Kitabı oku: «Pericla Navarchi Magonis», sayfa 4
CAPUT III
Sammai a Custode Servulæ Agnoscitur
Ad præternavigandum Promontorium Album, sinum ex Occiduo-Meridiano rectà traiiciendum statui, Tyro ad Septemtriones eius relictá. Ab Albo naviganti mihi in conspectum venturum esset promontorium Montis Carmeli; tum, evitando profundas aquas sinús, istinc ad Septemtriones circumflectendo, secundum littora commode poteram versus Ioppam navigare.
Cabiri, prima navis, mille tercenta stadia quatuor et viginti horarum spatio facile emetiendo par erat; at gaulus, utpote qui tempestate ordinariá semper velis agebatur, magnaque onera vectabat, tantam celeritatem assequi non poterat; haud aliter onerariæ. Tamen effeci ut in primis quatuor et viginti horis mille stadia relinquerem, ita ut iam prioribus horis tribus circuirem Promontorium Album, cursumque ad Austro-Occiduum tenens, sub noctem terra e conspectu dispareret.
Circa mediam noctem Himilco me suscitabat, docebatque nos e regione Promontorii Carmeli versari. Satis claro lumine lunæ tantum quod summum eius cacumen discernere poteram; tum cursum nostrum ad Austrum flectendum iussi, cavique per signa, ut Melcarth, collectis velis, remis se concrederet, quod iterum terræ appropinquabamus. Sub primam lucem flabra citatiora in conspectum devexorum Palæstinæ littorum nos compulerunt, atque circa meridiem, e procerioribus turribus nos adversum Ioppam vergere cognovimus, quod et luci palmarum, atque ficulnearum circumiacentes prodiderunt.
Superato ostio fluvii, qui circiter quadragenis stadiis a portu se in sinum effundit, Cabiri littus appropinquavit, dum Melcarth, duæque barcæ, quum aquæ nimis vadosæ essent, circiter uno stadio et semisse, in alto constiterunt.
Portus Ioppæ nullus fere est; neque enim alveum, nec navalia habet. Prope ad littora pauca gurgustia atque mappalia visuntur, inter quæ medium fere locum obtinet castellum quoddam, e congerie atque maceria, a rege Davide conditum, quum mercaturæ cum Phœnicibus viam paravisset, atque Ioppam portum constituisset, quò betulæ cedrique, in Libano succisæ, ratibus convectarentur. Quædam barca Phœnicia, unaque ærumnosa navicula Ægyptiaca, cum tutela, caput anserinum referente, subtus littus in luto hæserunt; in ipso autem littore nonnullæ scaphæ piscatorum Iudaicorum miserabiles iacebant.
Hannone et Hannibale mecum accitis, lintre terram petivi, ut centurioni, qui ei leviori præsidio hic loci præerat, honoris causá sisterem. Priusquam tamen longius processissemus, ipse centurio nos visum accessit, comitatus manipulo circa quinûm denûm militum, gladiis, lanceis quadratisque scutis armatorum. Hi linteo erant præcincti, cinguli eorum in latere corio convincti, politoque silice constricti. Comæ eorum, in nudis capitibus in minutos cirros erant plexæ; in pedibus ac tibiis calceos et vinctas ocreas gesserunt, in humeris autem, more Iudæorum, pelles pantherinæ erant circumiactæ. Centurio solus gerebat cuprea suta, haud affabre facta. Simul atque intra paucorum passuum spatium conveneramus, centurionem consalutavi, quod, vicissim, et ipse fecit, prodiditque se haud ignarum esse me legatum a rege Hiram missum venire.
"Pax sit vobis!" fatur ille. "Quoniam de tuo adventu certior factus sum, tibi obviam veni, ut tibi, Hierosolyma petenti, comitatum præstarem. Rogo tamen te, atque obsecro, ut in castellum nostrum venire, hospitemque nostri, cuiuscunquemodi convictús, te præstare ne fastidiveris."
