Sadece LitRes`te okuyun

Kitap dosya olarak indirilemez ancak uygulamamız üzerinden veya online olarak web sitemizden okunabilir.

Kitabı oku: «Pericla Navarchi Magonis», sayfa 22

Yazı tipi:

NOTÆ AUCTORIS

AD CAPUT I

Phœnices.– Quod tota hac narratione ficta nomen Phœnicum, auctoribus Græcis atque Romanis usitatum adoptavi, quod quidem sive ut "homines rubri," sive vero ut "homines terræ dactyliferæ" interpretari potest, solius simplicitatis causa feci. Ipsi enim se "Canaanitas," sive a "gente montana," sic appellaverunt.

Omnino præter rem esset hic de vocabulis Khna, et Aram, a quibus Canaanitæ atque Aramæi nomina sua traxerunt, in criticam disceptationem descendere.

Siclus.– Vocabulum hoc, quod Hebraice certum pondus significat, tam ad nummos cusos designandos adhibetur, quippe quum nummi idgenus primum a Phœnicibus inventi fuerunt, quam ad certa, lege statuta, pondera.

Elenchus Pretiorum hostiarum.– Ritus, perinde atque pretia hostiarum, ad sacrificia oblatarum, ex opere Cl. Sacerdotis Bargès, de Phœnicibus inscriptionibus, Massiliæ repertis, desumpta sunt.

Gaulus.– A principio vocabulum istud quamlibet rem rotundum et cavam sonabat. Phœnices eo insulam Gozzo "Gaulo Melitta," sive Melitam Rotundam designarunt; unde facile intelligetur, quare idem, pedetentim, ad naves mercatorias, specie rotundas, quæ quidem potissimum a Tyriis mercatoribus originem traxerunt, designare cœperit. "Onerariam navim Hippus Tyrius invenit." (Plin., Hist. Nat.)

In describendis Phœnicum navibus, sequentium usus sum auctoritate:

1. Cælaturæ in Layard.

2. Vaticinium Ezechielis contra Tyrum (Cap. xxvii, 7).

3. Xenophontis descriptio in Œconomia, grandis navis Phœniciæ, quæ in Piræum quotannis venire solita sit.

4. Cælaturæ in Wilkinson.

Præterea licere existimavi, per analogiam, ex allegatis Genuensium, Pisanorum, Venetiorumque sæculi tredecimi navibus, a Chiliarcho Yule, in suo de Marco Polo libro, nonnulla inferre.

Laminæ Cupreæ.– Quamvis anachronismus id videri possit, tamen quodam gradu ac mensura certitudinis licebit asseverare Phœnices laminis cupreis eo proposito usos fuisse. Id enim et Vegetius (Rei Militaris iv, 24), et Athenæus (v, 40) indicare videntur. Ut e vetustate traditum tenemus, eius rei inventio Melcartho, Herculi Tyrio, attribuitur: "Hercules…navi ænea navigavit…navem æneam habuit" (Servius).

Cæteram materiam in struendis navibus adhibitam fuisse, vates Ezechiel auctor est.

Præter gaulum etiam barcam, actuariam, longam, atque bellicam quinquaginta remorum induxi.

Quin sit in minutissima inquirendum, asserere licebit barcam, propria sua natura Phœniciam esse. Namque barec, sermone Hebraico, flexi quid et curvi significat, uti plancam. "Barca est, quæ cuncta navis commercia ad littus portat" (Isidorus, "Origines"). Idiomate Berberorum moderno eadem "ibarca" appellatur.

Navis expedita a Græcis Hippos vocabatur, sive propter celeritatem, sive vero ob simulacrum equi, quod plerumque in prora effictum gerebat. Strabo dumtaxat hanc esse causam allegat. Ea igitur navis species, quam nos in textu describimus, coloniæ Phœnicum Gadensi fuit maxime usitata, et ob eam rem etiam "Gaditæ" nomen ei impositum fuit. Non pauci Phœnicum nummi, quos in littoribus Africanis satis certe constat in usu fuisse, equino capite fuerunt insigniti. Item, in ruderibus Carthaginis inscriptio capitis equini inventa erat, cuius origo, haud dubie, a symbolo Phœnicum gentili, quod naves eorum gesserant, repetenda est.

Vera navis Sidonia quinquaginta remorum barca est:

ναῦν πεντηκόνιορον Ειδóνιαν; Eurip. Hel. 1141.

Quanti oneris navis huiusmodi fuerit, aut quo potissimum modo quinquaginta remis acta fuerit, aut qui, denique, quadringentos homines toleraverit, sunt quæstiones, quibus respondere mihi supersedendum censeo; non enim meum est in particularia artis nauticæ inquirere.

