se aiebat, quod eam nescirem.
"Equidem," inquam, "mihi ea plane ignota est. In iis enim plagis profecto, raro mihi navigare contigit. Usquene tibi quidquam negotii cum Ioniis est?"
"Hem," inquit Hanno, "non præsto est Bodmilcar, qui in furorem agatur, nec serva hic interest, quæ cantilená mea capiatur."
"Quid ais? serva?" attonitus exclamo; "ego vero minime putabam fore ut serva tuas cantilenas curet. Estne ipsa Ionica?"
Hanno nihil, nisi risit, nec mihi respondit; paullo tamen post, sollicitanti mihi cessit, ac totam rem ex ordine patefecit.
"Hazael, spado ille," pergit Hanno, "bucco bardus, et garrula pica est. Nam quum eum, haud ita pridem, colloquendi gratia adivissem, nullo negotio ex eo elicui, eam servam, circa quam sermo versatur, a quibusdam mercatoribus Chaldaicis fuisse præstinatam, primitus vero, e proprio loco natali, ab aliquo pirata Tyrio fuisse raptam, ita ut integra puellæ historia haud fuerit res hariolatu admodum ardua." Tum ego:
"Bodmilcari" inquam, "de his rebus, ne verbum quidem! Hinc etiam plus mihi cavendum arbitror, ut spado, suaque servula in meo gaulo contineantur, alioquin, ut facile patet, finem facinorum nunquam sumus assecuturi. Proinde, nec tu, neque Himilco, de hac re ne mu quidem usque eo facietis, donec hospites nostros molestissimos in iis terræ partibus, quo iter instituunt, sibi reddiderimus."
Uterque eorum se nihil omnino propalaturum disertis verbis confirmavit. Ex sua parte Hanno omni vehementia asseveravit si vel verbum sibi super ea re excidisset, linguam se sibi extemplo præcisurum esse, atque futurum, ut se Horo, Deo silentii Ægyptiorum pro reliquo vitæ tempore devoturus esset.
Quum interim ad domicilia quisque nostrum advenisset, loquelæ finem fecimus, quod etiam per aliquod tempus publicis officiis tantopere eramus obruti, ut nihil quidquam amplius de his rebus cogitaremus.
Post hæc summam curam et operam textoribus dedi, ut vela nostra ad amussim secundum normas a Dea Tamith traditas texerentur. Curæ quoque mihi fuit ut restes meæ accurate et plecterentur, et picarentur. Providendum etiam curavi, ut transtra in ordines tam arctos disponerentur, ut haud plus spatii quam latitudo manus inter capita inferioris remigum ordinis, pedesque superiorum, intercederet. Malos quoque atque antennas, ultra consuetam stabilitatem, statis intervallis, loris deligari, ac firmari iussi, ac, postremo, navim undique laminis cupreis tegi, orasque tegmenti bullis æreis constringi.
Nunquam antehac naves tam præclaræ undis Maris Magni submissæ fuerunt.
CAPUT II
Astarti Sacra Fiunt
Biduo ante solemnia Veris, quo festo initia navigationis celebrari solebant, quodque festum universæ genti sacrum erat, navigia nostra parata in navalibus steterunt, atque spatio trium horarum, nullá adversitate interveniente, pro itinere fluctibus committebantur.
