Kitabı oku: «Pericla Navarchi Magonis», sayfa 21
"A, numquid tu tandem vetusculum avium terriculamentum videre concupisti? En et me, luscinum illum scordalum præsto habes. Longum, crede mihi, diuturnumque iter est Libyam omnem circumnavigare, ut collum tibi præcidamus, nihilo tamen secius pretium operæ erit id suscepisse, si vel inde didiceris saluti tuæ ita consulere, ut ipse tu ex omni turba tua solus ebrius ne fueris."
His dictis, erepto poculo vini e manu alterius pocillatoris, illud exhausit, poculum autem vacuum in vultum ducis coniecit.
"Humanius, velim, agas!" rogo gubernatorem iracundum, manu humero eius illatá, "Belesys enim rerum nostrarum omnino ignarus fuit, ac prorsus præter se; nec sciebat nos regi suo dona tulisse."
Assyrius auditis his verbis adeo contremuit, ut collum suum imprudens sicæ paululum illideret, quam Bichri gutturi suo usque imminentem tenebat. Protinus ipse aliquid de suo illustri rege clamitare cœpit, quem nomine Belochum II-um memoravit; ego tamen eum præstare commonefeci submissiori agere voce, quod monitum Bichri, manu in gula eius arctius compressá, ut clarius intelligeret, confirmavit.
"At ego iocabar solum; te autem iocorum patientiorem esse deceret;" respondit ille. "Modo iube hunc adolescentem manum in gutture meo laxare, ego autem iuro per omnipotentem Nisroch, me ne capillis quidem in capitibus vestris ullam noxam illaturum. Anne nunc iam fidem mihi habebis?"
"Necdum prorsus;" respondi leni risu.
Nunc iam mihi ius competere arbitrabar cum eo per ioca, affectatamque urbanitatem ac reverentiam agendi, proin sic eum alloquor:
"Nunc vero, vir fortissime, Belesys, serve potentissimi Belochi, visne mihi gratiam visendarum nostrarum navium largiri?"
"Volo, equidem. Sum paratissimus. Protinus veniam."
"Sumemus otium," prosequor ego. "Ausculta modo. Æquum esse, ut honores omnes tuæ dignitati debiti et condigni a nobis exhibeantur, tibi certe palam est. Quamobrem, eo profecturus inter Hannibalem atque Sammai ambulabis, qui gratiá honoris strictis gladiis te comitabuntur, Bichri autem te a tergo sequetur, quod æque honoris causá fiet. Quum vero navim ingressus fueris, illic permanebis donec ego regem convenire possim. In navi autem, ut iam probe audisti, solus navarchus mandata impertit."
"Leges tuas me satis perspicere existimo," respondit ipse. "Visne me tecum ire? Prorsus intelligo. Sum itaque tuus; si clamorem civero tu me interficies; quum vero in navi fuero, obses tenebor."
"Recte intelligis," inquam.
Himilco nequam eum iterum ludificare cœpit, quæsivitque utrum plusculum vini elicere nequiret; at bellidux nihil respondit, sed oculis clausis secum alte cogitare cœpit. Bichri interea in pectore sui captivi ulterius sedere perrexit. Hic, quamvis indignitatibus prorsus opprimeretur, tamen tantam iuvenis admirationem concepit ut maximis oblatis opibus eum ad partes suas trahere et in suum servitium illectare tentaret.
"At tu, age, descende! descende, inquam, te obsecro," obtestabatur dux adolescentem; "mihi crede, tu longe onustior es quam tu ipse existimare videris."
Bichri nihil quidquam respondit, sed sibilare cantilenam perrexit, seque interea in ventre ducis sursum deorsumque agitabat.
Himilco interim uni pocillatorum clam subduxit lagenam vini, obtestantem paucis pugni ictibus perdomuit veluti gratias illi relaturus, ac tunc demum se egregie delectare aiebat.
"Agedum, Bellidux, procedamus!" eum alloquor; "nihil attinet diem hic totum pessumdare; fieri enim poterit ut interea quis intret; iamne cepisti consilium?"
