Kitabı oku: «Pericla Navarchi Magonis», sayfa 7
"Per Deam Astarten, propositum tuum certe præclarum est," exclamat Hannibal, "dum interim scordali Ægyptii circinabunt circa Syrtes."
"Eas autem," inquit Himilco, "satis procellosas experientur. Annis ab hinc binis illic pæne mersus eram. Liceat nobis sperare futurum, ut Bodmilcar, suique sycophantæ Tyrii, Dii eos perdant, illic, ut meruerunt, suum scelus luant. Quam gestio illos singulos, veluti pisces e bronchiis, pendentes e fune cernere!"
Haud longo cursu ad oppidum Sebennys pervenimus. Cabiri erat ad littus præmissa, quæ, cuncta quieta renuntians, iam redivit. Solito tributo proconsuli Ægyptiaco soluto, aliquot nautas expedivi, ut, quanta necessaria videretur, aquam compararent. Eadem operá, usi opportunitate, aliquot corbes cæpullarum, necnon satis carnis recentis, ibidem sagaces nautæ coemerunt. Priusquam is dies ad finem vergere cœpisset, terræ illi terga vertimus, iter nostrum, discriminum plenum ad Aquilonem et Occasum fleximus.
"At nunc," dico meis, "tandem aliquando promite lances et patinas, haud enim mediocri fame urgeor."
In postico, loco idoneo, discubuimus, ubi Chryseide, quoque et Abigail participantibus, sat frequens nostrum erat multitudo. Quotidiano nautarum et militum victui vini quoque cyathum, in gratiam victoriæ matutinæ, adiecimus.
"Propositum iter," fatur Hanno, "mutatum esse video; anne Cretam tendimus?"
"Ita, profecto," respondi, opinione subiunctá eam regionem Chryseidi venustæ iam notam videri.
Tum Sammai sciscitabatur, utrum locus ille non idem esset atque Chittim.
"Non idem locus est," respondi, "ista insula montibus est aspera, in quibus capræ, cum patulis cornibus, ut in Arabia, scatent, incolæ autem ut funditores et sagittarii celebrantur."
"Licebit itaque Bichri sibi æmulos et pares reperire," iocatur Sammai, "sed cuius gentis sunt illi?"
"Phrygii sunt, atque Dores," explico illi, "viri helvi ac proceres, venusto vultu, habituque corporis rite ordinato. Hi oppida condiderunt, in quorum nonnullis nostri mercatores Sidonii sedes fixerunt; hi autem eò per Chittim, ac per Rhodum pervenerunt. Chryseis eádem quá Dores linguá utitur."
Sammai, qui constanti affectione erga Chryseidem ferebatur, libenter audiebat eam in mediam ituram esse gentem cuius linguá uteretur, esseque eiusdem prosapiæ; quæritabat tunc, utrum gens etiam bellicosa esset. Chryseis, Hannone iuvante, tunc explicuit Dores, non secus atque Ionios, insularum incolas, item Achæos in continente, artium belli peritissimos esse, eorumque famam, ob gentes ab eis subactas longe lateque celebrari.
"Quam vastum, quamque ingentem necesse est hunc mundum esse!" mirabundus suspirat Hannibal; "En nationem gloriá belli cluentem, cuius vix vel nomen mihi cognitum est! At vero, annon Creta est, unde nos gladios Chalcidicos obtinemus?"
Subridens ob eius errorem, explicui illi gladios Chalcidicos ex ære fieri insulæ Chalcidis, atque Phœnicios nusquam alias æs reperire posse, quod sic temperari patiatur.
Hannibal per Hannonem et ulterius sciscitabatur a Chryseide de natura artis militaris, quá Ionii uterentur, item, quæ stipendia solverent.
"Tune reverà arbitraris nos mulieres rerum eiusmodi gnaras esse?" subridens redarguit Abigail; "mulier, quum populares suos peritos pugnandi intelligit, quum valorem prædæ sibi e bello reportatæ iudicare novit, satis scit; sed quid, obsecro, de arte belli eam intelligere arbitraberis?"
Chryseis haud parum delectabatur vivido ancillæ suæ responso, atque nomina celeberrimorum patriæ suæ ducum recitare cœpit. Audivi nomina Achillis, Aiacis, tum cuiusdam regis Agamemnonis; intellexi etiam eam duos reges patrios, nomine Iasonem atque Ulyssem, qui famá itinerum fuissent illustres.
"Itinera maritima!" derisione quadam obvertit Himilco. "Equidem facile hariolor genus navigationis eorum, ut sint soliti repere secundum littora, terrisque hærere, stadia singula quoque die progressi, nunquam ultra continentes discedere ausi. Tum etiam naves cuiusmodi habuerint! Fortunatum me censeo quod me nulli earum vel a Sidone ad Chittim concredere debeo."
Chryseis hæc quidem non negabat; naves enim tales, quales Phœnicum, in sua patria certe nunquam viderat, nec addere dubitabat pontivagos Phœnices veros Deos marinos sibi videri.
"Tunc te," fervido animo, in blandimentum Chryseidi, interponit Hanno, "eorum Deam Marinam videri convenit."
"A, ephebe," oscitabundus monet Hannibal, "suavia dicteria tua linguá Ionicá aptius extuleris, alioquin virgo non te intelliget."
At vero virgo, capite cum gratiá converso, hilarique cachinno, probá Phœnicitate respondit se, quid gestum dictumque fuerit, optime intellexisse.
"Assentatiunculas probe intelligere, mulieri semper fidem habueris!" iocatur Hannibal.
"Vellem equidem scire," nugatur Himilco, "quo eventu uxor Gisconis uncta Hannonis vocula exceptura esset; dialectus enim sua Celtica cornicationi corvi Bodmilcaris haud absimilis est."
Interim iam tenebrascere cœpit, et usque sermocinabundus Himilco ad proram, locum suum, concessit, ego autem in puppi excubatum ivi. Totá eá nocte, dieque insecuto, flabra in ventum increverunt; qui tamen, quoniam nobis secundi erant, gratum existimavimus; attamen, quum vectores nostri omnes conscii essent nos longe a terris abesse, et in mari alto versari, nec circum se nisi cœlum atque æquor cernerent, pavor quidam eos incessit; et, quum navis modo in vertices ingentium undarum eveheretur, proximoque temporis momento in ima voraginum, quasi sine fundo, rapi viderentur, artus eorum formidine pæne riguerunt. Appetentia cibi fere cunctos deseruit, frequentesque Numina invocare cœperunt. Insecutá nocte ventus in procellam, ac, postremo, in tempestatem increvit, denique, diluculo ad Austrum se circumegit, nosque mille octingentis in die stadiis versus Aquilonem rapuit.
Boná fortuná, licet magná per æquora rapiebamur celeritate, naves se vicinas continebant. Versus crepusculum ventus aliquantum cessit, postridie, denique, qui erat dies quartus, tranquillitas rediit, cœlum serenum emicuit, ac, tandem, summo omnium gaudio, excubitor, qui in corbe, prope ad verticem mali excubabat, terram in conspectu esse proclamavit. Ego ad Himilconem in prora stantem accessi, atque nostrum uterque prorsum spectans, sole oriente, aliquot dissitissima montium cacumina livescentia conspicabamur. Post meridiem terra iam omnibus conspicua fiebat, et antequam stellæ comparuissent, littus circumnavigavimus, quod præ rupibus accedi non posse videbatur.
Media nox iam pridem elapsa erat, antequam locum ad iaciendas anchoras idoneum repereramus; tamen, postremo, sinum patentem invenimus, ubi fluvius in mare dilapsurus fundum sabulosum candicantemque percurrebat. Versus Ortum densum arboretum cerni poterat, supra quod celsa iuga nivea e longinquo eminebant. Cabiri, prope ostium fluminis in siccum subducebatur, oneraria autem et barca, quum aquæ satis altæ reperirentur, magnis scopulis, in arido prominentibus, destinabantur. Littora omnino deserta esse videbantur, nec ulla habitacula humana usquam conspici poterant.
CAPUT VI
Creta, atque Cretenses
Simulac naves in stationibus requieverunt, ego et Himilco, quippe qui quaternas noctes superiores vigilando expleveramus, insomnio fatigati et exhausti, ad quietem, optime meritam, capiendam, dormitum recubuimus, nec prius evigilavimus, quam sol celsum cœli fastigium ascendisset.
Littora usque prorsus deserta erant. Saxosa montis latera undique pæne ad perpendiculum e mari exsurgere videbantur; vallicula autem rivi, haud procul, in præcipiti anfractu, myrteto, ilicetoque umbroso, operta disparebat.
Nihil mihi antiquius erat, quam nautarum manipulum deligere, qui circa littora aquam recentem quærerent, ac repertá, utres doliaque nostra replerent. Dein præsidium militum atque sagittariorum, pro quolibet eventu rite paratum, in littus descendere iussi, atque Bichri delegavi, ut adscitis denis sagittariis, anfractum intraret, regionemque exploraret. Quoniam satis ligni circumiacebat, consultum duxi ignes in littore accendi, atque ientaculum coquendum curari. Insuper et tentoria tendi iussi aliquot, in quibus partem mercium nostrarum venum exponi curavi, si quo casu Bichri in incolas hac in insula incideret. Hoc in rerum statu Ionas se suis servitiis celebrem reddidit. Ipse enim humeris suis satis ligni supportavit, quibus tres homines onerari possent, doliumque aquæ nullius ope sublevavit, faceteque animadvertit, siquis ei vinum in eo dolio ad potandum dedisset, alterum tantum libenter se baiulaturum fore.
Circa meridiem, labore regionem lustrandi fessus, opere tamen ante-meridiano satis contentus, Bichri ad nos reversus est. Nimirum in montibus in aliquot aborigines incidit, qui viso eo diffugerant; sed quum et ipse monticola esset, per rupes ac præcipitia eos insecutus, unum eorum intercepit. Cæteri e longinquo lapidibus eum impetebant, quin tamen læsissent ullum; atque ut ei a me iussum erat, ne armis, nisi in sui tutelam uteretur, nullam vim illis intulit. Captivus, quem secum adduxerat, iuvencus erat fortis et indomitus, comatissimus nigrá, fulgidáque cæsarie, tamque fuscus vultu, quam Midianita. Oculis erat nigris, fereque oblique sitis, vultu lato, ossibusque iugalibus paululum editioribus, mentum autem eius in acumen eminebat. Præter pellem caprinam sylvestrem, quá per humeros ad lumbos usque erat amictus, cinguloque præcinctus, nullum indumentum gerebat, sed in nudo collo, atque in lacertis, monilia armillæque, e cochleis colligatæ, pendebant. Ascicula quá ad se defendendum utebatur, erat illi a Bichri e manibus extorta, quæ quidem e politissimo lapide viridescente facta erat, cui manubrium ligneum erat infixum.
Barbarus ad me deductus protinus gesticulari sermoneque uti cœpit, ex quo ne verbum quidem percipere quibam. Ad eius animum conciliandum asciculam illi reddidi, simulque frustum panni rubri ei donavi. Sibi se restitutum videns, extemplo prosiluit, versus montes cucurrit, et mox e conspectu disparuit.
Vix binis horis post, aliis hominibus, ut ipse, seminudis, hastis, atque arcubus barbará arte factis, quæ erat omnis sua armatura, ad nos rediit. Ad passus circiter centum substiterunt, frondesque myrteos agitabant. Ego nostros idem facere iussi; tum, accito Hannone, eos conventum eo, simul rubrum pannum, ocellosque vitreos filis pensos illis exhibui. Barbari pedetentim audaciores facti, persuaderi poterant ut accederent, ac, tandem, tentoria intrarent. Erat inter eos certus quidam, qui princeps et interpres esse videbatur. Is primum digito cœlum indicabat, exclamabatque "Britomartis," tum autem montes indicans, "Phalasarna, Phalasarna," dictitabat. Certum mihi videbatur eum Phœnices non nunc primum conspexisse; nam, quamprimum naves nostras conspexit, clamabat: "Sidon! Sidon!" vestes vero nostras attrectans, eas "chiton" appellavit.
Itaque eum antiquá chitonetá donavimus, inter socios autem ocellos vitreos distribuimus, qui, vicissim, sylvestres capras aliquotque coturnices, quas "hamallas" vocabant, nobis attulerunt.
Sub vesperum alter aliquis ex eorum numero, senecio quidam, ad nos accessit, qui sub pelle caprina chitonetam gerebat, atque crepidas in pedibus. Is parum etiam Phœnicice callebat, sicque ex eius verbis intelligere poteramus eum e gente Cydonica esse, quæ prima insulam possidebat, donec Phrygii, atque Leleges eos bello superassent, quo facto, superstites in montanos recessus avios sese recepisse, ibique ad Ortum, et ad Occasum, refugium reperisse. In præsenti omnes oras maritimas, omnemque regionem montanam mediam, item, fertiles valles ad Septemtrionem atque Meridiem a victoribus teneri; his postmodum coloniam Dorum se iunxisse, sicque factum esse, ut Cydonios, ab utrisque pressos, exterminassent. Nunc primum intelligere cœpi quí id evenisset, ut quum ego Cretam semper ab Aquilone, per Cariam et Rhodum adiissem, nullos alios incolas quam Dores convenissem, quum alii navarchi Phœnicii, qui extrema insulæ ad Orientem visissent, ubi fodinas haud magni pretii condidissent negotiaque in terris æriferis non admodum fructuosa agitassent, semper cum Cydoniis res gessissent.
Senecio præterea docuit nos gentem suam supra, in montibus, oppidum Phalasarna habere; item, suam Deam Britomartis vocari, quod "mitem virginem" sonet. Vino, quod ei præbueram, perquam erat delectatus, et, quum in donum pauca spicula, monileque ex ocellis argillaceis vitreatis accepisset, pollicitus est in posterum diem tantum carnis recentis, quantum vellemus.
Oborientibus tenebris, barbari se in montes suos receperunt. Hannibal cautus excubias suas duplicavit; tota tamen nocte minime molestabamur.
Postridie Cydonii, ad nos reversi, plures capras nobis tulere.
Quandoquidem Cydonii agros nequaquam colunt, frumentum, aliasque fruges, nobis suppeditare non poterant; harum loco fructus agrestes, mellaque tulerunt. Tum imaginem bovis illis exhibui, conabarque illis explicare, me eius generis animal ab iis comparare velle; sed hi certiorem me fecerunt idgenus animal in suis montibus nullum esse, nec in sua insula, donec Phrygii attulissent, fuisse omnino ignotum.
Vesperi, quum lunam bicornem illis indicassem digito, barbari eam Britomarten, suam Deam venationis esse dixerunt. Chryseis asserebat Deam istam nomine Artemidis sibi esse cognitam, unde mihi verosimile videbatur Cydonios cultum eius Dores docuisse, qui, vicissim, Ionios idem edocuissent. In honorem huius Deæ cervæ atque damæ in sacrificium offerri consueverunt; verum fando audivi in aris eiusdem etiam iuvenes mactari solitos; at hanc famam meram esse arbitror, nec quidquam certi de ea re tradere ausim. Persuasum etiam mihi est quamquam Deam hanc lunam esse scio, eandem cum Dea Astarte non esse, alioquin non satis esse arbitrarer hos eam venationem tantum docuisse, verum etiam artem navigandi.
Cydoniis præterea etiam Curetum, Corybantumque, tribuum Phrygiorum, Deus cognitus est, quæ tribus in hac insula oppidum Onossum habent, ibique templum condiderunt. Deus hic taurus albus est, quamquam haud ignoratur eum subinde speciem hominis induere. Doribus solemne est hunc esse istius insulæ Deum primigenium; at Cydonii hanc doctrinam respuunt, docentque hunc Deum a Curetibus inventum fuisse. Ipse de hoc Deo nihil unquam audivi. Credere eum cum Api Ægyptiorum, aut cum nostro magno Moloch eundem esse, nequeo. Chryseis ait se hunc sub nomine Zeus cognitum habere, creditque ipsum quondam fretum inter Pontum Euxinum Mareque Ionicum, venustam virginem in tergo ferentem transisse. Cæterum staturá procerum, ac singulari maiestate esse eum credunt, quem Phrygii Cretenses choræis, clamoribus, musica ac tympanis celebrare solent. Sacerdotes eius e tribu Corybantum, e progenie Corybis sunt. A Chryseide dictum audivi reginam quamdam Pasiphae, huius insulæ, a tauro uxorem ductam fuisse, ex qua, monstrum ex parte hominem taurum ax alia, ipsum suscepisse, sed monstrum a quodam rege Dorico, aut Ionico interfectum fuisse. Vix mihi persuadere queo taurum hunc et Zeum esse eundem putandum, ac satius mihi videtur rem totam in numerum fabularum relegandam esse atque victoriam quandam eá significari Ioniorum de mixta gente Phrygiorum, qui coloniam suam in hac insula perpetuam fecissent.
Tandem palam edixi mihi hunc Deum eundem cum nostro Moloch esse non videri; Deum Moloch quovis Deo Ioniorum potentiorem esse, longe, profecto, potentiorem, quam ut suum populum a peregrinis superari siverit. Fieri sane poterat ut Phrygii suum taurinum Deum Iovem, eo quo par erat honore non prosecuti sint, eum autem irá accensum illos in vindictam hostibus suis tradidisse; at hunc nullo pacto nostrum Moloch esse, nec unquam Moloch fuisse.
"Dii! Dii! " clamitat Sammai, testis auritus sermonum nostrorum; "qui, obsecro, isti Dii sunt? At vero unus solus Deus est, eiusque sacerrimum nomen Él est. Habet is quidem et aliud nomen, sed illud nomen enuntiare nobis fas non est. Eius in conspectu Moloch, Zeus, Artemis, Melcarthque prorsus nihil sunt. Semos sane Moabitas adversum nostros exercitus tueri non poterat; nec Dagon valebat Philistæos Gazæ et Ascalon servare; nec Nisroch valebat Syros ad Sóbam victoria donare; Adrammelech par non erat Damasci victoriam reportare; nec, denique, Báalim gratiá Amalecitarum superior evadere valuit. Hi omnes nihil sunt. Unus nonnisi omnipotens El, Dominus Exercituum, cœli terrarumque Factor, qui solus Deus est. Ipse nos Ægypto extulit, Ipse nos in præclaris terris nostris posuit; Ipse est Deus oculis subductus, ac verus, Deus vindictæ, potestatisque.
"Quantumcunque vellem tibi assentiri," inquit Hannibal, interpellans Sammai serio obtestantem, "tamen quædam, quæ doces, in dubium voco. Fieri utique potest ut El vester potens sit Deus montium ac planitiei; quis tamen negabit Astarten, nostram Deam, oceani esse potentem? Videdum, obsecro, quantas ipsa nobis, Sidoniis, victorias comparaverit, nosque dominos marium fecerit! Numinibus Moloch, atque Melcarth ne minimum quidem honorem tribuo; existimo tamen Báal Diisque Arvad, in iis dumtaxat regionibus, quarum cura ipsis cordi erat, honores tribuendos esse.
"Nec nostros magnos Cabiros prætereundos velim," interpellat Himilco; "quid omnes nostri gubernatores Tyrii sine eorum opera ductuque proficerent?"
"De gubernatoribus," inquit Sammai, "nihil compertum habeo; ex meá parte satis habeo, dum Él, nostrum Dominum omnium rerum potentem, terrá-marique revereri queam."
Sic itaque, disputationi finis factus, ac, postquam singuli sua quisque Numina invocassent, ad capiendam quietem sese contulere.
Interea, quoniam haud ullum amplius cum Cydoniis negotium exspectandum videbatur, postridie mane, post emptas iterum paucas minutias, ad profectionem omnia paravi. In propositis mihi erat occiduam insulæ oram ad Aquilonem circumnavigare; quod conspexeram geminas Cytheras, statui secundum oras continentis navigare, usque dum ad ostium Acheloi veniremus, ubi sperabam hydrias nostras iterum aquá recenti complere posse, simul etiam cum aboriginibus negotia fructuosa transigere, tum prætervecti Zacynthum et Cephalleniam, exspectabam facere posse, ut transfretaremus inter continentem atque insulam Siculorum; semel eá potitus, a Septemtrione eius Lilybæum usque navigarem; a promontorio eius autem Carthago non plus tercenta octuaginta stadia aberat. Istud erat meum navigandi propositum. Verum enimvero, sive Diis nobis ob disceptationem superioris vesperæ iracundis, sive quod quid naves nostræ robore ac firmitate possent experiri vellent, certum est a Diis decretum fuisse, ut iter nostrum a proposito admodum discreparet.
Nam interea cœlum in gravius et obscurius mutari cœpit. Ab Himilcone monitus, ex Occiduo Meridiano luridas nubes cogi animadverti.
"Nihil morandum nobis," respondeo illi, "nisi enim tempestatem, quam illæ nubes parturire gestiunt, antevertere poterimus, futurum est, ut in his littoribus nullum suffugium præbentibus, scopulis illisi intereamus. Ad oras Septemtrionales, ubi loca anchoris iaciendis idonea nos exspectant, omnibus viribus nobis contendendum est, antequam turbo erumpat."
Aer interim præter modum erat tranquillus; mihi tamen satis constabat oportere naves omni remigum nisu adigi; quo facto, celeri cursu Occasum versus ferebamur. Mihi duodenum horarum spatio non minus quadringenta quinquaginta stadia emensos nos esse videbamur, insulamque omnino superasse; tamen cœlum interea nubibus opacis sensim magis obruebatur, nimbique ex alto pendebant, ac tempestatem instare dubium nullum erat. Interim naves, procul terris, diligenter in alto tenebam, nec hoc perperam; nam sub secundam vigiliam, quum ab arido, ut opinor, circiter stadia centum quinquaginta aberamus, tempestas cum omni sævitia nos assecuta est. Turbo Austro-Africus erat, quapropter mihi satius videbatur nos eius furori concedere, et ab eo ad Aquilonem prope, inter Cretam, minoremque Cytheram insulam rapi, quo consilio et alterum velum pandi iussi, ut procellá ad arbitrium raperemur.
Totá eá nocte nesciebamus ubi versaremur. Imbres urceatim ruebant Fluctuum alter alterum celeriter urgebat, montesque aquæ stegæ nostræ illidentes effecerunt, ut gubernatores ex omnibus viribus sibi connitendum existimarent, ut naves suas sub sua potestate conservare possent, nec sua latera procellis obiicerent.
Interim tonitrua pæne sine ulla intermissione crepebant; fulmina perpetuo lumine aera percellebant, quibus coruscantibus, spumantes undarum cristas, ad sidera iactatas, perspicere poteramus perinde atque atros inde hiantes voragines cum vertigine gliscentes.
Quamquam naves furore maris continenter iactabantur, mirá tamen constantiá quæque earum salum sulcabant. Remiges, militesque aquam irruentem situlis exhaurire iussi, qui, Hannibale, præfectisve remigum, partim amicis verbis, partim duris flagellis operas hortantibus, opus suum concordi voluntate perfecerunt.
Tempestate summa vi furente, voce, quá poteram maximá, quæ sonitum fragoris superabat, Sammai inclamavi, nunc instare tempus ad suum Deum invocandum. Bichri roganti, utrum periculum vere exitiale esset, respondi, me in Syrtibus peiora quoque expertum fuisse, in oceano autem, ultra Fretum Gaditanum, etiam sæviores tempestates, quippe ubi fluctus etiam ferociores turgescant et tumescant, pertulisse, quum hic undæ breviores, mansuetioresque essent, naves autem multo constantiores, et cursum facilius tenere posse videri.
Chryseis atque Abigail in casteria sua sese amplexatæ tenebant; Sammai et Bichri, quamvis mari insueti, vixque pedibus consistendo pares, rerum statum satis æquo fortique animo ferebant, et intrepidi, nautis, rudentes administrantibus, quidquid in eis auxilii erat, ferebant, atque muniendis embolarum præsidiis opitulabantur. At pæne fidem excedebat terror robusti Herculeique Ionæ, qui incredibili formidine captus, sese in cavo navis in tabulatum prosternens, tamquam ingens pannorum manipulus, ad quemque motum navigii huc et illuc volutabatur.
"Væ mihi! ó me infortunatum! quid ego huc veni?" gemebat velut præ terrore in exitii articulo, "quid veni? curnam pagum meum reliqui, quum plus satis et ultra haberem? Pereundum nunc mihi est in mari; mox mergar, cibus piscium. Actum de me est!"
"Apage, magna bellua!" inclamat eum Hannibal, costas eius calce pulsans; "surge! nequid hic volutando aliquid subverteris ac fregeris, nam et me tantum quod non supplantavisti. Heus, nautæ! accedite, erigite dementem hunc nebulonem, et ad malum eum ligatote!"
Herculeus ille, ut præceptum erat, tamquam trabs, a nautis ad malum volutatus, illi alligabatur.
Ad posticum concedens, invenio Himilconem, ut gubernatorem pro viribus instituebat. Fatebatur mihi se Dagonem omnino non vidisse. Eo loquente, ingens unda raptá Cabiris, eam tantum non lateri nostro illidebat, eodemque momento temporis fulgor emicans collustrabat Hamilcarem et Gisconem, suis nautis vehementer gesticulantes.
"Præclara itineris nostri initia!" clamat Gisco prætervectus.
"Sustine, Gisco, et persevera! iam eluctabimur!" magná voce reclamavi in solatium. Hannoni vero, qui fune se sustinens oculos in furenti mari pascebat, hæc dixi:
"Esto animo forti, Hanno!"
"Satis mihi fortitudinis superest," inquit ille bono ánimo, "quæ et mihi et Chryseidi sufficiat; fatendum tamen mihi est tempestatem hac deteriorem me nunquam, quod siam, expertum esse."
Hoc eodem temporis puncto vagitus Himilconis nos terrore perculit:
"Vela! vela! cerne vela!"
Nautæ ad antennas ruunt. Tantum quod non eversi eramus! Ingens mons aquæ latus navis nostræ ad ventum converterat, vela autem ad malum flexa vento ad perniciem usque inflabantur. Simul fulgur, cæteris acrius, ac prope excœcans, eodem ictu oculi, navigium rotundum, non procul ante nos, collustrabat.
"Melcarth! Bodmilcar!" Himilco et Hanno uná conclamant.
Alterum fulgur. Nullum iam erat dubium quin id Melcarth esset atque Bodmilcar, qui stans in puppi, vento et undis imperare videbatur. Tertium denique emicuit fulgur, tonitrubus pæne continenter crepentibus; cæteroquin præter furentes ac subsultantes aquas nihil dignosci poterat: Melcarth in tenebris disparuisse videbatur.
"Chusor Phta illic, in sublimi, malleo suo operatur," inquit Himilco; "pulset tamen ut velit, Cabiri nostras partes tuentur, non oberit nobis."
Inde, horæ circiter spatium admodum solliciti egeramus. Quantum mihi constabat, procella nos ad Septemtriones rapiebat, nullo tamen pacto certe ac definite, quo in loco versaremur exploratum habere poteram. Quælibet unda lateri navis imminebat, exitio nobis fieri parebat, atque Cabiri, quæ prope nos incedebat, quandoque in sublime elata, capitibus nostris impendere videbatur, alias in ima rapta subter pedes vehi apparebat. Cum Himilcone super casteriam in puppi stabam et cum duobus gubernatoribus unà, quum mons aquæ, omnium quos hactenus experti eramus longe maximus, stegam universam obruebat. Ego celeriter cancellos apprehendi, sicque ictum excepi. At vero, quum undá fere excœcatus, sed mei compos, ad me redii, Himilconem, unumque gubernatorem, disparuisse comperi. Pro bona fortuna gubernaculum ereptum non erat, proinde omnibus quæ supererant viribus connisus, clavum converti, navimque iusto cursui restitui; tunc clavum nautæ, modo e cavo ascendenti tradidi, ac, proclinis trans cancellos clamitare cœpi: "Himilco! Himilco!"
Interea dilucescere cœpit, et in semiopaco, ac tantum quod Sammai discernere poteram, ut ante ianuam casteriæ se pronum prosternebat, precatus Deum Israél, ut vitis dumtaxat duarum mulierum parceret, etiamsi cæterorum vitas eripere decrevisset.
Hanno, quum vocem meam tremere animadvertisset, ad me cucurrit, et animo perquam commotus intellexit aliquid mali probo gubernatori accidisse. Cœpi illi narrare quid compertus fuerim, meque vereri dixi ne ille undis abreptus esset, quum a tergo vox insonuit:
"Ecce me salvum, Navarche! Præceps cecidi;" his verbis Himilco, utrem, e pelle caprina, manibus gerens e cavo navis ascendit.
Eum salvum scire magno mihi sublevamini fuit, præsertim quod plane incolumis evasisset.
"Aquæ me per gradile rectà præcipitarunt, sed pro bona mea fortuna, caput huic utri illisi, sicque mortem evasi. Miror quod uter non displosus fuit tanto ictu. Cabiris bonis grates sunto, quod ita me custodiverunt. Sed quid de Cadmo factum est, qui clavum tenuerat?"
Ego nihil, nisi tristi vultu mare indicaram. Himilco sensum capere videbatur, sed nihil respondit. Tum in puppi consedit, seque ex utre reficere cœpit.
Extemplo Bichri ad me properat, meque paucis velle dicit his me allocutus verbis:
"Nauta quum non sim, fortasse æquum esset ut rem alienam agens veniam a te peterem; verum acies mihi acutissima est, quæ mihi ad dextrum a puppi montes indicare videtur."
Himilco protinus exsurgit, quin utrem vini mitteret, et luscus eam cœli plagam scrutari cœpit, quam Bichri indicarat. Mox sic fatur:
"Sagittarius, profecto, non fallitur; etiam meus oculus raro fallit; sub recto, præter dubium, terra cernitur."
Tametsi pluvia usque ruebat, per nebulosum opacumque pone nos, ad rectum, montium iuga satis distincte percipere poteram. Quoniam mihi omnino constabat versus Aquilonem nos rapi, minime dubitandum putabam eam terram, quæ nobis in conspectu esset, oras Septemtrionales Cretæ esse; quod et eventus comprobabant.
Primum itaque nostrum negotium esse videbatur, procellam eluctantes, ad littora contendere. Hoc consilio Cabiris signum dari iussi, numerum remigum, cuique addendo singulum militem aut nautam, ut æquatis laboribus omnes conferrent operam, duplicari. Tunc embolam inspexi, lætusque reperi parum mercium loco dimotum esse.
Paucis horis ventum plane effugimus, ac, paullo post, e scissis nubibus iubar solis emicuit, lumineque et cursum nostrum perfundere, et corda animosque in spem et gaudium erigere cœpit.
"Numen nos eripuit!" suspirat Sammai; "ego profecto fateor me ingenti pavore esse liberatum."
Himilco interea chitonetam ex aqua expressit, statuitque, facultate a me impetrata, Bichri, utpote qui terram primus repererat, e culleo, quem necdum missum fecit, haustum vini donare. Annui, utpote optime merito.
Mulierculæ nunc iam facile persuaderi poterant ut prodirent, quamquam metum, usque tremulæ, haud omnino deponere potuerunt, tamen lætitiá renidere videbantur.
"Ecce mulierculæ!" ait Hanno, eas in stegam educens; "non absimiles tempestati sunt: iam subrident, iam lacrymantur."
Sammai malle se aiebat denis armatis, quam cum uno furente mari contendere. Tamen ego eum certiorem feci mirá animi fortitudine eum se gessisse, tametsi nunquam antea tempestatem in mari expertus esset; monui tamen eum, ut in posterum sibi caveret, nequid de Diis temere, ac minus reverenter disputaret.
Tum Hannibal, galeam uná, cataphractam alterá manu gestans, e cavo egreditur, nosque, accedens, his verbis alloquitur:
"Totá nocte tam strenuo detinebar labore curandi ut vulgus remigum ad sustinendum modum adigerem, ut cataphracta mihi omnino negligenda esset; quin eam prorsus in frusta comminutam esse putavi; sed sive Astartes, sive cuiusvis Deorum voluntate, eam salvam, illæsamque reperi. Cæteroquin gaudeo, mulierculæ, vos salvas, incolumesque conspicere posse. Etiamque sperare me posse arbitror, vobis et metum iam esse excussum, et cibi appetentiam ad vos revertisse. Mihi quidem orexis prorsus salva est."
Quum vero animadvertisset Himilconem Bichrique succo utris se recreare, sine mora eorum societati se adiunxit.
Tempore ad post-meridiem vergente, nubibus penitus pulsis ac dissipatis, sol iterum effulsit, glaucumque æquor parum agitatum resplendebat placidá diversitate a virore instantium littorum, a quibus vix tricena stadia aberamus. Locum itaque ad iaciendas anchoras idoneum quæsitum Cabiros præmisi, ubi a laboribus nostris requiescere, damnaque accepta sarcire possemus. Interim in stega Astartes dum sedentes apricaremur, levique merendá, quæ pane infermentato, passis ficis, crudis cæpullis, haustuque vini conficiebatur, animadvertimus Dagonem e longinquo versus nos contendere. Procella illi antennas cum velo unà eripuit, itaque ipsa tempestate acta, remisque freta, sua incommoda satis feliciter eluctata est. Pro communi fortuna, vela supernumeraria satis superque habebamus, ac damna haud magno labore reparare poteramus. Cabiros ad linguam promontorii prærupti in mare excurrentem, nos præstolantem assecuti sumus, et exinde reperimus in meridiano declivi idoneum esse sinum in ostio fluvii, e valle admodum fertili huc dilabentis. Omnes itaque tres naves, terræ linguá superatá, et ad meridiem versæ, sub vesperum, secundum littus, medium sinum attigerunt, unde littus procul versus Ortum recedit. Hic denique Astarte, Dagonque anchoras iecerunt, Cabiri autem in siccum subducta erat. Locus anchorandi perquam erat commodus, tempus quoque admodum favebat. Ex continente pagorum lumina cernebantur, unde et animis firmati eramus, et in bonam spem erigebamur, tametsi corporibus multum fessi, quietem capturi decumbebamus, atque totam noctem placidus somnus nos tenebat.