Duæ onerariæ erant septuaginta duorum cubitorum communium (duorum et sexaginta sacrorum) in longitudinem, atque septemdecim in latitudinem. Gaulus cum carina ex una planca cedrina, solida, septem et sexaginta cubitos erat longus, et viginti latus, terna habebat constrata, quaternos cubitos edita, tum a puppi, tum a prora sublimiora, ita ut ex aqua sedecim cubitos exsurgeret, sed media navis tantum duodenos cubitos promineret, atque, ut dictum est, erat biremis. Onerariæ autem, ad summum oneratæ, ex æquore octo cubitos eminebant. Utraque ad centum quinquaginta nautas, et quinquaginta remiges ferendos accommodata erat; verum ego hactenus ducentos nonnisi nautas conductos habui; parabam nimirum centum milites et sagittarios conducere, qui sua portione e communi quæstu navigii contenti essent. Itaque manus gauli pleno erat numero; item Gadita suum habebat manuum complementum, septem et triginta hominum; barcarum autem quæque octo. Quoniam hæ duæ naviculæ continuo remulcis erant ductandæ, gubernatoribus non egebant; sed in navigiis maioribus duo in singulis erant gubernatores instituti: alter in puppi, in prora alter, quibus omnibus Himilco erat præpositus. In fastigio cuiusque mali corbes abiegni erant aptati, in excubitorum tutamentum. Sessibula remigum in costis fiebant paribus interscalmiis. Cuncta navigia, postquam ferruminata, picataque sunt, ut aspectu Gaditæ similia essent, nigro pingebantur, et rubro lineabantur. Hanno pro singulis naucleris elenchum fecit, in quo nomina manuum suæ navis, omnis rudentis supernumerarii, cum nomine una, ubi variæ eiusmodi res conditæ et asservatæ essent, litteris consignata fuerunt. Singulari curá monumentis litterarum cautum erat, ubi quæque arma, cataphractæ, vasa culinaria, aquaria, cæteraque eius generis reperiri possent. Item camæ lectulive cuiusvis nautæ ac remigis, secundum loca, accurate erant consignati, nominibusque eorum insigniti. Diætæ sub catasta puppis navarcho atque gubernatoribus erant attributæ, alteræ autem, sub catasta proræ, præfectis manús, militumque datæ. In cæteris quoque navibus eadem ratio habebatur ordinis, præterquam in gaulo, quem ipse mihi elegeram, in qua casteriam contabulari iussi bifariam divisam, singulisque fenestris collustratam, in usum spadonis, servaeque regiæ in eius tutela.
Hannoni perquam cordi erat ut navibus nomina aptissima tribuerentur. Placuit ei ut oneraria, quæ Bodmilcaris suberat potestati, et inter nautas cuius haud pauci servirent Tyrii, nomine Melcarth, Dei Tyriorum, insigniretur. Alteri onerariæ nomen Dagonis46 inditum est, ut quasi sub tutela Numinis piscium apud Philistæos posita esset; gaulus autem, quem nos eramus conscensuri, Astarti, Deæ Sidoniorum, cui nos singulari veneratione dediti eramus, sacer esset. In hac Numinum societate, utique, ne cogitandum quidem erat, ut Gadita suum priscum nomen servare posset; prohinc, Himilcone suadente, tum etiam quod classis eo duce usura erat, communi consensu, nomen Cabirorum47 sortita est. Bodachmon, antistes Astartes, pro sua pietate, horum Numinum simulacris nos donavit, quorum sub tutela quodque navigium esset.
Bodmilcar onerariæ Melcarth, suæque subsidiariæ barcæ, iussus est præesse; Dagoni Hasdrubal, Sidonius, præponebatur, Cabiri autem fidei Hamilcaris concredebatur, alterius Sidonii, qui vir erat admodum peritus, audaxque nauta habebatur.
In Astarti, navi mea prætoria, societate mihi iunxi Hannonem scribam, Himilconem, præfectum gubernatorum; Hannibalem vero Arvadicum, quem virum fortem audacemque cognoveram, præpositum classiariorum feci.
Ab antico, perinde atque a postico, cuiusque navigii Hannibal genus tormenti, suæ inventionis, quod scorpionem appellabat, collocavit singulis paribus, quibus, quum res postularet, frequentia tela in hostes coniicerentur. Itaque, præter Cabiros, quæ exigua navis actuaria erat, nec nisi binos scorpiones ferebat, cæteræ quaterna horum tormentorum, summæ facultatis, secum vehebant.
Totam noctem, posterumque tempus ante-meridianum convasandis disponendisque mercibus atque oneribus parvulæ nostræ classis, in interiori portu iacentis, arduo labore expendebamus; ibi et Cabiri, ut ipsa quoque suam oneris commeatusque portionem reciperet, se nobis adiunxit. Circa meridiem, denique, nacti sumus temporis spatium, quum liceret nobis cibo, potu, otioque recreari. Aliqui nostrum, postridianam profectionem anticipantes, sub tentoriis, in margine portus nobis paratis, frugale convivium celebrarunt. Tres naucleri, præfectus militum, gubernator princeps, modo mecum discumbebant, quum siparium tentorii sublevabatur, adventusque spadonis Hazael nuntiabatur.