Loco respondendi incertum motum tentavit; Bichri truci aspectu sicam propius ad gulam eius admovit.
"Sic, Ædepol, ibo vobiscum," respondit subito. "Profecto mea solius culpa fuit totum."
Profectionem itaque quo statui modo et ordine paro. Salvá omni honoris specie, Hannibal atque Sammai ex utroque latere Belesys locum suum ceperunt, Bichri autem usque secum sibilans, a tergo solus subsecutus est. Ego cum Himilcone atque nautis, qui manipulos suos iterum collegerant, agmen clausi.
Relicto tentorio, ut in medium progressi sumus, castrenses omnes quos præteribamus, in summam Ducis reverentiam in terram se prostraverunt; ego vero, ob profundam inscitiam tantæ multitudinis veri rerum statús vix risum continere poteram. Belesys ne verbum quidem interea protulit, nec ullo indicio suam conditionem significavit, atque intra dimidiæ horæ spatium in stega Astartes ipse constabat, testis salutationis solemnis, quá me reducem nautæ excipere soliti sint, taciturnus.
"Ad loca vestra!" amice alloquor nautas; "en vobis illustrem Imperatorem exercitús Assyriorum qui nos visitando naves cohonestat."
"Et in animo ei est," subiungit Himilco, "vos duplici portione vini donare."
"Dii servent regem Assyriorum! Dii servent illustrem suum Imperatorem!" magno clamore omnium vocibus consalutant eum nostri.
Belesys, qui usque pallido erat vultu, invitus subridebat, atque hilaritate quadam simulatá paratum sese spopondit non modo ad præstandas duplas portiones vini, verum etiam ad eos aliquot ovibus bobusque donandos. Nostri iterum cum magno clamore plausuque verba Ducis exceperunt, et Hannibale præeunte cum militari salutatione illi gratias reddiderunt. Sammai nihil nisi humeris gestiebat, Bichri vero facere non poterat quin Dionyso patefaceret hunc hominem, qui nunc ante se staret, nihil esse nisi ignavum et ebrium heluonem, qui quinquaginta hominum millia ad nutum et voluntatem plagis et flagellis regeret ac terreret.
"Illi igitur Græci non sunt;" iuvenis Phocæus respondet, "quippe qui verberibus minime obtemperarent."
Belesys erubuit: casu enim exceperat verba quæ híc serebantur, eademque admodum ægre tulit. Offensionem quidem animi dissimulare conabatur, mecum tamen collocutus annotabat se arbitratum esse Phœnices negotiis mercatoriis adeo esse deditos ut ea, quæ ad regendam Rempublicam pertinerent, nihil omnino curarent. Hannibal iam prope exempla Adonibalis, Suffetis Navalis Uticensis, in adversam partem allegaturus erat, quum protinus animadvertimus partem exercitús Assyriorum ex una parte fluminis in alteram transduci. Universum flumen navibus atque ratibus erat opertum, quæ carros et essedas vehebant, in puppibus autem milites videbantur, qui frænis equorum tranantium capita sustinebant. Copiæ pedestres utribus inflatis transvehebantur. Cæterum res omnes summá confusione, nullo certo ordine ac discipliná gerebantur. Complures gregariorum miserorum undis absumpti erant, quod tamen centuriones, qui in ripa flagris descendentes urgebant, parum curare videbantur. Certo quodam loco animadvertimus quemadmodum captivi ante quemdam tribunum in catasta sedentem præsidio circumdatum, ducebantur. Verosimile nobis parebat oppidum quoddam fuisse captum. Simulacra Deorum, magna copia prædæ primum ante pedes tribuni disponebantur, deinde captivi, viri, mulieres, pueri coram eo sistebantur. Misera illa erat turba, exspes et abiecta. Virorum plurimi catenis et compedibus æneis erant vincti, cæteris fere omnibus manus a tergo erant colligatæ, atque cuncti ad prosternendum se coram tribuno adigebantur, qui colla eorum pedibus calcabat. Tribunus nonnullis pepercit, eosque vitá donavit; multo plures tamen extemplo pensi, partim obtruncati periverunt, sociis malorum inspectantibus. Animadverti etiam ex omni numero horum miserorum quaternos selectos missosque, qui sudibus in propinquo tumulo terræ defixis adigerentur.