Si exemplum huius rei postularetur, non abs re esset ingentia Serum navigia in mentem revocare, quæ Ibn Batuta, scriptor Arabicus sæculi quarti decimi se vidisse memorat, veluti quæ sexcentos homines vexerint, et quæ quinquagenis, vel sexagenis grandibus remis, octonis remigibus, ope funium in adversas vicissim partes tractis agerentur. Ea vero, quæ Marco Polo se vidisse allegat, quaternis remigibus agebantur. Haud absonum igitur putandum est Phœnices quoque simili quodam modo naves suas impulisse.

Purpurea vela.– Mea festivarum navium descriptio non est prorsus ficta. Imagines etenim earum in opere Wilkinson (vol. iii) exhibentur, omnesque fere vetustatis auctores, ab Herodoto ad Plutarchum, has ad minutas partes adumbrant. Sic Herodotus Sidoniam describit navim, ex qua Xerxes classem suam lustravit, veluti quæ tegetibus auro pictis, nempe bysso Babylonico, auro textis, fuerunt constratæ.

AD CAPUT II

Columbæ. Corvi.– Consuetudinem volucres secum in iter maritimum ferendi, quæ volatu iter situmque terrarum proderent, priscis temporibus viguisse, annales veterum perhibent. Huius rei documento esse possunt posteriorum temporum, apud semi-barbaros exempla, uti Ingolfi, regis marium, aut Flocii Vilgedarson, anno 868, quem in itinere suo, quo Islandiam quærebat, tres corvos secum tulisse fama est.

Flos lilii.– Tiara cum hoc emblemate adumbrata, inter imagines, sub calce operis Bottæ conspicitur.

AD CAPUT V

Pharao.– Quis Pharaonum tempore nostræ fabulæ regnaverit in Ægypto, lacuna, quæ inter finem sæculi undecimi, initiumque decimi, intercedit in Ægyptiorum annalibus, obstat quominus eius nomen indicare queam.

Ex essedis Ægyptiorum milites Libyci, hoc est, Berberii, tribus Tamesec, quorum posteri Cabyli atque Tuareges sunt, pugnare consueverunt. Hæ essedæ atque equitatus, perinde Libyci, summum erant robur exercitus Ægyptiorum.

AD CAPUT VI

Cydonii. Pelasgi.– Fusius hac de re disserere operæ pretium non duco; satis esse arbitror memorare per totam Europam gentes fuisse diffusas, quæ genere linguarum ab Ariis, quos antecesserant, prorsus diversas exstitisse. Duæ potissimum dignæ sunt ex his quæ memorentur: altera cum cranio, sive calvaria, pæne rotunda, specie Tatarorum Mongolicorum, qui vulgo Turanii appellantur; altera vero cum calvaria paullo longiori, quæ species Australoides apte vocabuntur. Hæ species gentium quaquaversum uberrima reliquerunt vestigia tam suæ quondam præsentiæ, quam sui sequioris cultus atque humanitatis. In insula Creta Græci memoriam Cydoniorum iis dumtaxat in paucis verbis, quæ ego in textu allegaveram, præservarunt.

AD CAPUT VII

Homerus.– Veniam mihi ob illatum hic nomen Homeri flagitandam esse haud ambigo. Illecebræ enim arcana vitæ illustrissimi Poetæ, currente mea fabula quodam dumtaxat modo revelandi, perquam mihi arriserunt. Quandoquidem tempus Belli Troiani, etiam post lucubrationes Schliemann, usque est incertum, licere mihi arbitrabar eam quæstionem prorsus patentem iudicare.

AD CAPUT IX

Tyrrhenicæ naves prædatoriæ.– Descriptio navium huiusmodi figuris in vase, nunc in Museo Campana servato, cælatis nititur.

Scylla. Charybdis.– Poetarum fabulæ, quas narrationi meæ intertexeram, prorsus Phœniciæ sunt. Proinde et mihi fas esse arbitrabar eiusmodi ficta adducere, quibus proderem, quemadmodum navigatores Phœnicii peregrinos deludere, quum eius rei copia dabatur, consueverint. In fidem huius rei liceat mihi memorare locum Herodoti, ubi de fabula agitur de puella, aurum in profluvio quodam insulæ Cyraunis legente, quam fabulam ipse Phœniciam appellat. "Narra hoc Græcis," iam in proverbium abiit. Pontivagi Phœnicii non parum voluptatis ex hoc genus fabulis percipere soliti sunt, quum narrando itinerum memorabilia, pretia quoque mercium suarum adaugere possent.

Nergal.– Superstitio de ingenti gallo gallinaceo e figmentis Rabbinorum, quæ a Movers allegantur, desumpta est.