Hoc facto, Hazael, solito gradu suo segni et lasso, comitatus sex servis cum corbibus, cistulis et manipulis, intrabat, eius autem in vestigio faber, malleum, serram, variaque fabrilia gestans, sequebatur. Foris, candidis insidentes asinis, duæ mulieres conspiciebantur, una arcte velata, altera sine velamine, cum mitella in vertice capitis, cumque vitta aurea, atque rica defluente, candida; quam de his, hirtisque capillis, item de acrioribus vultús lineamentis, facile perspexi gentis Iudaicæ esse.
"Venimus," inquit spado, vel absque urbanæ salutationis simulatione, "ad camas nostras occupandas, et ad sarcinas nostras disponendas."
Hanno iam surrexit, quum ego, brachium eius prehendens, quæro ex eo, quid negotii sibi sit.
"Scilicet ut sarcinas eorum disponam," respondit, sed statim subiungit "nisi tibi, Navarche, secus videatur."
"Satius tibi erit," respondi ego, "si eo, ubi nunc es, loco manseris; habeo aliud quod te agere velim; hoc munus Himilconi aptius obtinget. I, Himilco," dico huic, ad eum conversus, "daque operam ut sarcinæ Hazaelis recte disponantur, et ut res muliercularum tui proprie obeant."
Hausto poculo, nec sine avido versus urceum obtutu, quippe qui in medio nostrum relinquebatur, Himilco attegiá excessit. Hanno vero, qui modo supinus se in sedili incuriosum simulans reclinabat, a me percontatur:
"Quonam, rogo, me vis negotio defungi?"
"Tu," aio illi, "ad templum Astartes te conferes, sacrificia nostra crastina præparaturus; simul quasdam alites, nobiscum in navibus vehendas, comparabis, quæ, sævientibus tempestatibus, situm terrarum nobis indicent. Insuper, Suffetem Navalem adibis, eique elenchos nautarum atque onerum exhibebis, præsertim autem Fiscum Regium visum ibis, eique regesta cunctarum rerum ac rationum præstitues. Num hæc omnia tibi non sufficient?"
"Nihil itaque otii mihi superest," respondet Hanno, ut se proripit, volumine papyri raptim prehenso, confestimque procurrit. Mihi quidem per semipatulum aulæum tentorii prospicienti non videbatur versus fanum, quin potius versus devexa portús cursum flectere; attamen quum sub vesperum revertebatur, officiis rite ac summa fide functum reperi, nec res mihi amplius in mentem rediit.
Reducem eum quidam fani ministrorum comitabatur, in vertice capitis e culmis palmarum textas caveas ferens. Ipse Hanno minorem caveam cum quatuor columbis rarioris speciei secum ferebat, quarum in pectoribus cirri nitidi micabant.
"Nisi hæ aviculæ," ait ille, "optima nobis ominentur, aliæ certe nullæ id facturæ sunt. Hæ enim rectá e fano Astartes sunt allatæ, mihique eas ipsa sacerdos porrexit, quæ a me sponsionem exegit sic a nobis fore tractandas, ut eæ sua præstantia mereantur."
Quisque nauclerus, quæ cuique aves obvenerant, accepit, præterquam Bodmilcar, qui suas contemptim recusavit.
"Anne tu aves aspernaris?" quærit ab eo Hanno, "eccur eæ displicent?"
"Columbas nolo!" refragatur Bodmilcar; "corvi mihi magis conveniunt, quorum iam satis magnam copiam comparavi."
Hanno tergum vertit; sed Himilco, cuius oculos res non effugerat, sic commentatus est: "Pro bona vectorum fortuna, illæ aves non in Melcarth servabuntur. Nam, ut mea fert opinio, auribus Ionicæ gemitus turturum, quam grocatus corvorum, multo erit acceptior."
"Ionicæ?" clamitat Bodmilcar pallens, "aisne tu servam illam esse Ionicam?"
Eodem ipso temporis puncto Himilco pugnum meum sub ima costa sua sensit, quo eum ad saniora revocaram; qui digito frontem pulsans significare volebat sese iam collegisse. "O me vecordem!" inquit, "non Ionica ea sed Lydica est" Tum se ad me vertens, quærebat, utrum recte dixisset.