Spectaculum hoc erat visu omnino horribile. Sammai atque Hannibal testes iam antea fuerunt eventuum huiusce generis temporibus belli in proprio regno; verum Aminocli, suisque popularibus Græcis, de humanitate deque humana libertate longe aliter videbatur, spectaculum rerum hîc gestarum prorsus ferendum non erat, nec dubitabant asserere se mori, quam tantæ talique servituti obtemperare, malle.
Dum has crudelitates sævitiamque contemplaremur, nuntii a rege advenerunt ut a me, quis essem, quid et quamobrem venissem, sciscitarentur. Paucissimis quam poteram verbis docui. Post elapsam circiter unam horam unus eorumdem nuntiorum rediit ut in conspectum regis Belochi nos accerseret. Præter Hannonem nautasque qui reginæ dona portabant, accivi neminem. Itantibus nobis Hanno alte silebat, veluti qui acroama, quod regi gratum futurum esset, meditaretur. At hic præclarus conatus ad nihilum recidit, quandoquidem nobis ad regem propius accedere datum non erat, sed magnificentiam eius e longinquo solum nobis spectare licuit. Centum circiter a solio passibus nos prosternere iussi eramus.
Rex Belochus II. sub umbra arborum in solio ita erat circumseptus a prætorianis, pocillatoribus ac ministris, cum flabellis et umbraculis, perinde a servis, muscarias agitantibus, ut diu nihil viderem nisi tiaram eius, quæ magno fulgore micabat, item partes indumentorum mirá arte pictorum, ac denique nudos pedes gemmis coruscantes. Postremo tamen ministrorum turba patescere in utramque partem cœpit, quo facto, facultatem nactus sum in tanta adstantium turba faciem ipsius regis contueri. Longi capilli ex una parte, ex altera vero demissa cincinnaque barba vultum eius cinxerunt.
Milites utrimque longis ordinibus stabant, in medio autem veluti xystus patebat. Centuriones aliquot ad nos accesserunt, ut quidquid documentorum munerumque attulissemus, exciperent: quo facto, iterum nos prosternere iubebamur; hoc autem peracto, prætoriani regis nos ad naves nostras reduxerunt. Eo quum veneram, Belesyn tædio captivitatis admodum gravatum reperi, cupidumque libertatis obtinendæ. Quum vero eum monuissem necdum me eum libertate donare posse, opusque esse ut breve dumtaxat tempus captivitatem perduret, et hoc veluti obses, gratiá meæ securitatis, admodum excanduit.
Post circiter horæ spatium aliquot litteræ in capsula aurea ad reginam Sabæ datæ a rege ad me perlatæ sunt. In vicem munerum a regina missorum quædam res frumentaria ieiuna, item aliquot telæ pannique pro me sodalibusque a rege missa sunt.
Sic itaque omnia mea officia feliciter ad finem perlata sunt, nec quidquam supererat quare hîc diutius morarer; hinc protinus consilium naves solvendi cepi.
"Iam per me licebit ut hinc abscedas;" sic allocutus sum captivum; "ut amici invicem valedicamus."
Belesys graviori suspirio animum sublevavit.
"Multum me delectat," inquit, "te verbis tuis stare."
Hilari risu verba eius excepi.
"Num me putavisti te retenturum? Quidnam boni tu mihi præstare potuisses?"
"Ulcisci iucundum est," respondit ille; "verebar nempe, ne contumeliam a me acceptam inultam præterire non sineres."
"Inde colligo ita te meo loco facturum fuisse. Cæterum, mihi crede, generosum atque liberalem fuisse multo esse iucundius quam malefacta ulcisci."
Belesys ad hæc nihil nisi subrisit.
"Manus, quæ præcidi nequit," tandem respondit ipse, "mulcenda est."
Diligentem operam dedi interea ut antequam ipse a nobis discederet, probe cerneret scorpiones missilibus oneratas, ac pro omni eventu paratas, quibus ostensis dimisi eum omnibus honoris dignitatisque officiis per speciem erga eum rite observatis.