Eá humanitate excipi nobis gratum erat, lubenterque comitabamur nostrum hospitem in munitiones, quò per fornicatam turris portam ducebamur. Pervenimus in aulam celsam et spatiosam, unde prospectus patet in mare. Ibi servos tabulatum satis asperum stragulis consternere iussit. Muri eius loci nullá tectoriá erant rudes ac nudi, totaque structura omnis artis expers. Aqua, panis, fici passi, atque caseus erant nostræ frugales dapes, quibus tamen vinum satis potabile addebatur, cuius quidem obtinendi Iudæis, captá ab iis Syriá, ex Helbon53 facultas dabatur.
Dum epulæ parabantur, varias inter nos vicissim quæstiones de ipsis nobis, deque regibus nostris agitabamus; simul tamen atque cibi apponebantur, præfectus Iudæus, os caseo referciens, edendi exemplum præbuit.
Subito, quum me circumspicere animadvertit, sic me affatur:
"O, utique, tu cogitare videris nos Phœnicum dexteritate ædificandi non pollere. Vestrá arte affabre sciteque res moliendi nos certe destituimur. Memineris tamen nobis et opes, et materias vestras deesse. Nec te præterire velim hunc misellum nonnisi pagum esse; at vero, es æquo animo, mox cernes frequentes nostras urbes, æquè ac læta rura antequam Hierosolyma pervenias."
"Terra Iudææ," respondet Hannibal, "mihi quidem haud ignota est. Iam eam peragravi, eamque fertilem atque opulentam esse perhibere possum; nam ferax ea est olivæ, dactylorum, vinique. Nec agricolas vos tantum, sed et bellipotentes esse superbitis. Quæque gens negotium sibi proprium sectatur. Nos Tyrii, atque Sidonii, plerumque cupiditate navigandi flagramus, ac mercátum, omnia audéntes, exercemus, tamen prædicare audeo nos belli quoque artibus florere; sic Arvad nullo pudore suos belliduces memorabit."
"Sic, sane," excipit alter, dum mirabundus oculis percurrit arma sutaque Hannibalis, "dubium nullum est, quin milites Phœnicii optime armati sint."
"Est," inquit ille, "quod tibi dicere possim, quodque tibi prorsus novum videbitur. Quamvis vobis exercitus constitutus nullus sit, nec quemquam peregrinum ad stipendia admittatis, tamen ego regis vestri stipendia feci. Id autem hunc prope in modum evenit: – Admodum puer in oppidum Canaan delatus eram in hæreditatem filiorum Asher,54 ut soboles eius tribús crevi, iustoque tempore in exercitum vestrum conscriptus fui."
Centurio Iudaicus auditis miro modo delectabatur; surgens, Hannibalem amplexatur, et in pignus amicitiæ cyatho vini perfruuntur, qui cyathus mox ad Hannonem, tum ad me cessit. "Ego," inquit ille, "ad tribum Iudæ specto, cuius patrimonium, Hierosolyma profecturi, præteribimus. Rex quasdam copias proprio sumptu alit, atque ego centurio e vicenis unus sum. Missus eram huc, ut te advenientem exciperem; equi asinique pro itinere necessarii parati sunt, poterisque, quum libuerit, veluti hac vesperá, si videbitur, proficisci."
"Hodie id fieri nequit," respondi, "a navibus enim, antequam redeam, cunctaque in ordinem redigam, abesse non possum. At cras paratus ero."
Quum otium nobis non deesse videretur, quærit, utrum sibi naves visere liceat; quod, quum Phœnices simus, merces forte nobis venales sunt, quas ipsi præstinare liceret.
In responsum docui eum, nobis merces, quum in servitio regis essemus, venales nullás esse; nec alias res mercimoniales nobiscum tulisse, quam quas erga alimenta necessaria cambire possemus.
"Si sic se res habet," subiungit ille, "tibi fortasse prodesse potero; habemus enim greges caprarum, habemus balsama, olivas, affatim. Quibuslibet potero adiumentis, tibi adero. Sammai55 ego sum, filius Rehaiæ; pater meus in hoc regno latissime cluet."
Assentior itaque ut naves nostras visere possit, quo nos et mox secutus est.