Ego gestu manus annui, existimans futurum ut Bodmilcar conquiescat, qui tamen usque agitabatur, atque quamvis nihil dixerit, paullo post discessit, aliquid inconditi secum mutiens. Vix eum tergum vertisse constabat, quum Hanno, qui interea papyros suos versans, alioquin compositus sedem tenebat, surgit, versus ianuam procedit, ac, præter suam consuetudinem, ritu tam solemni, ac profunde se inclinabat, ut Himilconem ad cachinnum movisset.
"Bodmilcar, amicus noster," sic Hannibal monet, "vir alioquin prælarus, morosum se quodammodo præbet."
"Minime quidem gentium; te certiorem esse volo," redarguit Hanno per ironiam, "vix quemquam hominem alacriorem, mansuetiorisque eo esse indolis noverim; nihilo tamen secius gratos nos fatis esse oportere arbitror, quod nobis eadem navi vehi non contigit."
Hannibal in assensum subrisit.
Iam tempus interea cubitum eundi aderat. Iuvabat tamen discessuros poculum vini haurire in testimonium spei nostræ cœpti prospere cessuri, quod nobis imminebat; nec parum animo affecti, quietem petituri, sospitem, faustamque inter nos noctem precati, valediximus, ut placido recreandi somno, perendinas cærimonias confirmati subiremus.
Postridie, prima luce, in armamentarium me contuli, ubi cæteram manum, quamque suum nauclerum stipantem, iam paratam reperi. Hannibali feliciter contigit cunctos sagittarios classiariosque collegisse. Ad quemque nauclerum suus adstabat classicus, tunica coccinea; tubicen autem militaris, cæteris, magnitudine tubæ, nempe alterum tantæ, præstabat.
Milites suos Hannibal conspicua disciplina in ordines constituit. Primum effecerunt viceni sagittarii candidati, cucullionibus lineis candidis, limbo coriaceo ac bullato cinctis, limborum laciniæ autem pone dependebant. Hi omnes balteis coccineis cingebantur, qui gladios, cum capulis eburneis, ferebant, pharetras autem e corio crudo, in collo, transversum humeros, gestabant, quæ bullis cupreis erant distinctæ. Quisque manu arcum Chaldaicum ferebat, quorum superiora cornua in speciem capitis anserini erant cælata. Hos alii duo ordines armatorum exceperunt, vicenum singuli. Hi sutis e lamellis cupreis tegebantur. Istis, a lævo, gravior pendebat gladius Chaldaicus, e balteo suspensus, a dextro autem pugio, cum eburneo capulo; in læva manu largiorem parmam gerebant, cuius in medio simulacrum solis e cupro fulgido erat effictum; in altera autem manu lancea erat cum spiculo æreo, gracili et acuto. Capita eorum cassidibus cupreis refulgebant.
Hannibal ante manipulum suum stabat. Galeam Lydicam cum argentea crista, coccinea pluma decoratam gerebat, simulacrum quoque solis in medio scuto suo argenteum erat, idque in orbem undenæ stellæ cingebant. Capulum gladii in speciem leonis erat cælatum, eiusque caput in culmen eminebat. Eodem prorsus modo quo militum sui manipuli, pedes sui cruraque ocreis erant munita, quæ obstragulis continebantur, calcei vero, more Iudæorum, ab anteriori resupini erant. Simul ac me appropinquantem conspexit, gladium destrinxit, suus autem tubicen ter tubá cecinit; quod exemplum cæteri excipientes, pariter atque unisono ter cecinere; postea autem naucleri atque gubernatores progressi, me consalutarunt.
Nautæ nostri nec galeis, nec scutis, neque balteis instructi erant, sed infra chitonetas suas genus acinacum gestabant, in capite vero cuculliones in apicem desinentes, et in cervicem relabentes, quorum similitudines apud Sidonios creberrime visuntur. Hannibal hos quoque in ordines educendos, militarique ordine exercendos autumabat, propositum tamen mihi minus placebat, satiusque mihi videbatur, ut ii se ad arbitrium diversitarent, quum mihi persuasum esset, multo facilius, atque commodius, eos in navibus huic disciplinæ subiici posse, quum quisque eorum sua nova munera subiturus esset.
