Kitabı oku: «Pericla Navarchi Magonis», sayfa 8
CAPUT VII
Chryseis Regi Hannonem Anteponit
Postridie, nullá morá interpositá, industriá omnium meorum damna reparare cœpi. Embola ita erat convasata ut pæne immota, nullum prorsus detrimentum acceperit. Ex hac aliquot manipulos in aridum efferri, ac sub umbra arboreti in propatulo venum expandi iussi. Item Ionam e navi excedere, tubamque secum ferre præcepi. Ipse, primum quam solido se insistere, terramque pedibus subesse sentiebat, puerorum more subsultare, tripudiarique cœpit, tanto elatus gaudio.
"Iam híc, procul a faucibus Leviathan, in tuto sum!" clamitabat cum voluptate. "Nihil híc, in solida terra, referet, quod monstrum mihi conveniendum sit; atque quo ocius id fiat, eo melius."
Exuberantem eius animum quodamtenus refrænavi, tubam suam prehendere, altissimáque quá par erat voce, canere eum iubendo; quo mox factum erat, ut non modo incolas propinquorum pagorum, verum etiam opiliones in collibus circa greges suos pascentes, alliceret. Quum nihil a nobis hostili animo adversus se parari intelligerent, hi omnes ad nos confluxerunt clamitantes: "Phæces! Phæces!" sociis indicantes Phœnicios mercatores ad se venisse.
Hi omnes erant Dores; staturá proceres, corporibus robustis, pars, naso recto, aquilis alii capillis super frontem sublimem cincinnis. Plerique inermes advenerunt. Nonnulli eorum chitonetis, sine dubio Phœniciæ originis, erant induti; alii eiusdem generis tunicis sine arte imitatis, e panno rudi sui opificii. Hi plerumque nudo capite incedebant, præter paucos, quorum capita genere petasi, e plexo stramine erant tecta. Erant cum illis etiam aliquot mulieres; quarum quidem pleræque tam erant vultu decoræ, quam statura venustæ. Indutæ autem hæ erant vestitu planissimo, genere institarum in speciem saccorum ad talos demissarum, ad humeros, et ad collum apertarum, ubi capita brachiaque prominebant; tamen his superinduta erant subarmalia, ad coxam usque submissa, ubi vittis nitide constringebantur in utramque partem. Cæteroquin nulla monilia, aut gemmæ, nec ulla ornamenta alia in illis conspiciebantur.
Priusquam hi hospites advenissent cavendum putavi, ut merces nostras sudibus in terram defixis, hisque fune deligato circumsepirem, atque per Hannonem advenas commonefieri curavi, ne funem transgrederentur. Ii apprime intellexerunt, nam etiam alioquin eá erant humanitate, ut et consilium meum facile perspexerint, et se modestiá prorsus naturali continuerint.
Unus e numero eorum, qui scipionem cum æreo bulbo gerebat, fasciaque e tela comas constrictas habebat, munere interpretis fungebatur. Satis clarum erat hunc primicerium, vel magistratum apud eos esse; sui enim asseclæ reverenter auscultabant, dum ipse ad nos verba faciebat. Orationes longiusculas edere Dorum mores ferre videntur; nam is princeps accedens, oratione conceptá nos alloquebatur. Hannone satis facile interpretante, sensum orationis eius prorsus clare percepi. Orsus itaque est salutem nobis dicendo, prosecutus dein nos est multimodis assentatiunculis, semideos nos appellando, item affines ac propinquos tutelarum nostrarum navium, ac, tandem, petivit, ut meá voluntate suis asseclis liceret miras merces, quas ex urbe Divina, Sidone, a nobis allatas, inspicere et contueri.
Iam tunc omnes tribus eorum satis cognitas habui, quæ communi nomine Hellenes appellabantur, quorum hoc erat commune, ut nos Phœnicios Divinæ originis esse reputarent. Magnitudo nostrarum navium, peregrinationum nostrarum immensitas, arcana urbium nostrarum dissitissima loca, eo collimabant, ut in hac fide sua confirmarentur, nec in præsentia e re nostra erat hanc suam superstitionem e medio tollere. Futurum enim erat, ut quondam peregrinaturi in colonias nostras inciderent, quum experientia eos edoctura esset, nos sui similes mortales esse. Interim persuasum sibi erat nos supramundanos esse, quamobrem, quidquid fabularum in aures eorum effunderentur, sibi cum pietate quadam auscultare solemne erat.