AD CAPUT XI

Adonibal.– Fabulam meam iam ad finem perduxeram, quum e disquisitionibus Cl. Sainte-Marie comperi nomen Adonibal suffetibus navalibus Uticensium solemne fuisse, vel constare dumtaxat longam magistratuum seriem eo nomine insigniri solitam. Casu mihi prorsus fortuito contigit ut illud, velut aptissimum, quod mihi in mentem venisset nomen Phœnicium, adhiberem.

Cæterum animadvertendum hic censeo me in toto hoc opere nomina propria eo, quo lectoribus familiarissima sunt modo, exscripsisse. Litterionem enim atque Græcum me sapere mihi viderer si Hanna-Baal (charus Diis), aut Bod-Melcarth (vultus Melcarth), loco Hannibal, et Bodmilcar, scripsissem. Sufficiat quemque lectorem, qui linguis Semiticis nullam operam dederit, monuisse, nomina Phœnicia atque Iudaica, perinde ac nomina Arabica moderna plurima in particulas discerpi posse; uti, v. c., Hamilcar est Abd-Melcarth (servus Dei Melcarth); vel Abd-Allah (servus Dei). Studiosis vero linguarum Semiticarum gratia eruditionis ad meum recurrere opus haudquaquam necessarium erit.

Quod vero ad nomina locorum propria attinet, nonnihil difficultatis expertus sum. Quare non more Semitico hæc nomina exscripserim, rationes mihi trifariæ sunt:

1. Non cuncta eorum sunt nobis iis formis cognita.

2. Quæ sunt, lectoribus communibus sic ignota sunt.

3. Eorum veritas. scribendi modus, sonusque dirimi ac declarari, sine minuta disquisitione, quam locus hic abhorret, non posset.

Paucis itaque demptis, statui, etiam periculo censuræ, more lectoribus magis usitato, scribere, uti Creta pro Caphtorim, Ægyptus, pro Mitzraim, Libya pro Massovia, &c.

AD CAPUT XII

Hic induxi Magonem veluti sacra super lapidem planum in tortuosa caverna subterranea facientem. Res ista cum minutis eius partibus ex opere Cl. Bourguignat, Monuments Mégalithiques du Nord de l'Afrique deprompta est. Cl. Daux quoque exhibet exemplum templi eiusdem generis. Fateor tamen me ab sententia Cl. Bourguignat, lapidea ista monumenta rudia in species anguium, scorpionum, aliarumque rerum conformata fuisse, longissime discrepare, nec eam comprobatam accipere. Quin etiam cæteris quæ de templis ante-historicis relata circumferuntur, omnino diffido, tutioremque Fergussonis sententiam sequor, ea omnia monumenta ad sequiora spectare tempora.

Atlantides.– Opinio, qua intra fines Algiriæ olim mare mediterraneum exstitisse creditur, quod textus noster suadet, a sententia mea haud abhorret. Tantundem tamen de exsistentia Atlantidis asserere non ausim, sed quum de migrationibus Libyum agerem, quæ teneremus de his tradita, commemorare haud iniquum iudicavi.

AD CAPUT XVI

Ar-Mor.– Multum, profecto mihi dubitationis datur, utrum eo ævo, quod hic pertracto, Celtæ ad Occidua Galliarum littore usque penetraverint, quamvis certum sit eos iam in partibus ad Orientem, perinde atque ad Rhodanum præsto fuisse. Ætate anteriore hominum genera, veluti Mongoloides, atque Austraolides in iis regionibus versata fuisse, disquirendo reperi, ut tam hic loci, quam in posteriori capite memoraveram. Reum quoque me anachronismi et quaternorum quidem sæculorum, esse non diffiteor, quod nisi fecissem, insolens quid lectoribus communis sortis me patrare visus essem, si Phœnices in terras Galliarum descendisse facerem, quin ullam gentem notiorem convenissent. Ad extenuandum flagitium nihil iustius et acceptabilius me allegare posse fateor, quam studium efficiendi, ne anachronismus meus iusto flagrantior videretur.

AD CAPUT XVII

Suomi.– nulla subest causa, quare hoc ævo ad ostia Albis Fennos exstitisse dubitemus. Quoniam nullum nomen vetustum Fennorum mihi cognitum erat, placuit e moderna lingua Fennica derivatum vocabulum Suomi comminisci, et in usum adhibere.

AD CAPUT XX

Circumnavigatio Libyæ.– Vix dubitandum censeo fore, ut aliqui me, ob attentatum recursum ad istiusmodi figmentum, quo fabulam meam suffulcirem, ad minimum temeritatis arguant. At quis in dubium vocabit id a Phœnicibus revera perfectum fuisse? In neutram partem quisquam apte disputabit, tametsi Periplus Hannonis nostra memoria commentitius, et adulterinus esse ante oculos comprobetur; fabulam nempe intelligo a quodam Græco fabularum auctore cusam; tamen ego nonnulla eius lineamenta, a veritate non prorsus abhorentia, in hanc meam fabulam fictam adoptare minime dubitavi.

AD CAPUT XXI

Saba. Ophir.– Hæc loca cum oris Arabiæ Meridianis eadem esse præter omnem dubitationem positum est.

Disticha.– Elegia hæc e sequioris ævi poemate Arabico conversa est. Indoles gentium orientis tam parum mutata est, ut prorsus neminem qui me exprobret futurum censeam, quod in os commiserim Phœnicis, mille annis ante Christum, verba quæ ab Arabe, mille annis post Christum conficta et concinnata credantur.

NOTÆ INTERPRETIS

1. Mago, – nis, nomen proprium viri, perinde atque cætera nomina sociorum expeditionis, ut infra, non sunt nomina ficta, nec proprie Phœnicia, sed imperatorum Carthaginiensium, ut ex historia Romana omnibus constat. Clarus ille Mago fuit frater Hannibalis, ut ex Corn. Nepote (Han. 7, 4), et ex Livio (21, 47, 4) liquet. Nomen mago e radice Hebraica מג, mag, derivatur, quod insignem, clarum significat, unde et Latinum magus, et magnus originem ducunt.

2. Hiram, in Bibliis (II. Chron. 2, 11) חורם, Churam, alias (II. Sam. 5, 11, cæt.) חירם, Chiram, rex Tyriorum annis ante Christum 980-947, æqualis regis Salomonis, qui Templum Hierosolymitanum condiderat, cuius materiam rex Chiram naves Phœnicias undique conquiri et comparari curaverat. Fabula itaque hæc circa unam harum expeditionum ad Tartessum, Hispaniæ oppidum, texitur, cuius præfectus, sive navarchus, (vulgo capitaneus), Mago fuisse fingitur.

3. Tyrus, – i, e Græco Tyros, hoc autem ex Aramaica forma טרא, Türa, vocabuli Hebraici צור, Tzór, sive צר, Tzor, derivatur, quod saxum sonat. Cæterum urbs fuit frequens et copiosa in littoribus Maris Interni (vulgo Mediterranei). Sequiori ævo in insula, e regione antiquæ, alia condita est, quam Alexander Magnus, mole interiecta, cum continente copulavit, et expugnavit.

4. Sidon, – is, fuit urbs Phœnicum opulentissima, caputque gentis in littore eiusdem maris ad Septemtrionem, cum frequentissimo portu. Nomen Phœnicium erat צידון, Tziddon, quod piscationem valet. Quum sonus tz nec Græcis, nec Romanis domesticus esset, eum in s mutaverunt, ut alias semper. Omnes incolæ totius regionis ad Tyrum, et Montem Libanum usque, ab hac urbe Sidonii appellabantur, unde et צידון רבה, Tziddon Rabba, Sidon Grandis, vocari solebat; modo pagus est Saida.

5. Phœnice, – és, – i, – en, nomen regionis inter Mare Internum atque Montem Libanum, in Occidua parte Syriæ. A sæculo IV. (Serv. in Virg. Mart. Cap.) iam "Phœnicia" cœpit vocari; in Vulg. (II. Mace.) autem, aspiratione deducta "Pœnice" scribitur, velut et incolæ Carthaginis "Pœni," puni, appellabantur. Quisque unus mas erat "Phœnix," fœmina quæque "Phœnissa." Est tamen hoc nomen Græcum, et terram dactyliferam significat. Utrum tamen hoc ipsum vocabulum, cum suo derivato, quod colorem rosaceum, sive punicum, denotat, a פון, pun, occasu solis, sumptum sit, asseverare non ausim. Certum est colonos suos, Carthaginienses, sic appellatos esse. Gens Phœnicia, ut apud omnes constat, cæteras eius ævi nationes cultu, moribus, artibusque, præsertim navigationis, atque mercatura, longe superavit. Cadmus ab his litteras in Bœotiam intulisse perhibetur, et Græcos primus litteras ac scripturam instituisse.

Cæterum ipsi nec suam terram Phœnicen, nec se Phœnices sed patriam suam כנען, C'ná'an, ipsos autem se כנענים, C'na'-anim, sive Cena'anitas, vel Canaanitas appellarunt, ut in Genesi, terra eorum ארץ כנען, Eretz C'na'an, Terra Canaan, quod verbum terram planam ac depressam sonat, ad distinguendum a terra Syriæ, quæ, utpote editior, ארם, Aram vocatur, incolæ autem Aramaitæ. Cæterum nec hi, nec Philistæi, sive Pilishtim, a Iudæis lingua, moribus atque aliis institutis, multum inter se discrepant.

6. Melita, – æ, v. Melite, – es, insula est, et nunc Malta vocatur.

7. Byrsa, – æ, Chaldæis ברזא, Birza, et Barza, quæ respective foramen, et corium denotant (unde vox Latina bursa), Phœnicibus autem arcem, hoc in loco autem Arcem Carthaginiensem, atque adeo ipsam etiam urbem. Fabula de Didone, et de pelle bovina in fila secta, quibus agros sibi dono dandos emetita sit, satis nota, nullam fidem meretur. Ruæus, post Donatum, rectius explicat, eam nummis, e corio factis, ut quibusdam in locis iis temporibus moris erat, agrum illum præstinavisse; quod si valeat, ut verosimile videtur, byrsam, birsam, ac barzam, corium nempe atque foramen commodissime intelligemus.

8. Carthada, nomen primigenium, et originarium Carthaginis esse putatur. Panormi olim numisma inventum est, cui in una facie inscriptum erat מחנת, machanoth, castra, in altera autem קרת חדשת, cereth chadesheth, urbs nova. Quoniam Panormus iis temporibus colonia erat Carthaginiensium, opinio usuvenit iis verbis Carthaginem significari. At mea longe aliter fert opinio. Vocabulum enim carth-ago a cereth chadesheth multum discrepat, carth-ada vero simillimum est. Nam קרתא, cartha, Chaldaica forma, urbs est, עדיא, (Hebr. עדי, adi) edia, autem ornatum quid, pulchram ædem, templum (unde vocabulum "ædes" derivatur) Chaldæis significat, ita ut carth'adi vel carth'ada, pulchræ ædes, pulchra templa, multo verosimilior derivatio esse videatur.

Quis, quoque tempore, Carthaginem condiderit, præter Virgilii de Didone fabulam, nihil certo constat. De tempore apud historicos non convenit. Appianus docet urbem 50 annis ante Troiam captam florentem iam urbem exstitisse. Iustinus perhibet (Lib. 18, 6) 72bus ante Romam fuisse conditam; Paterculus ait 65, Livius 93bus, hoc est, 296 annis ab excidio Troiæ. Satis certum igitur est nec Didonem, nec Ænean, si hi vel maxime exstiterint, ullam ibi partem capere potuisse. Præterea, eademne Dido, quæ Elissa fuerit, æque parum constat. Unde dido derivetur, ignoro; unde Elissa, suspicor. Est enim locus nomine Elis, unde purpura Tyrum vectari consuevit, qui Iudæis עלישה, El-Ishah, audit; si hoc minus sit, oportet esse אלאשה, El-ish-shah, ut Elisæus, Eleazar, &c., proinde "Mulier Divina," agnomen Didonis.

Quin, denique, ne nomen ipsius quidem urbis Romæ sive Latinum sive Græcum manifeste est, sed omnino Phœnicium. Philologi Germanici iam pridem suspicabantur Romam ab Etruscis esse conditam; ego autem iis maxime adstipulor. Nam verbum רומה, rúmah, celsum locum denotat, רום, rúm autem celsum, elatum esse, רומה, rómáh, denique, celsitudinem, exaltationem, quin et, propter celsitudinem, salvum suffugium.

9. Gades, – ium, Hispanis Cadiz, nunc caput Vandalitiæ (Andalusiæ), circiter 70,000-um incolarum, in parva insula Sancti Leonis.

10. Tartessus, – i, oppidum in eadem insula, iis temporibus florentissima Phœnicum colonia, cuius regio, præsertim in continente, argenti, plumbi albi, ferrique, item gemmarum erat feracissima, quæ Tyrum, Sidonemque vectata, fructuosissimam mercaturam perpererunt. In Bibliis locus hic תרשיש, Tarshish appellatur. Rex quoque Hiram suam expeditionem, quæ in hac fabula narratur, huc misit.

11. Suffes, – étis, apud Iudæos שופט, shófet, in plur. שופטים, shófetim, iudex, iudeces, summi quondam magistratus, sic apud Carthaginienses erant duo consules, quorum alter rebus sacris ac terrestribus, alter negotiis, ac rebus maritimis præerat.

12. Gebal, Arvad, Byblos, oppida; Gebal, גבל, erat in regione Tripolitana, usque exstat, et ab Arabibus Dshebál, mons, vocatur. Locus situs est in colle, hinc nomen dsheble, Hebraice gebal, quod Arabes, per diminutionem etiam dshobail, colliculus, vel tumulus, appellant. Græci hunc locum Byblos vocant; itaque hæc duo nomina unum idemque oppidum significant. Arvád, ארוד, oppidum in insula minuscula, prope ad littora Phœnices sita, quod a fugitivis Sidonensibus conditum fuisse perhibetur.

13. Adonai, אדני, dominus; sed cum hac terminatione titulus honoris Dei nonnisi est, nec hominibus adhiberi potest; ea enim forma est אדון, adon, uti, v. g. אדון המלך, דויד, Adon, hammelech David, Dominus rex David; alloquendo autem, particula possessiva adiungitur, sic: Adoni, Melech David, Domine mi, rex David.

14. Hierosolyma, – orum, n., Hierusalem, indecl. (Accusat. apud Florum, et in Vulg., Hierosolymam); etiam Sólyma, – orum, Hebraice ירושלים, Ierúshálaim, quondam summa urbs et caput C'na'an, dehinc Iudæorum, sive regni Iudææ, cunctis notissimum, cum arce ציון, Tzijjón, super collem eiusdem nominis; ibidem, in colle Moriah, ubi et regia Davidis stabat, ædificavit Templum rex Salomon. Nota hic quoque sonos sibilos sk, et tz a Græcis et Romanis (in Hierosolyma, et Sion) in s commutatos fuisse.

15. Ioppa, – æ. Romanis; Græcis Iópé, et Ióppé, ex Hebr. יפו et יפוא, Iáfó, pulchritudo, quod nomen est oppidi cum claro portu in littore Maris Interni, unde Hierosolyma ferrovia ducit; nunc Jaffa vocatur.

17. Siclus, – i, nummus Iudaicus שקל, shekel, qui viginti גרה, gerah, complectitur. Genera eius erant duo, sanctuarii, et regis; valebant autem 4 drachmas Atticas, sive totidem denarios Romanos; hi, vicissim, circiter 16 libellas Americanas, exæquant, itaque 4 drachmæ, sive 1 siclus, circiter 65 libellas efficiunt.

17. HannoHimilco, proprie nomina sunt imperatorum Carthaginiensium, et inde in hanc fabulam translata. Sunt autem ita composita ut Iohannes, ex Iehova et chan, vel chen, ut: יוחנן, Ióchánan, contractum ex יחוהנן, Iehochánan, gratia vel favor Dei. Itaque חננו, Chanano, sua gratia; Himilco autem verosimile est ex chén, clementia, vel gratia, atque melech, rex, compositum esse.

18. Astarte, – és, עשתרת, Asthoreth, est nomen Deæ, Veneris apud Phœnices, patronæ navigationis, quæ Bibliis testantibus, etiam subinde a Iudæis coli solita est.

19. Chalcis, – idis, v. -idos, est nomen oppidi in insula Eubœa (nunc Negroponte), adversus Aulidem, ubi ærea arma optima tunc fiebant.

20. Apis, – is, (Hapi), est nomen Dei Ægyptiorum, quem sub specie magni bovis colere consueverunt.

21. Lora, – æ, (o breve), est vinum e brisa obtineri solitum. Uva etenim primum proprio pondere succum exprimit, qui protropum vocatur, cuius generis nobilissimum in oppido Hungariæ Tokaj in omni orbe notissimum est. Tum pedibus exculcatur, nulla aqua admixta, et hoc Romanis merum est. Quod superest, torculari subiicitur, et exprimitur, quod usque vinum bonum est. Denique aliquantum aquæ infunditur, ac pressione aucta quod tum e brisa (quod nempe ex uvis superest) effluit, lora vocatur, et ab hoc etiam omne vinum minus generosum, iocose, vel per contemptum, "lora" appellatur. Quodsi vinum per neglectum, aut inscitiam, acescit, aqua temperari solet, ac tum posca more Romano vocatur, quod genus vini peregrinis, mendicis atque captivis, aliisque ignotis et servis solebat apud Romanos dispensari.

22. Cambio, cambire, campsi, camptum, significat merces erga alias merces emutare sine pecunia, uti semper et ubique fieri solebat; hinc est Italorum vocabulum cambiare, Francorum changer.

23. Báal Shámaim, Hebraice בעל שמים, Dominus Cœlorum. Verbum báal, quod Babylonii ut béel efferunt, significat regnare, vel quocunque modo præesse, et inde Deum, præfectum, maritum, dominum quemlibet, aut superiorem designat. Quædam Melitensis inscriptio sic se habet: מלקרת בעל צר, Malcereth Báal Tzor, Malcereth Dominuus Tyri, h. e., Melcarth Deus Tyri. Istud malcereth est contractum ex melech, rex, atque קרת, cereth, urbs; est itaque Melcarth "rex urbis." Ex hoc, et ex báal plurima nomina virorum conflantur, veluti חנבעל, Channibáal, Hannibal, Gratia Dei; עזרובעל, Azrúbáal, Auxilium Dei, Hazdrúbal, חנמלקרת, Chanmelcarth, Gratia Dei Melcarth, Hamilcar; בומלקרת, Bómelcarth, "in eo Melcarth," Bomilcar, ita semper historici Romani, quamvis noster auctor Bodmilcar scribat; בּמלקרת, Bámelcarth, secundum Rosenberg, Phönikische Sprachlehre.

24. Gaulus, – i, m., Græcis Galúlos, et gaúlós, ex Hebraica radice גלל, gálal, volvi, volutari, unde גלה, gelláh, crater, capis, lacus, labrum, vasa, ex rotunditate; res quæ volvi, non ferri soleant ob gravitatem, uti גלולים, gillúlim, trabes, stirpes arborum; גלם, gelom, golem atque gálam, volvo, convolvo, involvo, hinc glomus, globus, et Græcis gaulos, rotunda navis Phœnicia, item, alterum vas rotundum, quod Latinis est mulctra, ad lac ex uberibus vaccæ excipiendum, quod etiam gaulus vocatur, item ad portandam aquam, veluti situla. Est autem gaulus hic navis maior biremis, aut triremis, mercatoria, ad vehenda onera apta, cum lateribus rotundis; ab hoc derivantur variarum gentium nomina ad eiusmodi navim ampliorem, marinam significandam, uti: galéra, galère, galley, gálya, galeon, galioss, galion, galiote, et si quæ sint alia.

25. Barca, – æ, ab Hebraica radice ברא, bára, excavare; secundum Isidorem navis est Phœnicia, Romanis ut suppetiaria nota, quæ onera e navibus maioribus ad littora solitæ sunt provectare.

26. Chitonéta, – æ, Græcis chiton, ex Hebraico כתנת, c'thonet, est genus subuculæ lineæ, vel gossypinæ, cum manicis, plerumque ad genua usque, quandoque ad talos pertingens, eratque vestis apud Iudæos et Phœnices utriusque sexus.

27. Moloch, indecl., מלך, Molech, rex, Deus Ammonitarum, cuius simulacrum speciem hominis, cum capite bubulo referebat; fuit plerumque ex ære, cum cavo trunco vastæ molis, quo victimæ pueri includebantur ope brachiorum mobilium, dein, igne subiecto, tympanistris ac buccinatoribus, ut eiulatus victimarum opprimeretur, concinentibus, in sacrificium immolabantur.

28. Nergal, נרגל, Cuthæorum Deus, cum gallinaceo capite, tamquam gallus pugnax, significabat autem Martem, Deum bellorum. כותים, Cúthim, autem, sive Cúsim, erat gens, quam reges Assyriorum in devastatas regiones Iudææ invexerunt, quæ postea cum Samaritanis coaluerunt, erantque Iudæis adeo exosi Cuthæi, ut omnes, quos oderint, etiamnum Cúsim appellent.

29. Gera, – æ, גרה, granum, nummus exiguus, una vigesima pars sicli.

30. Nisan, indecl., ניסן, mensis florum, pars Martii et Aprilis.

31. Syrus, – i, homo natione Syrius, terra Syria, res Syriaca; Syrus Iudæis est סורסי, sursi, eunuchus autem סרס, sarés, hinc etiam odium ac præiudicium horum contra illos.

32. Hazaél, – is, חזאל, Chazáél, – "quem Deus contuetur," est nomen regis Syriæ (I. Reg. 19, 15). —E familia Regia, e domesticis, servis, regis.

33. Santalum, – i, adi. santálinus, – a, – um, e Græco, fortasse Hindicæ originis; est lignum odoriferum, rubicundum, durum, in Hindia et in Polynesia domesticum, tingendo aptum. —Cama, – æ, est lectulus; lumen, – inis, n., est pars vasis, tubi, cubiculi, interior, hoc est, vacuum, vel cavum. —Quadratura, – æ, est margo vel capulus ligneus, vel alterius materiæ, qui vitra fenestræ vel imaginem pictam undique complectitur. —Opus intestinarium est idem in opere ligneo, quod tessellatum est in marmoreo pavimento; alias opus musivum, mosaicum.

34. Talentum, – i, (Atticum) aureum est summa pecuniæ, quæ nostra (Americana) æstimatione mille centum octuaginta duos centusses et novemdecim libellas ($1182.19), valet; cæteroquin hic anachronismus est, ut multa alia, passim.

35. Vitreatus, – a, – um, quandoquidem vitreamen, – inis, iam Romanis usitatum vocabulum, vasa vitrea significat, novum arbitrabar fingendum ad significandum pigmentum plumbeum, vitreæ duritiei, quibus vasa ænea, diversissimaque metallica ornamenta variis coloribus distingui solent, quo candorem micantem, aut superficiem alterius coloris fulgidam rebus artefactis præbere solent, fiuntque tamquam myrrhinæ.

36. Dagon, – is, דגון, dágon, piscis magnus, דג, dág, piscis, Deus gentis פלשתים, P'lishtim, Philistæorum, capite brachiisque humanis, reliquo autem corpore in piscem desinente. Azoti ei honor tribui solebat

37. Cabirus, – i, nro. sing. apud Ciceronem tantum (Nat. Deor. 3, 23, 58), alioquin semper in pl., Cabiri, – orum, quos Pelasgi velut genios, seu Deos minores tutelares coluerunt. Proprie Deorum ministri esse existimabantur, revera tamen septem stellas Ursæ Maioris, quæ alias Septemtriones appellantur, significaverunt.

38. Mare Algosum, Hebraice ים־סוף, iam-suf, mare algosum. Nomen Hebraicum est Maris Rubri, quod pars est Sinus Arabici: idem etiam vocatur ים־מצרים, iam-Mitzraim, Mare Ægyptiacum; algosum dicitur ab algis, quæ illic abundant; Ægyptiacum autem, quia ab Occasu Ægyptum alluit.

39. Thogarma, – tis, תגרמה, Gen. x. 3, gens ex Gomer oriunda dicitur Thogarmah incoluisse, quae, secundum nonnullos auctores Cimmerii esse existimantur, ac de numero equorum memorabiles traduntur; alii tamen putant Armenios hoc nomine designari, utpote qui originem suam a Torgom, filio Gomer ducunt.

40. Sanchoniathon, – is, nomen vetustissimi auctoris Phœnicii est; qua tamen ætate vixerit, minime constat. Scripsit Annales diversorum Phœnices locorum, e quibus pauca admodum fragmenta ad nostram ætatem pervenerunt, cætera iniuria temporum interciderunt.

41. Luna dimidiata, insigne fortasse primum Phœnicum fuit, a quibus Byzantini adoptaverunt, sed stellam vespertinam, fortasse Veneris, ei adiunxerunt; quum vero Turcæ Byzantium in suam redegerunt potestatem, cum imperio etiam hoc insigne in hæreditatem acceperunt.

42. Súta, – orum, (Virg., Æn. 10, 313), est eadem ipsa res, quam alias thoracem, (Liv. iv, 20, 7; Suet. Aug. 82; Virg., Æn. 10, 337, alii alias) appellavi, nempe operculum pectoris, cæterorum membrorum, e lamellis æneis, ad instar pinnarum piscium, ad resistendum ictibus telorum. Eandem rem etiam cataphractam (-ta, – æ, – phracte, – s), auctoritate Corn. Taciti, et aliorum, nomino, quæ tamen etiam munimenta equorum atque navium esse solent. Aliqui loricam eandem rem vocant, at ea res ex corio fiebat, atque militum Romanorum erat propria.

43. Helbon, חלבון, Chelbón, pingue, ferax, est Syriæ oppidum, ob vina generosissima clarum, Ezech. 27, 18, Græcis, Chalubón. Reges Persarum vina inde comparavisse Strabo (XV) auctor est. In historia Arabum quoque oppidum celebre erat, vocabaturque Halebi, nunc est Aleppo.

44. Filii, sive posteri Asher, אשר, ásher, beatus, felix, est nomen filii Iaacob (Gen. 30, 13, &c.), princeps tribus eiusdem nominis (Num. 1, 40), cuius provintia in Septemtrione Palæstinæ sita erat.

45. Sammai, שמאי, Shammaj, sive Sammæus, est nomen Rabbini, qui temporibus C. Cæsaris atque Ciceronis vixit, fuitque caput ac princeps unius sectæ Pharisæorum, et cum duce alterius sectæ, Hillel, magna ei semper erat altercatio. Mortuus est ante Iesum natum. Auctor nomen huius attribuit ficto centurioni Iudaico.

46. Moab, מואב, nomen gentis ex Orientali littore Maris Mortui. Hi in Bibliis Moabitæ (Ier. 48, 4, 11, 13; Deut. 34, 1, 8, &c.), nunc ab oppido suo Carrac vocantur. – Qui illi פּלשטים, P'lishtim, sive Philistæi, in Bibliis sæpe memorati (Gen. 26, 1; Iud. 10, 6; I. Sam. 4, 1, &c.) fuerint, nemo certo dixerit. Alii volunt eos posteros esse Ægyptiorum, alii כפתור, sive Cappadoces, denique recentiores eos Cretenses fuisse arbitrantur.

Yaş sınırı:
12+
Litres'teki yayın tarihi:
28 eylül 2017
Hacim:
410 s. 1 illüstrasyon
Telif hakkı:
Public Domain
Metin
Ortalama puan 0, 0 oylamaya göre
Metin
Ortalama puan 0, 0 oylamaya göre