Hanno et Himilco, qui iussu meo, ad cognoscendum, utrum ad sacra facienda omnia rite parata essent, digressi erant, iam ad nos reverterunt. Hos subsequebantur duo bubulci, eximios ducentes buculos, tegetibus purpureis velatos, quorum cornua vittis, fasciisque pictis operta, tintinnabulis ornabantur, quæ motu agitata, lenem tinnitum edebant. Vestigia horum subibat servus meus, qualum malogranatorum in capite ferens, quæ mappulá erant operta, argento acupictá.
Postquam quaternos tubicines nostros Hannibal binis paribus pone suos constituerat, a me indicium se exspectare significavit, ut suos initium incessús facere iuberet. Itaque, quamprimum signum dederam, eo voce elata mandante, sagittarii, classiariique, in duplicem ordinem conversi, parique passu in frontem progressi, ea alacritate ac scientiá disciplinæ gradiebantur, ut omnium commendationem mererentur. Classici acerrimo tubarum clangore primi incedebant; hos sagittarii in paribus excipiebant; horum vestigia ipse Hannibal, suis militibus, cum hastis fulgentibus in humeris, ad numeros sequentibus, subiit. Mihi locus proximus obtigit, Hannone, Himilconeque comitantibus. Nos servus meus sequebatur, ac, postremo, agmen illi duo claudebant, qui buculos duos, mox in ara mactandos, ductabant; tum demum quatuor manipuli nautarum, uno agmine, nullo certo ordine, sed a suis naucleris et gubernatoribus ducti, itabant. Hi manipuli novissimas agminis partes effecerunt.
Viæ, quibus procedebamus, utrimque festive ornatæ erant. Annua et summa festa Melcarth celebrabantur, quæ quidem solemnia undique ingentem populi multitudinem in urbem alliciebant. Ædificia publica, perinde ac privata, ubique, quá viæ patebant, telis, tapetibus, linteisque purpureis, fulvis, viridibus, byssis variorum colorum, item, ingentibus ramis cedrinis, coronis, sertisque adornata, fluctuantem multitudinem delectabant. Quæque fenestræ suis nitebant ornamentis. Turbæ versus insulam, ubi Dei Melcarth splendida stabat ædes, catervatim fluebant; nobis tamen appropinquantibus, multitudo in porticus recedens, viam patefecit, unde speculati, alteri ab alteris, qui nos essemus quò tenderemus, quoque munere fungeremur, asciscitabantur. Quum vero intellexissent nos regios esse nautas, et ad sacra Deæ Astartes persolvenda ad templum tendere, ut eius tutelam in expeditionem Tartessum mox profecturi efflagitaremus, turba ingenti plausu et acclamatione nos consalutavit. Viri mirabantur nautarum et militum indumenta, armaturam ac disciplinam, item buculos sacrificiales; mulieribus ornatus præfecti, Hannibalis, et incessus militaris, perquam placebant; pueri, denique, fulgore armorum, et galeæ Hannibalis atque tubarum, item, colorum varietate, miro modo delectabantur; tubarum vero clangor militaris eos ad currendum, consequendumque agmen incitavit. Apud omnes, nullo infitiante, constabat nullam unquam urbem Phœniciam tam præclaram, tam speciosam, tamque opiparam expeditionem, in longinquas oras profecturam, instruxisse.
Ubi ordines sycomorum prætereuntes, earum sub umbra ad regiam perveneramus, ingentes populi turbæ, quæ ibi congregatæ processionem regiam præstolabantur, nobis sua sponte viam patefecerunt, quum regius tubicen, chorusque musicorum, in porticu stantes, concentu nos salutaverunt. Tum nuntius, a regia deorsum properans, conspiciebatur; ac mox cunctis compertum erat eo esse eum missum, ut nos consistere iuberet. Hannibal, proinde, suos frontem sine mora convertere iubet, nautæ autem, sua sponte, idem faciunt, ego interim cum Hannone et Himilcone progredior in regionem fenestræ, ubi Rex, more suo, quum populo visui se præbere vellet, se sistere solebat. Hæc autem de auratura, de reticulatis aulæisque, quibus condecorata erat, facile discernebatur. Interea musici nostri, modulationis regiorum musicorum assecuti modum, iis concentu se iunxerunt, nobisque itantibus, ad gressum accinerunt. Hi iidem musicæ modi invicem ab aliis in area regiæ choris excepti erant.