Hannone interprete principem certiorem fieri placuit, nos magnam copiam mercium mirabilium nobiscum e Caucaso, terrá gigantum attulisse; item e Cilicia, ubi montes, ora inferorum patula, ignem fumumque vomere consueverint; Sidone, Deorum metropoli; ex Arabia, terrá piorum, ubi homines terna sæcula pervivere soleant et ultra; ex Ægypto, ubi Dii tauri, crocodili, atque colubri duorum stadiorum longitudinis vigeant. Præterea, per interpretem explicui illis fore, ut, si populares sui nobis pelles bovinas, æs Chalcidicum, lanam textam, vel cornua caprina afferre possent, nos illis tunicas, ocellos vitreos, odores, nectar, aut quamlibet fere rem, quam appetere possent, in cambium daturos esse. Nec mora. Ipse aliquot suorum asseclarum protinus in pagum remittit, qui merces a nobis postulatas comparent.
"Quam proterva mendacia!" submissá voce me affatur Sammai "Nonne asseruisti Midianitas piam gentem esse? Nonne etiam dixisti posteros Ismaél trecenos vivere annos? ac, denique, ni fallor, apud Ægyptios Deos esse?"
Indignationem eius leni tantum risu excepi, sed Hanno illi cachinno respondit:
"Nihil commoveare, Sammai: alii peiora mentiuntur; hæc ad finem optatum assequendum valebunt, si hos bonos emptores effecerint."
Princeps mihi venum aliquot pilleges68 obtulit, quas nuperná suá expeditione in continente ceperat; sed ego, quum probe scirem nec in emporiis coloniarum Libycarum, neque Tartessi, servas quemquam mercari, oblatum abnui. Ipse vocabulum nostrum pilleges ut pállax reddebat. Satis certum videbatur Dores quadam difficultate vocabula nostra efferendi laborare; nam ipsi chitonetam nostram chitón vocitant, nostrum cóf, ut cépos, castira vero ut cassiteros efferunt. Alias more cæterorum barbarorum, sensum quorundam vocabulorum non capiunt, eaque omnino pervertunt, uti quum de magno ultra Gades mari illis loqui contingit, loco Maris Og, vocant illud, describuntque, veluti flumen Oceanos, idque loco Dei habent.
Illi, quos princeps retro in pagum miserat, interea cum satis magná copiá æris præclari, pellium boum, cornibusque caprarum, reverterunt, quorum aliqua satis erant grandia, ut ex iis optimi arcus fiant. Insuper, etiam eximium pannum laneum secum tulerunt, quem et ipsi de continente importaverant. Pretia quoque, quibus merces suas nobis obtulerant, æqua et iusta erant.
Tandem, ad resarciendas nostras naves, et ad otium spatiumque reperiendum, visum nobis est turbam emptorum, quæ pedetentim magis et magis increscere cœperat, hinc, a littore, alio diverti oportere. Hoc proposito certam mercium copiam Hadlæo, fido cuidam nautæ concredidi, eumque cum his longius a littore recedere, e mercibus, quidquid posset, vendere, ac, denique, post spatium quadraginta horarum ad nos reverti iussi; nam intra id tempus naves nos reficere posse sperabam. Bichri comitem se itineris obtulit, Ionas autem, cuius tubá Dores magnopere delectari videbantur, etiam missus est, qui tubicinio incolas ad mercatum allectaret.
Die iam ad occasum vergente, octonos meorum nautarum ad succidendam in declivio vallis quercum dimisi, ex qua antennas pro Dagone effingeremus. Dores, quidquid nobis ligni opus erat, gratis concesserunt, satis sibi compensatum esse rati, si asciariorum nostrorum operi interesse, fabulisque curiosis aures intendere licitum sibi esset, audireque eos, qui e nostris eorum linguá satis sermocinari poterant. Diligentem insuper præstabant operam in colligendis, afferendisque calis, atque assulis, item supportandá aquá, aliisque rebus, quibus opus habebamus, nobis sedulo opitulati erant. Cæterum, qualescunque hi sese aliis peregrinis præbuerunt, certe erga nos Phœnicios, perquam humanos, mansuetos atque affabiles se præstiterunt.