Dum ego abfui, nautæ iam exhibuerunt nonnullas merces piscatoribus in littore, atque pastoribus ibi congregatis, quas merces quisque suo beneficio secum attulerat, et iam arguta negotia inter se agitare cœperunt. In stega Melcarth merces mutatoriæ iam evasatæ erant, atque Hanno celeri manu efficiebat elenchum mercium, quas ego libenter missas esse, atque earum, quas, vicissim, comparatas esse vellem. Penu meum, cuius incrementum maxime mihi cordi erat, frumenti copiá indigebat, item, duarum amphorarum olei, dolii olivarum, semisse balsami, senum qualorum fici passi, senum qualorum dactylorum, quinquagenûm caseorum; præterea Bodmilcarem, qui cambiis præerat, nonnullas oves, atque hœdos comparare iussi, uti nostri copiá carnis recentis abundarent, usque dum in Ægyptum perveniremus. Aliæ quoque suppetiæ comparandæ erant, sed has a regis Davidis munificentiá exspectabam, perinde atque a facultatibus meis, quibus eas res Hierosolymis commercari poteram.
Concinnum ordinem, rationemque rerum in navi dispositarum, Sammai summis laudibus extulit; et, quoniam omnia pæne sibi prorsus nova esse oportebant, vix verba reperire poterat, quibus admirationem suam exprimere posset. Disciplina virorum, perinde ac plenitudo rudentum et copularum, æquæ dignæ suæ admirationis causæ erant. Ad cœnam a me invitatus libenter annuit, et in puppi Astartes sedentibus nobis, ex imo suspirans, exclamabat:
"Quantá gloriá vestram peregrinationem cumulatam esse oportet! Quam præclarum est divitias, quas maria celant, comparare posse! Hic, in montibus nostris, hircis imperitiores sumus. Fieri subinde potest, ut paucos vicos compilemus, sed leoninam partem prædæ duces sibi vindicant, quæ tamen plerumque tenuia et ieiuna sunt, cum lucro comparata, quod vos mercaturá conflatis."
Ego tamen eum commonefeci, ut intelligeret maiora quædam subesse commoda in mari periclitantibus, quam sunt meræ opes, veluti commodum videndi et experiendi mundi miracula.
"Ita, profecto," annuit ille, "sæpe mercatores vestros Phœnicios narrare audivi de immanibus colubris, ac de piscibus quinquagenos cubitos longis. Audivi fabulas eorum de vallibus, gemmis referctis, de fodinis auri argentique nunquam exhauriendis. Nec ignoro ab iis de gigantibus, deque montibus ignem fumumque vomentibus mira ac stupenda narrari."
"Nullum dubium," excipio ego, "tu satis intelligis viatoribus aliquid ob exaggerationes concedi debere; tamen prorsus constat peregrinatoribus haud raro miras res sub conspectum cadere."
"Nonne," ultro quærit ille, "etiam pugnandum vobis subinde est? Ego vero quoddam pugnandi periculum iam expertus sum; Moabitas etenim atque Philistinos56 propriá iam manu interfeci. Pugnare scirem iterum; atque, siquando vobis pugnandum esset, libenter vos comitarer. Liceretne vobiscum ire?"
Hannibal humerum Sammai manu contrectans, sic eum alloquitur: "Vide sis Centurio, utrum id serio dicas; nam id fieri posset. Quadragenis etenim tyronibus sagitariis egeo. Possesne eosdem mihi comparare?"
"Possem, profecto!" avide assentitur ille, non sine solito iuramento, "per nomen El,57 Domino Exercituum."
"Compara illos igitur," interpono ego, "atque si quadragenos eiusmodi fortes, alacresque masculos, militiæ aptos comparaveris, sub Hannibale tu eis præeris." Insuper, additá pollicitatione præmii novorum sutorum pugioneque chalybæo, cum capulo eburneo, animum eius etiam magis incitavi.
"Dii servent regem!" clamat ille, gaudio accensus, dum Hannibal lætus, quod augendarum copiarum suarum consilium eum non fefellit, manus confricabat, atque cum orbe terrarum congredi, regnaque se subigere posse sibi confidebat.
"Quæcunque regna," nugatur Hanno, "ego subegero, cum incolis unà, e vestigio vendam; auctionabor eos omnes, vendamque licenti optimo, et e proventibus palatium præstinabo meum. Tu, Himilco, mihi eris in pocillatorem. 'Hirco hortulano pellium caprinarum cura committitur,' uti proverbium, tibi non ignotum, docet."