Haud ita multo post Rex sese e fenestra populo visui obtulit. Minister, laute ac magnifice indutus, supra caput Regis aulæum purpureum acupictum, gemmisque refulgens, servabat, pone quem, coruscantibus cassidibus ac thoracibus custodes personæ Regis cernebantur. Rex, nulla allocutione, me protinus nominatim evocat. Ego primum summa reverentia ad terram usque proclino, tum, brachiis iunctis, coram eo erectus mandata eius excipio.
Hoc fere modo Rex fatus est:
"Mago, industria, solertiaque tua, quibus has res apparavisti, mihi perquam placent. Delector etiam modo, quo nautas tuos comparavisti, militesque gratia Regis Davidis, armorum socii mei, instruxisti. Ab hisce oris te mox in dissitissimæ Tartessi littora conferes. Dii tutelares te protegant! Hazael tibi litteras, propriá meá manu subscriptas tradet, quas tu ad varios principes, fœdere mihi coniunctos, deferes; item et volumina papyri eidem concredita sunt, in quibus, quæ fieri velim, litteris expressa reperies. Age nunc, sacrificium Divæ Astarti tuæ offerto. Ego quoque procedam, summoque Numini nostro Melcarth sacra persolvam. At vero in votis mihi est, sacris religionis peractis, me testem profectionis vestræ præbere; et certiorem te esse volo, ulterioribus me favoribus tibi non defuturum."
Auditis verbis regiis, me coram Rege iterum prosterno, qui discedens, facultatem mihi ad iter prosequendum fecit, atque procedenti mihi et tubicines ultro accinebant, et multitudo grato animo acclamabat. Vix interea iter flexeramus, quum ingentes portæ regiæ panduntur, innumeraque multitudo populi, chorusque tubis, buccinis, tibiis, sistris, citharis, fistulisque concinentium, ducta choragiis, ritu solemni versus insulam profluere cœpit. Ibi enim summi Tyriorum Numinis, Melcarth, templum magnificum, celsis columnis innitens stabat.
Vixdum transgessi eramus aream regiæ, quum Bodmilcar, incitato gressu, ut me assequatur, properans, arcano veluti quodam modo me alloquitur:
"Magnum, potensque Numen Dei Melcarth est."
"Ita, profecto," assentior ego, consiliis eius minime perspectis.
"Magnum, profecto, insigneque Tyriorum Numen Melcarth est," repetit ille. "Melcarth enim, quam Astarte, ampliores hostias exigit; tantæ enim hæ sunt, quam quæ Deo Moloch immolantur; hodie scilicet aliquot proles illi immolabuntur."
Annui illi quidem, mentem tamen eius necdum perspectam habui; tum, paulisper hæsitabundus, sic fatur:
"Poterone abs te impetrare, ut ego, Tyriique mei, tua voluntate, ritui proprii nostri Melcarth interesse possimus?"
Non sine gravi perturbatione animi eius consilia cognovi. Ægre admodum intellexi numerum agminis nostri sensim diminutum iri; atque tolerandum esse, ut dignitas nostri ritus, quo Astarten prosequebamur, ullum detrimentum accipiat; nihilo tamen secius, quod haud aliud supererat, invitus illi indulsi. Acclivem interea viam assecuti, quæ ad fastigium ducit, ubi Baaltis-Astartes lucus situs erat, eoque quum ascendere cœperamus, loco iter nobiscum prosequendi, conspicor eum cum tricenis nostrorum nautarum secedentem, participemque fieri illius peculiaris ritus, et video eum agmini adiungi, quod pilentum tectum, plumis struthiocamelorum adornatum, auroque refulgens, trahebat. Eo pilento vehebantur proles, quæ ut victimæ in sacrificio immolandæ erant. Ut nostri ad hanc turbam accedebant, magnus clamor, tubarum, cymbalorumque sonitus audiebantur indicia consalutationis, qua nostros exceperunt.
"Quam ego atrocem ritum proles immolandi exhorresco!" inquit Hanno.
"Nec ego aliter," assentior ego; "at vero, si Moloch et Melcarth id sic postulant, quid aliud superest?"
"Salvo honore Moloch et Melcarth," prosequitur ille, "iure gaudeo, quod Astarte Sidoniorum ritum idgenus sibi non deposcit."