Navi descensurus omni arte ac pollicitationibus enitebatur, si forte iuvenem Bichri ad suas partes perducere et ad sua servitia perlicere posset. Honorem tamen hunc, tanta industriá oblatum, iuvenis firmo animo identidem accipere renuit.
CAPUT XXIII
Rationes Nostras cum Bodmilcare pariamus
Satis iam advesperaverat quum ad brevia fluminis perveni, sed quum tempore nocturno iter tentandum non iudicarem, satius duxi sub anchoris pernoctare. Quædam minora Chaldæorum castra nobis in conspectu erant. Ego tamen, nequid Belesys insidiarum nobis moliri posset, diligentiori curá cavi.
In ripa fluminis haud pauca tabernacula e ramentis confecta stabant, in quibus aliquot mercatores Phœnicii a militibus prædas mercabantur et cambiebant erga vinum. Himilco et Gisco compluresque alii, impensiori se aiebant prodeundi desiderio flagrare, quibus ego copiam votis potiundi, tametsi sciebam eos nihil nisi potaturos, ac de rebus suis gestis gloriari velle, nullo pacto negare poteram. Unum nonnisi stipulabar, ne extra auditum discederent. Binis circiter horis post, cupidus sciendi quid rei in emporiolo tam alacri ac strenuo, plurimisque lampadibus collustrato, gereretur, accitis Bichri atque Ioná, in cymba ad ripam remigavimus. Iam in ripam egressurus animadverti duas naves secundum flumen vectas, et e medio flumine versus ripam tendentes, quasi prope nos, paullo infra, anchoras essent iacturæ. Eas minores secutus est gaulus, qui prope adversam ripam sequebatur; sed quod et flumen nimis latum erat, et crepusculum perquam opacum, formam eius discernere haud poteram. Præterea, quum ignarus non essem frequentissimam híc mercaturam servorum vigere, minus curiosus, rem neglexi.
Himilconem et Gisconem ferventissimas cum Chaldaicis militibus loquelas conserentes reperi. Milites horum res gestas, mirabiliaque omnia, de ingentibus cervis, de putido oleo piscario, de sole ex adverso latere lucente, cæterasque idgenus, absque dubitatione tamquam fabulas Milesias, si non ut audacissima mendacia, æstimaverunt. Quidam eorum asseverabat prorsus neminem illi persuadere posse, plane ullam gentem adeo esse ab omni humanitate alienam ac remotam ut Ionam, hominem mortalem, sui omnino similem, in numerum Deorum retulerit, eumque ut Numen venerata sit. Ad hæc Bichri respondit, nec sine contemptu, sibi non liquere quare Ionæ minus quam Nisroch ab ullo cœtu tribui posset, aut deberet. Gisco autem subiunxit se iam omnia credere doctum esse, quum intelligeret Assyrios, nullo adversante, tolerare ut ipsis ab eiusmodi hominibus velut Belochus, eiusque Dux Belesys, ad arbitrium imperetur.
Chaldæus tanto probro Deo, regique suo, illato in furorem actus, dira ei minabatur, fore ut cuncta eius sub cuti latentia ossa comminueret; ad quæ Gisco responsum regessit se prorsus paratum ab eo in pugnam, vel singulare certamen, provocari, et cum eo, quo demum cunque modo visum esset, decertare, sive ut incolæ Prydhayn, sive vero ut incolæ Ar-Mor, uti libuerit.
"Ego vero," inquit Himilco, "consultum non duco ut tu nobiscum armis decertes: nos, enim, quocunque nos divertimus, vincimus; Siculos, Garamantes, Suomi, Germanos, omnes ex ordine profligavimus. Peragravimus terras ad flumen Illiturgis, Montes Pyrenæos, Carpentum Deorum, Insulas Fortunatas, ubi quantum cupivimus auri comparavimus. Nihil prorsus est quod nobis non e sententia succedat. Quamobrem nihil tibi satius esse arbitror quam a molestando nos desistere."
Exstupuit Chaldæus tantá nominum eluvione auditá, quæ Himilco volubili linguá effundebat, et quasi sui purgandi causá, sic ei leniori voce respondit:
"Vos, Sidonii, certe miri estis viatores. Ipse Cardax sum, et mirum mihi molimentum perfecisse videbar, quum e dissitissimis montibus nostris hucce venissem. Ergo terrarum orbis longe maior est quam ego existimavi."
Alter quidam Chaldæus, auditis sermonibus, ex sua parte adiecit, se quidem Tartessi nunquam fuisse, modo tamen Tartesium quemdam vidisse.
"Tune ais modo Tartessium vidisse?" mirabundus quærit Himilco, "ubinam, rogo?"
"In regiis castris. Ipse in societate erat navarchi Phœnicii, qui sub rege Belocho servitium iniit."
Tremor mihi omnes artus percurrit. Ictu oculi gaulus duæque barcæ mihi in mentem venerunt, ac tota prorsus res in animo mihi clarescere cœpit.
"Quidnam nomen ei est? obsecro," Chaldæum interrogo, "efferto eius nomen, siclo te donabo."
"Fac binos, tum dicam tibi."
Proieci illi nummos, quos ipse collegit et in crumenam abdidit. Hoc facto abire cœpit, quid opus esse dictitans nomen navarchi nunc effutire, quum iam sibi solutum esset. Ob hominis proterviam furore abreptus iam violentas illi illaturus eram manus, quum quidam Phœniciorum mercatorum se ingessit:
"Quid attinet ob insolentiam nebulonis furere? Iam ego dicam quod velis: nomen navarchi Bodmilcar est; estque Tyrius."
Nomen ipsum audire satis habebam. Idem omnes mei mox exceperunt, ac temporis momento iter ad naves nostras habebamus. Simul ac stegam attigeramus, consilium omnium præfectorum inivimus, eisque confestim patefeci Bodmilarem infra nos, spatio paucorum remulcalium longitudinis in insidiis iacere; eum cum regio exercitu iunctum armorum societate, esseque perquam verosimile ut Belesys nos a tergo adorturus esset. Quam triste id futurum esset, monere meos pergebam, si nostra cœpta, hactenus tam prospera, ab exsecrando inimico nostro denique frustrarentur.
Sammai atque Hanno verbis contendere cœperunt uter eorum Bodmilcarem occisurus esset.
"Modo ego illi in longitudinem manus occurram!" minatur Sammai.
"Quin ego eius rivalis sum, et manu meá illi cadendum erit," animo accensus ruboreque perfusus clamitabat Hanno.
"Nolite fatuari, ephebi!" interpello eos; "mittite nugas; multo graviora nobis impendent. Curate vestra officia. In alveum nobis enitendum est."
Omni cautelá adhibitá solvimus et ad ostium fluminis ire maturamus. Itaque Astarte medium fluminis cursum intrat, Adonibal sibi a recto, Cabiri autem a lævo. Lumina cuncta restinximus. Nautæ omnes, sanguine concitato, armati sua quisque loca tenuerunt, oculisque intentis tenebras intuebantur. Bichri sagittas in constrato prope ad manus disposuit, ipse conquiniscens inter Dionysum atque Ionam arcum intentum tenebat. Tubicen asciolá grandiori in cingulo erat armatus, ephebus autem Phocæus arcu sagittisque pro subitaneo usu apparatis erat munitus. Himilco, machærá scutoque in manibus, in puppi stabat, præceptaque gubernatori impertiebat. Hannibal atque Sammai suas quisque ante copias stantes suspensis pedibus adventum hostium speculabantur.
Circa diluculum sonitum percepimus aquarum e regione syrtis ruentium; et per rarescentes tenebras satis clare perspiciebamus tres Bodmilcaris naves, ut eæ exitum in ostio præcludere nobis nitebantur. Melcarth in medio erat posita. Constrata omnium trium turbá hominum armatorum scatebant, cunctis eorum galeas gerentibus. In littoribus prorsus nulla hominum vestigia cernebantur.
"Profluvium nobis favet," inquam, "aggrediamur itaque opus, si ita videbitur, succensoriis."
Sine mora aliquot tabulæ flagranti materiá oneratæ aquis mandatæ sunt.
Eodem fere tempore Ionam ad impetum faciendum tubá signum dare iussi. Nec hostes segnes se præbuerunt, et provocantibus nobis celeriter responderunt, ac brevi post tela versus nos provolarunt, quibus nos pari grandine telorum respondimus et sic pugna ipsa hoc in modo initium cepit.
Quandoquidem Melcarth meá curá ædificata erat, non eram nescius ita firma robustaque eius statumina lateraque esse, ut arietando nostrá prorá nullum detrimentum illi inferre possemus, nec minus habebam exploratum insolitam laterum eius altitudinem ipsis præ nobis ad obruendum nos telis ingenti commodo esse; probeque sensi eam a nostris ad comminus pugnandum nullo pacto conscendi posse. Verumtamen, vicissim, et debilitates eius mihi probe cognitæ erant. Ipse ego experientiá edoctus eram ingentem molem onusque segnem ad movendum ac tardam reddere; quamobrem statui, si id fieri posset, usum huius debilitatis capere. Postquam itaque sciscitando a Himilcone, qui de alveo fluminis satis cognoverat, certior fuissem factus tantum aquæ a Melcarth calcari, ut in longitudinem remulcæ ab eo, quo nunc sita esset loco, ad rectum recedere non posset, omnes meas naves, quæque quantum par esset, materiam flammificam in eo coacervare iussi. Hoc constituto, per signa Cabiros accersi iussi; quæ quum ad latus nostrum pervenisset, accito Himilcone, eam conscendo, Astarten autem curæ Hamilcaris concredo. – Dum hæc gerebantur, sagittæ circum nos cadere nunquam desinebant. Manifestum quoque nobis videbatur Bodmilcarem a Belesy, ad tergum nostrum, auxilium exspectare, itaque pugnare acsi de victoria sibi iam certo constaret.
Gisco Himilconi in prora Cabirorum stanti se adiunxit, quorum in medio et ipse locum cepi, indeque mandata dedi. Nunquam quoad memini, quisquam tantá diligentiá tamque scite rexit quam modo Cabiri regebatur. Postquam alias duas naves stupis subiunxeramus, materiamque flammificam, quæ in singulis erant, succenderamus, rectá in Melcarth invecti sumus; atque, quum fere ad dimidium iactus sagittæ accessissemus, Bodmilcar nos animadvertit nosque deridere cœpit.
"Heus, Mago, salve! Perquam opportune advenis; quædam inter nos negotia supersunt parianda: illud nempe negotiolum in Ægypto; item, illud alterum Tartessi; necnon denique, illud in Freto Gaditano. Iuvabit hæc omnia hoc ipso die pariare ac dirimere. Spero futurum ut ante solis occasum ex istis antennis te pendentem oscillare cernam. Te videre multum gaudeo."
Verbum ultimum proferentem sagitta eum feriit.
"Ictus est! tactus est!" magná voce clamavit Bichri, quæ universum tumultum superavit.
"Minime vero!" reboat Bodmilcar, "cataphracta mea sagittis impervia est."
"Videamus!" reclamo ego, "utrum naves tuæ igni sint imperviæ."
Nunc Cabiri magná vi incitata irruit inter Melcarth barcamque a dextro eius. Gaulus, ubi nos vitare tentat, capitur inter rates ardentes. Sagittis inter nos cadentibus, quarum una genam meam vulneraverat, ego stupam helciariam discidi. Flammæ subito erumpebant, aterque fumus in altum prorumpere cœpit. Gisco in fœmore vulnus accepit, nec ob id pedibus stare valebat, tamen in genua provolutus, alacri animo gubernare non destitit. Tam celeriter prætervolavimus hostes, ut missilia eorum ex magna parte in undas pone nos consurgentes inciderent. Vertentes nos in adversum navis hostilis latus, æquá celeritate recurrimus, inclamoque Bodmilcarem, me eodem modo eum tractare velle, quo Ægyptios Tanidi tractavissem. Et Himilco eum aliquot iocis mordacibus in discrimine suo lacessivit.
Ad primam navim reversus Adonibalem Cabirosque mecum uná in alteram barcarum impetum facere iussi, inde autem alteram antevertere. Impetum omni quá pares eramus celeritate instituimus. Barca quoque nihil non tentavit ut nos eluderet; sero tamen. Nam, antequam quidquam tentare potuisset, unum latus eius infregi, eamque ingenti impetu, quo navim nostram ei impuleramus, lateri Melcarth impegi, et inter duas rates ardentes intrusi. Sub velamine ingentis fumi, animadverti quemadmodum nautæ Melcarth desperato conatu in constratum Adonibalis, quæ iam inter se alteramque barcam penetraverat, desilire tentarent, sicque cunctas sex naves in unum globum solidum collatæ essent, cuius in una extremitate flammæ sævirent, in altera autem asciculæ, gladii, machæræ, aliaque arma librarentur.
"In Adonibalem concurrite!" inclamo meos, "ibi iis potiemur."
Tum mei, tum nautæ Cabirorum simul eo concurrunt, et in constratum Adonibalis perveniunt. Bodmilcar iam ibi erat. Hanno versus eum currit, et:
"Denique, tandem, Bodmilcar ades; iam te virum esse probes!"
"Quin accede, lactisuga, mucose, iam me paratum senties. Tuum primum componam negotium, tum vacabit ad cæteros vestrum procedere."
Gladii eorum confligunt, et comminus agunt; sed quum turbá undique essent circumclusi, ex oculis mihi eripiuntur.
Subito Himilco, qui hactenus ad latus meum perseverarat, proruit magnáque voce maledicit:
"O, monstrum tæterrimum, o scordale sceleste ac patibulande, en te iam habeo!"
Nam hominem, quem annos quaternos et denos quæsierat, agnovit, illi insiluit, cumque eo in constrato volutabat.
"Egregie factum, Himilco! tene eum!" inquit Bichri, gladio cruore manante præteriens.
"Bellua ista brachium mordicat; potesne subvenire?"
Bichri ictu oculi sicam illi subministrat, qui eam protinus in latus eius intinxit; is recidit et gravi halitu moribundi singultat.
"Ulcisci dulce est," suspirat gubernator, "ista mors, cane digna, tibi nimis bona est."
Interea Ionas, Aminocle adstipulante, machærá suá præclara virtutis facinora edidit. Hannibal atque Sammai, cataphractis suis multum tusis, in prora decertabant, et unum post alterum proruentem hostem ictum in mare præcipitabant. Hasdrubal male quidem vulneratus, clavo suo firmá manu hæsit. Interim ego ipsi opem tuli, iunctisque viribus effecimus ut navim in tutum a flammis flecteremus. Astarte interim perinde atque Cabiri paulisper a nobis avulsæ erant, earumque nautæ mandatum meum ad revertendum et ad prœlium redintegrandum præstolabantur; una vero hostium barca, licet incendium evasisset, a fluctibus abrepta fluitabat.
Res itaque in hoc ancipiti dubioque statu versabatur, quum ego meos ad redintegrandum prœlium accersivi. Hanno gladio fracto, vestibusque tritis, ac cruore madentibus ad me accurrit, et:
"Effugit!" inquit halitans; "in turba eum amisi."
"Bono es animo!" respondi illi, "haud ipse procul fugit."
Denique et ego pedem retrahere, et ad alias meas naves recedere statui; proinde, simul atque copia eius rei dabatur, meos inclamo:
"Retro, ad Astarten!"
Pedem itaque retracturi omnem proram Adonibalis copiis Bodmilcaris reliquimus ita tamen ut duplici acie præsidii causa contra eas relictá, puppim vacuam ad recedendum nobis linqueremus.
Bodmilcar itaque sui omnino impos, in fovea captus est, in constrato nempe Adonibalis, quæ sagittarum et catapultarum nostrarum ictibus patebat; sua enim navis furni instar ardebat, altera barcarum depressa, altera, ut iam ostendimus, ftuctibus abrepta erat.
Plus dimidiá horá Bodmilcar iacula nostra æquo animo tulit; deinde statui Adonibal iterum conscendere, eique obviam ire. In prora stantem eum reperimus, copiarum reliquiis, vix ultra tricenos armatos, circumdatum. Vultus eius cruore erat infectus.
"Visne eum sagittá transfigam?" quærit Bichri.
"Nullo pacto!" inquam, manu humerum iuvenis attrectans, "ipsi multo probrosiori morte erit pereundum."
Ultimum certamen cohortis prætorianæ Tyrii breve ac desperatum erat. Extremo molimine in me se præcipitare tentabat, quum Ionas eum giganteis manibus apprehendit.
"Ecce hominem tuum, Navarche!"
Bodmilcar eluctari tentat.
"Tenta modo evadere," admonet eum classicus, "vitam tibi e corpore exagitabo!"
Spumans furore ac rabie subactá, sese fato ineluctabili dedit.
Immotus silensque stabat. Ad labia aperienda nullo pacto induci poterat. Quæstiones meas pervicax audivit; responsum omne recusat. Itaque laqueo ex extremo fune ligato, mox post ex extremo fine antennæ Adonibalis collo pendebat.
Rationes itaque meæ cum Bodmilcare pariatæ erant.
–
Rebus his peractis, mox iter domum versus ingressi sumus.
Primum reginæ Sabæ, quæ experti eramus, retulimus; deinde secundum canalem Pharaonis Tyrum profecti sumus, tantum sub itinere morati dum regi Salomoni nostra obsequia præstitissemus.
Sidoni denique cum triumpho excepti eramus. Ingentes popularium turbæ nobis obviam gratulatum processerunt. Ipse rex Hiram in nostri gratiam epulas lautissimas publice parari iussit, cui et ipse interfuit, meque historiam nostram peregrinationis in publicum enarrare mandavit.
Rex, quá erat munificentiá, naves tres, quas salvas et incolumes domum revexeram, mihi donavit, populus autem universus suffragio omnium me Suffetem Navalem urbis Sidonis consalutavit.
Eo munere functus Hannibalem copiis meis centurionem præfeci, cæteris autem navalibus muneribus condigná mercede Himilconem, Gisconem, Hasdrubalemque præposui. Famam, quæ de Hamilcare in pugna cæso circumferebatur, factum comprobavit.
Parum superest quod dicam.
Nemo Phœnicum est quin sciat quemadmodum cedros, cæteramque materiem, quibus ad exstruendum Hierosolymis rex Salomon templum magnificentissimum indigebat, eo navibus devehi et in urbem comportari curaverim. Sammai modo centurio est in exercitu regis Salomonis, et, quandocunque me, cum uxore Abigail, visum venit, in Palatio Præfecturæ Navalis dignis honoribus excipitur. Perinde Bichri universis notissimus est ut vinearum maximarum cultor, qui statis temporibus Sidonem frequentare consuevit, ut generosissima sua vina venderet, quique Himilconem, ad hæc primum degustanda unquam non invitare solitus sit; item Paphos Hannoni dolium mittere solere, ut ipse, qui ibi Summo Sacerdotio cum præclara uxore Chryseide, Deæ Astartes fungitur, in æde metropolis splendida rite libare posset. Non raro et Dionysus, qui gentis suæ institutor factus est artis navigandi cum patre unà, iam provectæ ætatis, subinde etiam huc visendi causá ventitare solet.
In omni huiusmodi eventu Cabiri aulæis ac paradis in honorem hospitum meorum adornari solet, eosque in mea crepidine privata devehere, ubi, ut mei quondam itinerum socii ac sodales, quibuscum Cassiterides, oras succiniferas, Fortunatasque Insulas repereramus, mecum laute agere solent.
His nostris solemnibus consuetudo grata fert ut caveamus ne Himilco æquo ac solito rectius domum ambulet, cuius rei diligens observator Bichri esse consuevit, quod cantilenam Beniamiticam, vel Cimbricam sibilare, et eo sibilo hunc prodere solet. Ac, denique, quum hospites iter domum ingrediuntur, Ionas, classicus noster regius, qui nunquam desideratur, muneris sui esse ducit iis ad navim itantibus sonoro tubæ cantu anteire.