At Himilco: "Loco de tuis epulis disserendi," inquit, "satius arbitror ut animum in nostras advertamus," hisque dictis propius ad mensam accessit, in qua iam dapinatum erat.
Vix cibos degustare cœperamus, quum nauta, a Bodmilcare missus advenit, qui nuntiaret eum cuncta iam coemisse. Quærebam ex eo, cur nauclerus ipse in socium non venisset. Aliam causam ipse allegare non posse arbitrabatur, quam quod Bodmilcar spadonem ad secum cœnandum in Melcarth invitavisset.
Hanno expalluit.
"Spado ille perditus!" mecum mutio, postquam nauta tergum vertit; "sine dubitatione, aliquid improbi ac noxii molitur; speremus tamen mulieres nullius molimenti participes esse futuras."
Hanno tantum quod non actutum ad casteriam proruit, quum ianuá apertá, ancilla intrat, quam hera sua velata comitatur.
"Noli vereri Navarche," inquit illa, "evolet licet accipiter, columbæ non eum sequuntur."
"Numquid ille te sequi iussit?" quæro indignabundus.
"Parum instabat," respondet puella, "nos vero maluimus hic manere, nec lubebat in ea atra navi maiori sedes quærere."
His auditis certiorem feci puellam recte eam statuisse, meque Hazaelem severe obiurgaturum, si ad eas hinc subripere moliretur. Tum me roganti facile annui, ut in stega, gratiá auræ recentioris hauriendæ, libere obambulare possent; sed antequam ipsa se avertisset, Sammai, qui hactenus cum Hannibale de quibusdam rebus militaribus disceptabat, conspicatus vultum eius, exclamat:
"Hiccine tu, Abigail?"
"Tute ipse es, Sammai?" quærit ipsa vicissim, eodem puncto temporis manus præbent, sibique vicissim in oculos contuentes, singultare cœperunt.
Simul ac Sammai sese componere poterat, percontabatur ab ea, quí id factum esset, ut eam navis Phœnicia haberet.
"An nesciebas," quærit ea vicissim, "Philistæos in pagum nostrum Gedor descendisse, me Ascalonem58 rapuisse, denique Tyriis me vendidisse?"
"Non, Hercle," respondit ille, "hæc omnia prorsus nova mihi sunt. Nam ego in bello, contra regem Tzóbam, in Septemtrione eo tempore occupatus, nec ex eo tempore domi fui."
Haud ita multo post Abigail, prisco, solitoque animo læto et alacri recuperato, narrare perrexit, quemadmodum se rex Tyri præstinaverit, nunc autem in itinere commissa sit in Ægyptum, veluti comes virginis Ionicæ, quam rex Hiram eodem secum tempore emerat, quamque is Pharaoni in donum mittat.
Sammai autem, ex sua parte, certiorem eam fecit sibi facultatem esse concessam, ut se socium expeditionis adiungeret, et dolere se aiebat iter in Ægyptum tam brevi finem accepturum; addidit præterea: "Utinam peregrinatio non minus duratura esset, quam maiorum nostrorum quondam peregrinatio in deserto."
Mutuá hac agnitione motus, puellam, ut paulisper inter nos considéret invitavi; rogavi insuper Hannonem, qui gnarus linguæ Ionicæ erat, ut virginem etiam ad idem faciendum invitaret. Ipsa, gratá obsequentiá, in pulvillo sibi apparato consedit.
Cœna satis iucundo eventu cessit. Sammai et Abigail nos narratione suæ anteactæ amicitiæ, rerumque in pueritia gestarum, quemadmodum unà in pascuis suis nativis capras pavissent, oblectaverunt. Facere non poteram quin iis coram animi ægritudinem faterer, quod propediem ipsis iterum secedendum esset.
"At, fortasse," inquit Abigail, "Pharao me servare minus curabit, nam mei similes rex Pharao, sine dubitatione, millenas habet. En heram meam! ipsa illi mittitur; at, quod ad me attinet, me pro certo relegabit."
Sammai constrictis pugnis, veluti me appellans, me contuetur, ego tamen alio solatio subvenire haud poteram quam memorando mihi videri, puellam, itinere confecto, ab officio heram suam comitandi, absolutum iri.
"Præterea," subnectit Hannibal, "ipsa munere soluta, prorsus sola et derelicta esset. Parum referre, quod Hazael tanto nisu eam oblectare conetur."
Interea Hanno atque virgo Ionica colloquia inter se texere cœperunt, et hoc tantá inter se fiduciá, ut mihi iam gravius ad ferendum videretur; ut ergo modum rei ponerem, usus occasione, ubi scyphi complerentur, quaesivi ab Hannone, quum ipse psallendi gnarus perhiberetur, utrumne virgini persuadere posset, ut ipso chorago, quoddam carmen nativum præcinere vellet. Linguæ Phœniciæ paucillum gnara, ipsa pro se respondit, se et posse, et libenter velle, ut cuperem.
Cithará allatá, et in harmoniam redactá, ipsa, velamine revulso, vultum nobis exhibebat singulari gratiá venustum. Virgo more mulierum Phœnicum erat induta habitu purpureo, argento acupicto, in collo autem monilia trium ordinum aureorum ocellorum affabre factorum. Erat ipsa capite nudo, comá patrio more concinnatá, a fronte retro flexá, et in medio revinctá. Nos alto silentio circumsedebamus, veluti solo fixi, eiusque mirá venustate constricti.
Primum quam servus meus lychnis in latere navis eo paratis lucernas adaptasset, virgo Ionica, voce clará ac sonorá quandam cantilenam suæ patriæ fundere exorsa est. Linguæ quidem Ionicæ familiaritatem mihi nullam esse fateor, tamen, in peregrinationibus meis vagam quandam cognitionem eius comparavi ut satis intelligerem eam bella celebrare a civibus suis longe ab hinc cum Achæis, et contra Priamum, regem Troiæ gesta. Ut vox eius subinde in dulcedinem vertiginosam exsurgebat, oculi Sammai affectibus animi scintillare videbantur, digiti vero Hannibalis capulum sui gladii tentare. Quin et illi, qui sensum verborum non ceperant, tamen modulis ad ima cordis capiebantur, æquè ac venustate eximiá cantatricis. Finitá cantilená, virgo exsurrexit, pedesque non aliter quam ipsa Diva Astarte id factura esset, per undas præterlabens, cum gratia retraxit.
Postquam virgo discesserat, Hanno protinus ad oram navis se recepit, ibique stans, animo non parum turbatus, fluctus contuebatur. Quum eius suavi conversatione diutius carerem, ad eum accessi, quæsivique ex eo, quid rei esset.
"Nihil quidquam," respondit, "quod non brevi prætereat."
"Tibi suaserim," moneo eum, "nequid ex his, quæ hac vesperá hic dicta gestaque sunt, Bodmilcari enuntietur; equidem nec illi, nec spadoni fidem habeo."
"Nihil refert," respondet ille, "quid Bodmilcar fecerit. Quod ad me attinet, promissis meis stabo. Modo ego Tartessum perveniam, ibique audacius quid agendi facultatem reperiam. Nec despero quin nauta usque evadam aptus, Navarche mi;" et dum sic loquebatur vox aliquantum rauca clarescere cœpit. Manus eius tum prehendi, veluti fidem eius confirmaturus. Nescio quo pacto, in diem iuvenis mihi gratior et acceptior esse cœpit.
Quum ad cæteros reverteram, Sammai sic reperi, quasi in siccum redire mallet.
"Fausta felixque sit tibi nox, Sammai," alloquor eum, "cras mane iterum conveniemus."
"Faustam ac placidam tibi precor noctem, mi Navarche, vobisque omnibus!" inquit ille in responsum, et quam primum in navi erat, clamavit; "Vale Abigail, blanda columba mea, nox tibi fausta et placida esto!"
"Tibi quoque, agnelle mi!" respondet illi Abigail, pervicax e casteria sua prospectans.
Eodem ipso tempore spado advenit. "Lurco ille bonis est pulmonibus;" contemptim animadvertit præteriens; "verum ego dubito utrum Pharaoni valde gratum fuerit sua mancipia toti orbi ostentui exhiberi."
"Sic, profecto; nec si resciverit eandem lautitiis a Navarcho et scriba eius celebratam fuisse," addit Bodmilcar, pede interim e pulvillo excutiens citharam Hannonis, quam hic casu, discedente virgine Ionica, ibi reliquerat.
"Quæ tu hic agitas, mihi perquam ingrata sunt;" respondeo ego loquelæ eius voce severiori; sed Bodmilcar sermoni meo verbis acrioribus incidit: "Hazael, fretus auctoritate regis, de mancipiis ad suum arbitrium, ut lubet, statuet."
Verba hæc me non parum exasperarunt. Ferendum non erat ut spado Syrius, ipse mancipium, suam meæ auctoritati anteponere præsumat, meque, hominem liberum, navarchum Sidonicæ classis, sibi posthabeat. Bodmilcarem itaque obtutu rigido et constanti contueor, quod is minus videbatur intelligere quid dixerit; sed ipse, simultate quadam mihi obtutum temere reddidit.
Tum ipse voce elatá pergit: "Iuvenca ista Ionica mea quondam fuit, sed mihi a latronibus erepta erat, qui eam regi vendiderunt. Rex eam regi Pharaoni in donum mittit; quum itaque obnitor, quominus donum regis in manus incidat scribæ tui, officio meo satisfacere arbitror."
Contra, ego, firma voce respondi: "De cunctis his rebus meum erit hic iudicare. His in navibus auctoritas mea de omnibus rebus sola valebit; et væ illi qui eam in dubium vocare ausus fuerit."
"Præclare dictum!" adstipulatur Hannibal. "Disciplina atque obedientia potissima sunto!"
"Tum sic faciam!" clamat ille voce raucá, furore subacto; ego tamen tranquille perinde ac firmiter subiunxi: "Quin facies quod ego iussero; redibis in tuam navim, nautasque tuos curabis. Ego a die crastino quinos dies abero."
Ipse pedes versus navim retraxit, minas et maledicta inter eundum mussans, quæ tamen ego flocci feci.
Postquam ille discessit, Hazael sic fatur: "Nunc vero ego ibo, puellamque eam castigabo."
Hoc audito, ut eum a proposito deterrerem, manum illi inieci, sed ipse mihi se eripuit, et iam ad ianuam casteriæ accessit, quum subito, fortissimis brachiis, Hannibal eum prehendit, totumque eum circumvertit.
"Eho! quod scelus te agitat?" balbutit ille, me prius, tum Hannibalem contuitus, qui eum usque prehensum tenebat. Ego brachiis iunctis, oculisque in eum defixis, stabam.
"Audi!" aio illi, "audi quæ dicam! Leges navium Phœniciarum hæ sunt: 'Quicunque mandatis navarchi refragari audeat, fune ex antennis ter aquæ mergitur.' Tenesne?"
Formidine agitatus spado, in assensum caput quassavit.
"Præterea," addidi insuper, "huius rei memento; nec minus alterius legis memineris: 'Siquis alteri maledicat, is ad malum devincitur, ac flagellis cæditur, atque quinas et vicenas plagas sustinet;' etiamne hoc tenes?"
Iterum capite nutat.
"Nec denique oblitum iveris," ulterius eum moneo, "puellam Abigail lingua pollere loquaci, me autem auribus acutis. Nunc autem, Hannibal fac eum missum!"
Hazael se ad casteriam sine verbo contulit. Hannibal se a risu vix continere poterat. Tandem sic me affatur: "Eximie factum, Navarche! Optime statuisti! Res ex integro fieri præstat. Namque in navi refragari, perinde est ac rebellare in castris."
Postridie, primo mane, Bodmilcarem acciri iussi.
"Bodmilcar," eum alloquor, "tu vetus nauta Phœnicius es; fides tibi haberi deberet; at ego vereor, ne spado ille te ab officiis avertat. Ipse non diu nobiscum versabitur; confido futurum, ut quum ille cum mulierculis discesserit, tu ad saniora reversurus sis; interea tamen postulo abs te, ut fide interpositá, mihi pollicearis, pacem atque disciplinam abs te servatum iri."
Ipse tentabat negare discordiam se fovisse; mihi tamen verba dari non poterant, nec a proposito discessi, et fidem ultro dandam exegi, quo denique facto, hæc visum est mihi eum monere:
"Nunc mandata mea animadverte. Dum ego Hierosolyma profecturus abfuero, te præfectum classis constituo. Hanno et Hannibal me comitabuntur; sed Hasdrubal, Hamilcar atque Himilco apud te manebunt, atque milites tibi præsidio erunt. Cordi nobis futurum est, ut commeatum in interioribus regni comparemus, nec ea de re te sollicitari volumus."
"Sed quid de duabus mulierculis fiet?" quærit ipse.
"Hoc meum erit curare;" respondeo illi, "daboque operam, ut iis in littore provideatur. Nos vero statim viam ingrediemur; itaque officiis tuis adesto, teque bene valere iubeo."
Hannonem igitur atque Hannibalem scapham degredi iussi, misique servam cum duobus nautis sarcinas portantibus, qui eos comitarentur. Ut Hanno Bodmilcarem præteribat, animadverti hunc torvo vultu eum contueri, atque exspuere. Hanno nihil nisi humeros quatiebat.
Priusquam ipse in scapham degressus essem, cavi, ut mulierculæ atque spado in navi altera in casteriis tuti essent: tum duos nautas delegavi qui post eos res, quibus indigerent, in littus eveherent. Hazael causam comminisci tentabat, ob quam sibi in navi manere liceret; sed quum me clamare audisset, "Nullo modo!" in scapham nullo amplius obloquio descendit.
Omnibus rite peractis, signoque a me dato, duæ scaphæ solvuntur. Bodmilcar, in puppi stans, tristi vultu nos prosequebatur, dum Himilco, a latere eius, bono animo atque iucundo nobis valedicebat.
Paucis remorum ductibus ad terram advehebamur. Sammai, moræ impatiens, nos præstolabatur, atque puellæ Abigail descendenti sollicitus aderat. In aridum egressi, iter protinus versus pagum flectebamus, qui in ficeto, vix ad duos iactus arcús a castello aberat, bonamque cisternam habebat. Ante domum, quæ in pago longe optima esse videbatur, duo equi, atque fere duodeni asini stabant deligati. Equi satis commode erant frænis atque ephippiis, phalerisque ornati, capita autem eorum coccineis reticulis, cum pendulis tintinnabulis fimbriatis, atque coloratis rosulis erant operta, caudæ autem coccineis fascibus in sublime constrictæ, ac revinctæ. Iubæ caudæque asinorum more gentis, henná erant tinctæ, atque tam hi, quam equi, loris probe erant instructi.
"Domus ista," inquit Sammai, "Bichrii59 est; is unus virorum est, quos comites itineris tibi adiungi vellem. Ipse iuvenis et fortis est, magnumque habet usum et arcús, et gladii, atque scuti. Antea vineæ colendæ dabat operam in collibus, estque artis vina producendi longe peritissimus."
Eodem ipso tempore Bichri ipse ad nos salutandum prodiit; socium habebat secum alium quendam iuvenem cum muliere.
"Hic Barzillai60 est," inquit Sammai, eum sistens, "unus e centurionibus decem, hæc autem sua uxor est, Milcha;61 ipsa soror est amici nostri Bichri, claraque apud nos est ob liba, quæ ipsa præstantissima facit."
Tum Hannibal proponit ut Barzillai, suaque uxor, in comites expeditionis adoptentur; sed Sammai docebat nos hoc fieri non posse, ut hi ad iter maritimum suscipiendum permoveantur.
Unum usque munus supererat, nempe domicilii pro mulierculis reperiendi. Relatum mihi est, domicilium pro illis in turri obtineri posse; item domum Bichri eis patere, ubi satis prope ad domum Barzillai essent, ut et societate uxoris eius, et præsidio militum fruerentur. Primum Sammai, ubi intellexit futurum non esse ut mulieres nos Hierosolyma comitentur, mussare cœpit; sed quum perspexisset consilium meum esse ut Abigail, cum hera sua unà, ibi, ubi essent, permaneret, sine verbo acquievit. Demandavi Barzillai, ne cui, præter spadonem, ullo sub prætextu permitteret, ut virginem Ioniam visum adiret; ipse autem, veluti in fidem, vaginam gladii percussit, se fidem non falsurum.
"Ubinam ego habitabo?" nunc spado quærit.
"Ubicunque videbitur;" respondi illi, "domi Bichri, si libeat."
"Quid? domi meæ?" obtestatur Bichri, "aliquis Syrus Sobanus62 domi meæ? Nequaquam, Navarche, pace tua, id habere nollem, nec id fieri poterit."
"Eccur non?" indignabundus quærit spado; "num nos Syri vobis posthabendi sumus?"
"Haud secus. Syri servi sunt; rex noster vos ad Sobam, et ad Damascum profligavit; pulices estis, atque canes morticini."
"Verum, Hercle, est," Sammai adstipulatur, "Philistæi e Gaza et Ascalon hostes digni sunt qui superentur, at Syri, horum vel duodenos hastæ meæ fixos ipse possem in humero portare."
"Ha, ha!" risit Hannibal, "Sammai perquam amat iocari; ipse nos sub itinere multis iocis diversitabit."
Quærenti Barzillai, utrum mulieribus ambulandi subinde copia sit, respondi, posse Abigail, quippe quæ indigena hic esset, interdum cum Milcha ambulatum exire; attamen virginem Ionicam, usque ad meum reditum domi contineri oportere. Conventum est inter eos, uti sedulo ab iis opera daretur, ne virgini Ionicæ ad tempus iucunde agendum quidquam desideraretur, atque Milcha pollicita est se facturam, ut illa artem, liba aliaque bellaria parandi, interea discat.
Itaque cunctis ad tempus rite constitutis, introibamus domum, ut antequam iter ingrederemur, cibo nos reficeremus.
Visum mihi etiam est ut satis præsidii collocaretur, quindenos militum nostrorum militibus Barzillai addere, pro quibus ipse domicilia in pago comparaturum se promisit. Itaque Hannibal ad accersendos e navi quindecim sagittarios misit; ego autem eodem nuntio usus, Hamilcarem, quique cum eo erant, de iis cautelis certiorem feci, quibus efficaces obices me posuisse credebam, quominus Bodmilcar cum spadone quidquam molimenti comminisci posset.
Spado in epulis nostris participare renuit, et ad naves iracundus reversus est. Milcha virginem Ionicam in proprium domicilium deduxit, sed mox reversa est, secumque liba illa, quorum fama iuste percrebruerat, terna quibusque accumbentibus secum tulit. Verum Sammai, atque Abigail, tanta dulcedine conversationis inter se capiebantur, ut suam portionem plane negligerent, quam Hannibal minime fastidiens, absumpsit.
Bichri, epulis vix peractis, primus prodibat visum, utrum equi asinique parati essent; eum, salute inter nos et Barzillai Michaque utrimque data et reddita, paullo post ipsi sequebamur. Ut per se patet, tempus inter amatores ultimum vale dicendi fere diutius durabat. Ut eram ad medullam usque Sidonius, magis assuetus iactationi navium, quam subsultibus equorum, equum vivacem, quem Iudæus ille mihi obtulerat, conscendere nolui, et satius existimavi quieto ac securiori asino insidere. Hanno, me suadente, hospiti nostro pannum coccineum dono dedit, uxori autem ego par inaurium ex argento donavi, quibus ipsa perquam delectabatur, pueris autem et puellis munuscula puparum fictilium dedimus, qui sursum deorsumque gremia nostra conserpebant. Sammai, qui novam cataphractam induerat, veterem autem Barzillai donaverat, multum nos morabatur, vel duodecies in domum recursans, frivolis causis prætextis, ut verum propositum, amicæ suæ iterum atque iterum valedicendi, celaret, quum demum consilium cepit equum conscendendi, quo nec ego, nec Hanno equitare vellemus. Hannibal interea iam alium equum conscenderat, suamque equitandi peritiam circum nos discursando ac saltitando ostentabat. Sarcinas nostras quatuor asinis imposuimus; Hanno, duo nautæ, meusque servus, cæteris insidebant, Bichri autem, incessui duriori, utpote montanus, assuetus, exploratoris vice, agmen antecedebat.