Nunc iam semitam ingrediebamur, quæ per lucum ad Baaltis fanum ducebat. Ædituum plerique aberant, ut sacrificio in urbe, Dei Melcarth in honorem offerendo, interessent, nec præsto erant nisi seni sacerdotes viri, fœminæ autem quaternæ. Conspectus templi, ut sole oriente, per raram nebulam cernebatur, delectabilis perquam erat, nec sine levi ægritudine animi afficiebatur, qui sibi hinc mox discedendum esse senserit. Non tamen diffiteor mihi visum esse oportere eum, qui tam delectabilem locum diu incoluisset, sensim relaxatum, atque effœminatum iri, nec eum audacem, ac periculorum appetentem fore; atque mecum recolebam memoriam Phœnices, quippe quæ expers omnis luxus futura esset, nisi cives eius audaces pericula adire non dubitassent. Namque opes eius mercatus peperit, quæ quidem, si cives audaces et intrepidi exercere navigationem veriti fuissent, non modo nullæ essent, verum et ipsa civitas, præda regum, littora eius invadentium ac depopulantium, facta fuisset.
Hanno quoque, haud est dubium, quin eadem meditatus sit, menteque eadem tacitus secum volverit.
"Sic, sane," fatur denique, veluti fructus meditationum proferens, "ita quidem, me Castor; etiamsi Pharao, Melech David, Chaldæi, atque Assyrii omnes suas vires et copias in unum conferrent, et nos, Phœnices, adorirentur, ipsi naves nostras peteremus, iisque in alto occurreremus. Quin etiam si patriæ nos extorres facerent, naves pararent, et in Mari Magno nos impeterent, tamen usque nostra vigeret dominatio; dum enim Chittim, dum Utica, Carthago, Tartessusque superfuerint, quo nos recipere fas sit, totus terrarum orbis noster est."
"Vera hæc quidem quodammodo sunt," illi assentior, "terrarum orbem nostrum esse; verumtamen nihil prorsus id est, nisi nostra indomita virtus, quæ id peperit. Nulli enim nobis ad subigendas vicinas civitates duces præiverunt; nulli nobis imperatores victorias atque potestatem retulere, sed nostris propriis virtutibus innixi, ac tutelæ nostrorum Numinum confisi, terras mariaque peragravimus ignota, atque opes, aliis incognitas conflavimus. Ac nunc demum nemo est qui nos assilire audeat, quin omnes gentes nos honore prosequantur. Nec quisquam iam est ita superbus, ut nostra auxilia flagitare se indignum sibi arbitretur, nec per se tam pollens, ut nostra opera uti aspernetur. Quisnam, obsecro, materiam Melech Davidi, quis aurum, quis argentum suppeditat? Quis, quæso Pharaoni balsamum, quis gemmas, quis cuprum, quis, denique, plumbum album subministrat? A quo, inquam, Assyrius requirit purpura, a quo vitrata? a quo ebur? a quo, postremo, acu picta? Quis tandem, omnium rerum, quæ luxui omnium principum, omniumque procerum inserviunt, procurator, proxenetaque est? Iure ergo meritoque quisque Tyrius superbiet, quum cuncta hæc pontivagis Sidoniis, principibusque mercatoribus civitatis Phœnices vindicaverit."
Tum Himilco, elata mea sententia accensus, rem orsam sic prosequitur: "Magna, profecto, merito magna est Tyri gloria. Utinam animus eius ardua audendi nunquam languescat! Quod quidem ad me attinet, modo gratiis Cabirorum mihi frui detur, veluti cœlesti signo, peregrinationum indice, capedulum hoc cacuminatum, chitonetamque hanc tritam, non pro tiara, liliis picta, ac pro chlamyde egregie acupicta, quibus rex Ninive superbit, cambirem!"
Interea dum genium nostræ gentis sic sermocinando extollimus, sacerdotes intus aras accenderunt, pelves sacris paratas partim aqua compleverunt, partim vacuas apposuerunt. Hannibal milites suos in fastigio graduum templi, in formam semicirculi statuit, quorum in extremis alis, geminis ordinibus, sagittarii stabant, in medio autem classiarii quaternis ordinibus consistebant, spatio pro me et comitibus intermisso. Buculi per posticam ianuam templi ad mactandum perducebantur.
Adventus noster sonitu tubarum a nostris tubicinibus significabatur, cui ex interiori modulis fistularum tibiarumque responsum erat. Pontifex obviam nobis progressus, sic me alloquitur: