Sadece LitRes`te okuyun

Kitap dosya olarak indirilemez ancak uygulamamız üzerinden veya online olarak web sitemizden okunabilir.

Kitabı oku: «Pericla Navarchi Magonis», sayfa 5

Yazı tipi:

CAPUT IV
Rex David

Postquam agros, segetibus lætos, præteriveramus, in devexa planitie, ubi passim ficeta, luci palmarum, arboretaque staturæ humilioris, quibus Iudæa abundat, interspersa vigebant, comasque umbellarum instar propansas habebant, denique montem per semitam angustam, terebinthis alternatim atque vinetis variantem olivetisque, ascendere cœpimus. Via hæc, umbris delectabilis, nos ad pagum Timnam, in iugo collis sitam perduxit, ubi Sammai nos ad incolam quemdam deduxit, qui nobis, iumentisque nostris, hospitium præbuit. Pagus Timna non exigua est, sed et nullo certo ordine posita; septa enim est caducis muris cum duabus portis, duodenisque turribus rotundis, domus autem unius contignationis sunt singulæ, seiunctæque item sunt, atque hortulis circumdatæ.

Iam hic incredibili multitudine pulicum obrui cœpimus, nimiumque quantum examen, quantaque sanguinis appetentiá nos adoriebantur. Ingentes quoque muscarum turbæ nos insectabantur, atque Hannibal, qui interim suas cataphractas solverat, ut eo efficacius se scalpere posset, non sine iusta causa adnotabat se arbitrari incolas Iudææ Beelzebub63 Deum muscarum, implorare oportere, ut eos a tanta plaga pestium liberaret.

Postridie prætervecti complura anfractuum prærupta, transscendentesque non pauca collium iuga, regionis cæteroquin sat sedulo cultæ, in conspectum veneramus vallis perquam profundæ, sterilis, atque desertæ.

In saxis, e quibus et fundus et latera constabant, ossa humana dispersa in sole candicabant. Versus Orientem vertices montium cernebantur, quorum in uno castellum eminebat, valles autem a Meridie eo acclines in iuga conscendere videbantur.

"Ecce Vallis Gigantum!" inquit Bichri, ut baculo, quem manu ferebat, calvariam in terra iacentem convertit.

"Satis bene cognitam habeo," respondet Sammai. "Adolescens solebam Benaiæ esse armiger. Benaia olim e potentissimis viris regis Davidis erat, centurio militum centenûm. Is quodam die leonem in fovea cepit et occidit; alias in pugna singulari gigantem Ægyptium prostravit, atque hac in ipsa valle Rephaim, me sub eo stipendium merente, Philistæos tanta clade affecimus, ut incolæ Asdod ad hunc usque diem nostri vectigales facti fuissent, et usque modo essent."

"Eius rei," addit Hannibal, "ipse adeo ego reminiscor. Philistæi ibi, supra, consistentes, a fronte nostra, munitiones per assultum expugnare conabantur; in declivi, medio circiter colle, rex adortus eos, ad sua præcipitia illos compulit. Acerrimum certamen in valle coortum est; sed internecio cruentissima in ascensu illius iugi, adversum nos, committebatur."

Ulterius progressis nobis Hannibal demonstrabat in superiori valle triginta palos, quibus rex principes Philistæorum alligari iussit; partes ossium usque illic hærere cernebantur.

"Rex noster optimus est;" fari cœpit Sammai; "filius eius Absalom in eum rebellavit, ego tamen in officio erga Davidem regem perseveravi."

"Ego quoque;" inquit Bichri, ac pergit: "tum pugnatum est; in qua pugna ego Othniélem, filium Tzíbá, interfeci: iaculo meo tempora eius uno ictu perfodi; balteus eius e bysso purpureo, quem me gerentem vides, ecce hic est."

Sic procedentibus Sammai, Hannibal atque Bichri, passim, ut quæque res memoratu dignior sese spectantibus offerebat, eventus auscultantibus narraverunt. Quoties vicos atque pagos præteribamus, incolæ animadvertentes nos Phœnices esse, ad nos, munusculis lactis, uvæ passæ, ficorum, vini, aliisque cibariis, confluebant, solliciti tamen sciscitantes, utrum merces haberemus venales. Bichri ubique sedulo explicabat illis nos Hierosolyma iter facere, itaque si merces nostras visere vellent, eo, aut vero Ioppam, ubi naves constitissent, eos proficisci oportere. Subinde pastores, qui in saltubus eximios greges caprarum pascebant, ad nos accesserunt, nos tamen ab illis nihil præstinavimus, præterquam aliquot caseos præclaros, et hos paucis geráis emimus. Hos caseos sub umbra terebinthi edentibus, puellæ gelidam e propinquo fonte aquam nobis ministrarunt, quibus Hanno, in signum grati ob earum humanitatem animi, paucos vitreos ocellos donabat, quibus illæ magnopere delectabantur.

Paullo ante occasum solis diei secundi in conspectum Hierosolymorum, urbis munitissimæ, in fastigio præcipitis collis positæ, pervenimus. Conspectus urbis e longinquo animum miro modo afficit. Loci natura, ubi urbs iacet, editis collibus, et subvexis declivitatibus est iniqua, passim tumulis ac fastigiis interspersa. Muri albicantes, tectaque innumera, quæ inter oliveta, mœnia ambientia sese exserunt, animos viatorum necessariá quadam sui admiratione devincunt.

Viam, qua ex parte torrens Cedron præterfluit transgressi, qui ubi cursum a via deflectit, sese in deserto visui subducit, superavimus etiam ultimum collem olvetis virentem, ultimaque prærupta rupium prætereuntes, mox viam pavitam ascendere cœpimus, quæ ternis equitibus satis lata patebat. Domus hic utrimque lateritiæ erant, earumque hortuli maceriá argillacea septi erant. Interea nox appropinquabat, atque Sammai, qui prorsum quadrupedaverat (Bichri interea ductoris munus obiens), pro porta amplioris cuiusdam horti nos iam præstolabatur, cuius in medio nitida domus lateritia duarum contignationum stabat. Domus hæc sedes erat Iræ, ministri regis, cuius speciale munus erat legatos exterarum gentium excipere, eorumque indigentiis providere. Quamprimum advenimus, servi prodiverunt, ut iumentis nostris consulerent, nostrasque sarcinas in ædes comportarent. Primum in humile cubiculum ducebamur, ubi aqua ad lavandos pedes allata est. Paullo post ipse Ira nos salutatum, et ad epulas invitatum venit. Nomine meo huic indicato, causáque itineris patefactá, litteras regis Hiram ad regem Davidem ostendi. Has ipse in signum reverentiæ ad caput levavit, pollicitusque est regem de meo adventu sine se morá certiorem facturum.

Epulis ex ordine peractis, dona mea pro rege Davide apparare cœpi. Ante omnia selegi tuniculam subternam hyacinthinam e sindone Ægyptiaca subtilissima factam; tum tunicam supernam purpuream, a collo et a manicis floribus acupictam, atque ex ora fimbriis argenteis præcinctam. His adieci balteum auro argentoque textum, quem caput leonis pro fibula aurea, cuius oculi e vitreato facti erant. Balteus hic exemplar erat scitissimi operis fabrilis Ægyptiaci, unus e quatuor balteis, quos ab artifice nativo in munusculum præstinaveram in gratificationem regibus quos me hoc itinere convenire oportebat. Tertium denique donum adiunxi argenteum scyphum, cum duabus ansis. Hic in speciem calycis basi nitebatur et scapo, cum ornamentis circum cælatis et auro infusis, in formam florum atque fructuum. Hæc igitur dona cistulæ, e ligno santalino ex Ophir imposui, quæ magna arte intestinaria aurea ac testudinea erat facta. Quum memor essem regem non modo musicá delectari, verum ipsum haud mediocrem esse musicum, insuper exquisivi harpam trium fidium, ex eodem santalino ligno factam, cirris coloratis, itemque aviculá aureá, cum rostro hiante, passisque alis, adornatam. Nullum instrumentum musicum, quod huic par esset, extra Phœnicen reperiri poterat; lignum autem ipsum, perinde atque cistulæ, ex Ophir importatum erat. Harpam autem a Cheles-Báal, Sidonio, comparavi, cui eadem a regina terræ Ophir in memoriam delineatarum navium, quæ ad navigandum altum pares essent, data fuerat.

Postridie, multo mane, quum Ira edoctum me venisset regem de meo adventu certiorem factum esse, quumque dona ei exhibuissem quæ regi oblaturus eram, summá devinciebatur admiratione, dixitque ea regi acceptissima futura, atque regem magno me videndi desiderio teneri.

Duas circiter post horas aliqui servi regii vitulum, panes, aliquot caseos, corbem placentarum ficique, hirneam olivarum, cadumque generosissimi vini ex Helbon ferentes advenerunt, quorum unus, postquam me ut legatum regis Hiram consalutasset, sic fatur:

"Rex David te, tuosque comites me ad se perducere iussit; fac confestim me sequare."

Cistulam cum donis ferendam duobus nautis meis dedi, cæterosque meos comites ad me accersivi. Hannibal galeam suam atque cataphractam induit; Hanno officii insigne, cornu atramentarium, cingulo appendit, ac sine mora parati eramus. Sammai, perinde ac Bichri, se nobis comites præbuerunt. Hi læto erant animo, præsertim Bichri, qui, tametsi subditus regis Davidis esset, regem nunquam conspexit. Sub itinere hic talia memorabat:

"Rex David erga tribum nostram Beniamin inique egit; sed malum suá in propinquos Saulis humanitate compensavit. Ipse, revera, tribuum gloria est; aspectu eius multum delectabor, nunquam enim eum contuitus sum."

"At, profecto," obtestatur Sammai, "ipsi non erat in animo in tribum Beniamin severius animadvertere; indoli suæ id repugnabat. Perpende, præterea, suum in Iónathán amorem, suum in Míchál, quam uxorem duxerat, affectum, quum tamen Iónathán Míchálque proles Saulis fuissent. Item, memineris, quemadmodum mortem Saulis ultus fuerit. Non est illi in posteros Beniamin iniquus animus."

"Quin rex fortis ille est," subiungit Hannibal, "fortis quoque est bellidux suus, nepos ex sorore Serúia, filius. Is, cum Ióáb una, est miles, famá suá dignus."

Dum hac verbigeratione tempus terimus, iter nostrum inter angustas acclivesque vias facimus, prætereuntes utrimque domos unius, ac duarum contignationum, horticulis cinctas. Incolæ, quum animadverterent nos servorum regis ministerio duci, quippe quos de candidis vestibus, cum purpureis clavis facile cognoverant, undique effluere, nosque salutare cœperunt; quod certo indicio erat, quanta in æstimatione rex a populo haberetur.

Interea transibamus partem urbis, quæ nomen Millo ferebat, et ad canalem pertingebamus, qui cursu versus apertiorem partem regionis tendebat, cui editior locus, nomine Tzijjón, imminebat. Spatium omne inter hunc locum Millonemque, domus regiis sumptibus recens structæ complebant. In mœnibus usque videbatur hiatus, ubi rex David, quum urbem a Iebusæis cepisset, murum perfregit. In vertice Tzijjón arx conspicitur, cuius in area interiori regium palatium stat exstructum. Regia ab architectis Tyriis concepta, atque e lapidibus cæsis structa, lignis santalinis interpositis, in medio tholum fert, atque hortis undique circumdata est. Ex utroque latere portæ duæ columnæque æreæ visuntur. Ad dextrum ab altera harum columnarum parieti innixum solium stat, ubi rex ius dicere consuevit, atque hinc non procul abest patibulum, in quo capitis damnati pœnam dare solent. A tergo sunt horti alii, item ædificia, quæ mulieribus præbent domicilia.

Ira ante porticum regiæ nos præstolabatur, statimque post nostrum ingressum in amplum conclave quadratum nos induxit, admodum lucidum, tapetis, varias species florum aviumque ferentibus contectum. In extremo conclavi suggestus trium graduum e ligno sandalino, sed planus, omninoque expers omnis cælaturæ ornatusque aurei, et ad pedes eius pellis leonis erat strata. A dextro stabat Ióáb, bellidux regius, galeatus, ac loricatus, parumque a tergo armiger cum gladio regis, hasta autem eius parieti innitebatur, aliqui autem regii ministri in gradibus adstabant, ac, denique, ante regem custodes prætorii, quatuor viri robustissimi, fortissimique, strictis gladiis securitati regis consulebant. Rex ipse, vir provectioris ætatis, staturæ mediocris, corpore gracilior, tamen cum omnibus indiciis mobilitatis, atque vigoris, in solio sedebat. Barba eius plana, minime hispida, penitus cana erat, comæ autem, ad morem civium suorum erant concinnatæ. Vestitu utebatur simplici. Nec vitta, nec corona caput eius ornabat; nec armillas in brachiis et carpis, neque digitis manuum pedumque hærere solitos annulos deprehendere poteramus. Vestitus autem erat tunicá candidá, cum purpureo clavo, atque crepidis, more montanorum, calcibus, more regum editioribus. Nihil profecto eum, ratione indumentorum, ab aliis hominibus communibus discernebat; nec quidquam, nisi oculi cæsii, obtutu acutissimo ad homines regendos natum esse prædicabat.

Quum comitatus meus pone me in ordine constitisset, ego me ante solium prostravi; tum, surgere iussus, iunctis brachiis, coram stans exspectabam dum rex me alloqueretur. Mox me salutando rex fari incepit, percontando, utrum iter nostrum huc prospere cessisset, tum multis verbis de regibus Tyri atque Sidonis, deque eorum subditis sciscitabatur. Responsis meis optime contentus, litteras regis Hiram ad se datas postulat. Papyrum consignatum cuidam ministrorum tradidi, is autem sigillo coram refracto, litteras apertas regi porrexit. Rex datá operá eas attente perlegit, tum ad me conversus, subridens sic me affatur:

"Mago, fili Maherbalis, te coram cernere posse, mihi gaudio est. Qui sunt ii qui te comitantur?"

Rege sic iubente, comites meos singillatim stiti.

Sammai Bichrique inter comites meos conspicatus, rex sic fatur:

"Minores natu meæ gentis peregrinari, libenter video; ita enim fit, ut et fortitudine animi, et sapientiá, et, denique, experientiá, iám se ditent et augeant. Perinde placet militibus tuis Hannibalem, virum peritum præesse; bene eius memini. Nunc autem Iosaphat, tabularius elenchum omnis materiæ parabit, quas a te mihi comparari postulo, quarum præstinandarum curam tuæ fidei discretionique concredo, facultatemque tibi facio, ut quæque curiosa, raraque sub itinere tibi sub oculos ceciderint, et quæ usui fore arbitraberis, pro me compares. Meum vicissim est inquirere, quibus suppetiis profecturus egeas."

Consilia itaque mea regi aperui, velle nimirum me quadraginta ulterius homines, qui usum rei militaris habeant, copiis Sammai addere, item, satis frumenti, vini, oleique, et aliarum suppetiarum, quæ in penu non corrumpantur, victumque nobis præstent, comparare.

"Æqua et iusta postulas," respondet rex. "Ióáb seliget pro te quadraginta homines, qui Sammai Hannibalique obtemperent, ærarius autem meus pecuniam tibi tradet, ut habeas unde eos solvas. Ira te ad armamentarium conducet, ubi suppetias omnes, quibus egeas, obtinere possis, item asinos comparabit, qui onera ad naves devehant. Tuum erit dicere tantum quibus rebus egeas, et eæ tuæ erunt."

Post hæc, coram rege me iterum prostravi in testimonium grati animi, oravique eum, ut munuscula benigne accipere vellet, quæ mihi, ut ad regem deveherem, tradita essent. Ipse magnopere delectari videbatur, seduloque inquirebat originem cuiusque doni, ut quodque illi exhibebatur. His peractis, in cubiculum contiguum ducebamur, ubi vinum nobis erat paratum. Rex oblatum a me cyathum clementer accept, hausitque. Tum allato post eum solio, in eodem cubiculo illi insedit, et a me diligenter sciscitabatur de diversis regnis gentibusque quas visissem. Curiositas eius responsis meis etiam aucta est; nam, inter alia, quærebat etiam, utrum in partibus occiduis asini quoque ac pavones reperirentur. Respondens certiorem eum feci hæc animalia ab Ophir importari solita, itemque, indulgente eo, futurum esse, ut illam regionem redux visitem.

"Impavidus tu, profecto, vir es," inquit rex, "iam consilium alterius itineris tecum volvitas, antequam prius absolvisses. Miror tuam fortitudinem, fateorque regem Hiram sapienter statuisse, quum te huic cœpto præstituisset. Nunc lubebit tibi locum ostendere, ubi mihi in votis est templum condere.

Sic fatus, gressu alacri, prorsusque iuvenili, rex nos e palatio in tumulum, ubi area trituratoria patebat, eduxit. Nomen collis erat Moria.64

"Hanc aream trituratoriam," inquit rex, "modo præstinavi ab Arauna, Iebusæo, item aliquot boves, quinquaginta siclis argenteis. Meo quidem arbitratu locus æque idoneus est pro templo ac pro castello."

Hanno adnotabat: "Memoratum audivi regem plura castella expugnasse quam exstruxisse; itemque suum gladium optimum esse suæ gentis præsidium."

"Adularis, scriba," respondit rex leni risu, "verumtamen et ego in ea sententia sum, securius præsidium situm esse in cordibus intrepidis, quam in cumulis lapidum."

"Equidem minime adulor, rex clementissime," respondet scriba, "nec nisi animi regii sum interpres. Felicem arbitror gentem, cuius fiducia securitasque in rege positæ sunt."

"Si idgenus sermone uteris adversus mulierculas," iocabundus respondet rex, "futurum est ut filiam alicuius principis ducas."

Hanno erubuit: rex autem risit, et, ad me conversus, dixit me scriba uti præclaro.

"A, rex," inquit Hanno, "regiones petimus, ubi eloquentiæ nullus est usus. Venti, fluctusque Magni Maris leni dulcique sermoni Canáan non præbent aures. Barbari regionum occidentalium linguam asperioris generis exigunt. Assentationibus duri Tartessenses non moventur."

Rex, sine dubitatione, Hannone multum delectabatur, dixitque illi gratum sibi futurum, si litteris mandata sibi afferret, quidquid sub itinere memoratu digna videret: interrogabat præterea ab eo utrum aliud quid ab eo litteris conditum fuisset, secumque haberet. Hanno protinus exprompsit volvellum papyri, carminibus ad virginem quamdam inscriptum, illudque regi porrexit. Postquam rex, ipse poeta primi ordinis, versus dulcisonos admiratus esset, scripturæque pulchritudinem collaudasset, quædam suorum carminum Hannoni donavit.

"Est alterum genus poeseos,"65 inquit Hanno, "styli severioris, quod rex in valle Raphaim, aliisque haud paucis campis dimicando scripsit; vereor ut illud nobis dare possit."

Hoc audito rex ictu oculi tollit gladium ab armigero, et "Hic," inquit, "penna est, quæ ea scripserat: accipe eam; forte potestate donabit te, ut id genus versus pangas, quales ego in Valle Gigantum in Deum meum scripsi."

Iam tempus interea instabat quum benigno generosoque regi ultimum vale diceremus. Itaque, secutus Iram, in armamentarium profectus sum, Hannibal autem, atque Sammai et Bichri Ióáb comitabantur.

Summum promptuarium longum ædificium lateritium erat, ad quod aditus per tramitem pavitum, utrimque sycaminis consitum patebat; erat autem more Phœnicum exstructum super dividiculam, cui ex utraque parte regia stabula, rhedarumque subgrundia adiacebant, ultra hæc autem pascua erant pro regio pecore. Hanno conscripsit elenchum commeatús procurandi, transcriptum cuius regi tradebatur. Poscebamus centum modios frumenti, quinquaginta congios olei, quinquaginta urnas vini, dena centupondia casei, fici, uvæ passæ, ac, denique, bina millia siclorum pro carne salsa, et arida, quibus, pro rata parte, addenda erant sal, fabæ, lentes atque dactyli. Ira autem suscepit munus muliones asinosque comparandi, ut postridie omnis commeatus ad naves convehi posset.

Rex David famá munificentiæ clarebat. Pervenientes ad domum Iræ, plures servos regios, qui nos antecesserant, ibi reperimus, pro singulis nostrum dona ferentes. Pro me quidem scutum, lanceam atque pugionem, securimque militarem Ægyptiacam tulerunt; pro Hannibale clavam Chaldaica arte factam; pro Bichri arcum, pharetram atque cingulum sagittarium; pro Hannone, denique, alterum gladium, præter eum, quem iam acceperat.

Sub vesperum Hannibal reversus nuntiabat numerum suorum militum se explevisse; venit Iosaphat quoque cum litteris regis, quæ mandata principis ultima mihi denuntiarunt.

Postridie mane, quum surgerem, reperiebam domum circa, totumque vicum, asinis oneratis, eorumque mulionibus pæne conferctum, qui commeatum nostrum baiulabant; nec proinde quidquam supererat, nisi ut hospiti nostro valediceremus. Itaque, phialas odorum illi in munuscula pro uxoribus tradidi, nec ultra morati, iter versus Ioppam retrorsum ingressi sumus.

Iter hoc nullo eventu fiebat memorabile. Bichri quandoque exempla nobis suæ iaculandi peritiæ, perdices novo arcu iaculando, exhibebat, quum eas, aliasque aves, inter volandum peteret; interea Hanno (gladio, more Iudæorum, intra cingulum condito), se facetum, lætumque præbebat, tædium itineris canticis iucundis discutere conatus.

"Nemo est," sæpius ipse repetebat, "quin regem Davidem loco vatis habeat; quum autem ego gladium Davidis possideam, recte mihi autumare videor, quum orbem terrarum me subigere posse putem."

"At vero," dico ego contra, "liceat mihi sperare tibi regem Pharaonem interficere in votis non esse;" mirá enim eius bellandi cupiditate non parum eram perculsus.

"Va!" clamat ille, "Domina mea Astarte, regina cœli mariumque est. Ipsi licebit tam Pharaonem, quam Bodmilcarem derisui habere."

Tum Bichri, perdicem afferens, quam modo deiecerat, nos interpellabat: "Poterisne, ó Navarche, mihi dicere, utrum Tartessus vitis ferax sit?"

"Pro summo colonorum Phœnicum incommodo," respondi illi, "nullæ omnino ibi vites nascuntur."

"Fieri itaque poterit," pergit ille, "quoniam ego aliquot tales mecum attuli, ut inde haud parum commodi percepturi sint. Cœlum nimirum Tartessiorum haud minus calidum est quam nostrum; atque sic quis facile augurabitur, utrum ipsi mox non æque generosa vina procreaturi sint atque ipsi nos?"

"Eximium cœptum tuum est, sagittarie!" respondi illi, "optoque e corde, ut propositum e sententia cedat."

Turris Ioppæ, malique navium nostrarum, in dissito horizonte vix nobis in conspectum venerant, quum e longinquo Abigail versus nos appropinquare conspicabamur. Quum in eum locum pervenimus, Sammai ex equo desiliens, eam amplexu ardenti excepit.

Postquam interrogavi ab adveniente 'quid novi' esset, intellexique ab ea cuncta salva et incolumia vigere, amatoribus per se relictis, sine mora in littus ire contendi. Primus qui mihi obviam factus erat Barzillai fuit, qui me certiorem fecit spadonem, ex quo ego discesseram, in pago non fuisse, nec quemquam virginem Ionicam convenire tentasse. Mox post Hamilcar cæterique cum Bodmilcare unà, me salutatum venerunt; atque simul statuimus suppetias modo allatas in naves comportare. De tyronibus statui, ut omnes in gaulo meo disponerentur; et sic integravi numerum ducentorum et decem hominum, quorum quinquaginta erant remiges, septuaginta nautæ, octuaginta milites, denique decem officiales erant.

Dum muliones, collatá cum meis operá, asinis exonerandis vacabant, quidam eorum, homo insuetæ magnitudinis ac roboris, propius accessit, brachia oscillans, me intuebatur. Figura atque statura plane erant insolitæ: collum, veluti vacerra, inter humeros demersum videbatur taurino simile, longa cæsaries villosa ex capite undique pendebat, quæ cum demissa barba vultum pæne ad oculos usque operiebat, et cum comis miscebatur.

"Mene vis?" interrogo eum.

Voce stentoriá reclamat: "Ionas66 sum, e pago Eltecé, tribús Dan."

"Ecquid id attinet ?" quæro ex eo.

"Tecum proficisci volo," clamat ille, "eò ubi feræ vivunt velim migrare."

"Quid ita? Quid faceres si eò pervenires?"

"Eò proficisci volo;" instat ille.

"At tu nullius rei es gnarus: quid te nobiscum ferremus?"

"Volo proficisci!" usque perstat.

Inops consilii, sciscitor ab eo, utrumne quidquam, quod nobis in navibus usui esse posset, præstare sciret.

"Fortis sum," respondet, "prosapia Samsonis; par sum ferendo in humeris bovem; scio et tubá canere," quibus dictis, pectus vehementer pulsat.

Hannibal, qui interea hominem oculis peritis scrutabatur, hæc adnotat: "Mihi non videtur nos cataphractam huic lurconi idoneam reperire posse; non tamen ineptus tubicen esse existimandus est." Tum ad eum conversus: "Vide sis, vir bone," inquit illi, "tubicinem iam habeo bonum; sed Navarcho Magone indulgente, certamen instituam tubicinum, ut comperiam, uter vestrum tubicinii peritior habendus sit."

E mea parte utique nihil obstabat; proinde tubicen Hannibalis in medium arcessebatur. Itaque e promptuario ingens tuba deprompta, traditaque Ionæ est, sicque tubicines rivales, curiosa turbá circumstante, sibi sistuntur.

"Macti, igitur, tubicines," sic fatur Hannibal, "e sententia canite! quis alterum virtute superet!"

Uterque ergo tollit tubam suam in sublime, aptat ad labia, simulque clarum acutumque edit clangorem, qui usu crescente animo ut inflantibus colla buccæque tumescebant, acrior atque vehementior esse cœpit. Post satis longum temporis spatium quo neuter alteri cedere videbatur, tandem oculi tubicinis Hannibalis ex imis radicibus prorumpere, viresque eius labascere; at Ionas, tametsi venæ eius in crassitudinem digiti tumescerent in collo, usque sonitum edebat, qui tantum quod auditorum aures non rumpebant, qui quidem sonitus etiam acrior eo videbatur, quo tuba rivalis sui sensim plus languescebat. Tandem, post circiter quadrantem horæ, ultimo edito modulamine querulo, classicus Hannibalis, elinguis, spiritúsque orbus, corruit, in proximo lapide prostratus. Ionas, nullo indicio fatigii aut discriminis, loco suo stabat, alterá manu coxæ innitente, alterá tubam in sublime efferente, in signum triumphi modulabatur.

"Satis! Satis!" universi clamavimus.

"Efferto amplissimam quam habemus tunicam coccineam!" imperat Hannibal; "bucco ille diei victoriam reportavit."

"Possumne ergo proficisci?" quærit Ionas.

Hannibal docuit eum facultatem a me ad id concessam esse, eumque coccineam tunicam induere iussit, quæ quidem in singulis neminibus inter induendum discindi videbantur. Interim Himilco eum circuire, veluti oculis eum dimetiretur, cœpit consilii non parum inops.

"Interius hunc nebulonem videre malim," inquit ille, "idgenus pulmones ego certe nunquam vidi."

"Sitio!" nunc vagit novus hic gigas.

Cyathus vini illi offerebatur, quem ille protinus siccavit.

"Haustumne hoc vocabis?" quæritat ille, "tantundem pupillis meis minimis darem; annon potero ex urceo vel ex urna potare?"

Himilco cyathum iterum implevit, porrexitque Ionæ. Ipse mirabundus, propeque terrore perculsus, secum mutiebat: "Balatro prorsus singularis; certe hunc non vili alemus."

Cunctis mercibus nostris comportatis et in navibus dispositis, Barzillai nostro, uxorique ultimum vale diximus, Ionica animo multum commota. Milchæ, quæ eam summá, quá par erat, hospitalitate affecerat, valedixit. Abigail ultima littus reliquit, oculos in littore montibusque paterni soli diu, multoque affectu, pascens et circumferens.

Alto potiti, Promontorium Pelusium, quod a planitie circum per lucos palmetorum facile discerni poterat, vesperi diei insecuti superavimus. Mare satis tempestuosum haud paucis vectorum, náuseá plerumque illatá, magno erat incommodo. Postridie, circa meridiem, in conspectum veneramus aquæ turbidæ, ex quo intelligebamus nos prope ostia Nili, cuius effusio hæc erat, versari.

63.Dominus muscarum; Deus muscarum abactor; n. 53.
64.Nomen collis, ubi rex Salomon templum condidit; n. 54.
65.Genitivus Græcus singularis.
66.Nomen viri; n. 55.
Yaş sınırı:
12+
Litres'teki yayın tarihi:
28 eylül 2017
Hacim:
410 s. 1 illüstrasyon
Telif hakkı:
Public Domain
Metin
Ortalama puan 0, 0 oylamaya göre
Metin
Ortalama puan 0, 0 oylamaya göre