Dores Chryseiden multis quæstionibus sollicitarunt de Phæacibus, diversissimaque de eorum patria, urbibus, regeque sciscitabantur; ipsa autem, idiomate ipsis minime alieno, res declaravit, quá re nec ipsa erat parum delectata, quod cum iis libenter sermocinabatur, illi vero ei de illustribus, magnificisque templis, mirificis ædibus, et de inclytis viris narranti, haud ingratos auditores se præbuerunt. His enim, profecto, haud clare constabat quid Phœnice esset; nam eam sibi insulam esse existimabant, et verosimile videbatur eos hanc cum colonia Chittim, aut vero cum alia nostra colonia Chalci, quæ illis longe propior erat, confundere et commiscere. Præterea Phœnices ipsis ubique terrarum obversari videbantur; nam et littora Cariæ, ubi mercatores nostri emporia instituerant, perinde Phœnicum nomine insigniunt. At illa reapse terra est Lelegum Cariorum, qui cum Phrygiis unà, antecessores Dorum in insula Creta exstiterunt, primique qui Cydonios in montana abegissent, compluresque eorum exterminassent. Cæterum Dores memoriæ prodiderunt Leleges Pelasgosque se in continente antecessisse, nec paucos horum in iis locis usque superstites esse. Facile equidem mihi persuadeo Carios, Æos, cæterosque, quos nos e sedibus suis littoralibus dispuleramus, demum in Cretam pervenisse; Carii etenim navigationis minime erant ignari. Insuper, navigatio in ea Archipelagi parte, quæ insulis scatet, ex oris Asiæ eò, etiam navigiis minimis, nullo pacto difficilis habetur. Deinde, constat etiam summum montium iugum in insula Creta Pelasgo-Ionico nomine Idá, eodem nempe, quo mons in Æolia, e regione insulæ Lesbi, cuius caput Mytilene, appellari; quod quidem firmissimo argumento esse debet, Pelasgos atque Leleges, qui cum Cariis, Æolibus, Lyciis, atque Dardanis, eiusdem esse generis, nec modo totas oras a Freto Thracio deorsum, usque ad regiones Rhodo adversas, verum etiam continentem ipsum, perinde atque insulas inter Thraciam, ac Promontorium Maleum incoluisse. In deducendis his rebus recte me ratiocinatum esse argumento allegari potest, quod maiores nostri longe antea Pelasgos, quam sive Dores, seu Ionios cognoverunt; præterea, etiam pervulgatum est usque superesse oppida, magna ac frequentissima, licet minus bene ædificata, ac misere munita, veluti Placir, atque Scylace in Propontide, parum ad Septemtrionem a Dardania, et ab insula Tenedo.
Rem hanc parumper prolixius tractandam putavi, quoniam partes navigatoris Phœnicii esse duco, ut is, non modo situs figurasque terrarum mariumque, nec cursum tantum corporum cœlestium, item leges, iuraque navigationis, atque commercii rite perspectas et cognitas habeat, verum etiam ut de originibus, linguis, sacris atque moribus et institutis cuiusque gentis quam ipsi adire contingat, probe teneat. Cæterum, itinerum maritimorum longa experientia me docuit, scientiam sic partam peregrinis quidem atque advenis perquam caute tradi oportere, apud populares autem nunquam satis posse diffundi.
Dores cum Ioniis eiusdem se stirpis esse agnoscunt, et cum illis ad communem familiam gentium, quæ simul Hellenes cognominantur, pertinere, qui alias etiam "Ræci," vel "Græci," appellantur, sciunt et fatentur. Hi Hellenes, non secus ac posteri Israél, in duodenas tribus dispescuntur, nempe in Thessalos, Bœotios, Dores, Ionios, Perrhebios, Magnetes, Locros, Achæos, Phocios, Dolopes, atque Malios. Ut ii ipsi de se tradunt, maiores sui meridianam Thraciam invadentes, partem, nomine Hellopiam ceperunt, ibi sedes posuerunt eamque etiamnum tenent; illinc autem se in pæninsulam insulasque propagaverunt Hellopia ea terra est, quam Achelous perfluit, qui se in fretum effundit, quod Cephalleniam a continente seiungit. Duo vetustissima oppida in Hellopia sunt, Dodona atque Delphi, quæ simul etiam sedes summorum Numinum suorum sunt. Hinc fit, ut Hellenes nonnunquam ab altero oppidorum nomine Dodonæi appellentur, tamen a nobis sæpius Ionii vocari solent, sive posteri Ion, vel Iavan.69 Ipsi tamen se plerumque Hellenes, Graios, vel Græcos vocant.
Cunctæ tribus Græcæ quaterna fraternitatis vincula inter se agnoscunt; primum, quod omnes eiusdem originis sint; alterum, quod eadem linguá utantur; deinde, quod eadem Numina colant; et hoc eodem ritu, iisdemque locis; postremo, quod idem fere vitæ genus sequantur, iisdem moribus atque institutis plerumque fruantur. Omnes eorum Dodonam principes suos, aut seniores gentis legatos mittunt, ni fallor, etiam Delphos, ad negotia inter se communia dirimenda, ubi terno iuramento confirmant nulla unquam oppida, quæ semel in suum fœdus cooptatum fuisset, eversuros; nunquam quemquam ab eiusmodi oppido aquam aversurum; denique, in puniendis iis, qui has leges suæ fraternitatis violassent, omnes semper concordes futuros.
Deus eorum summus, Zeus, Dodonam incolit. Ipsi existimant hunc eundem esse Zeum Lelegum atque Pelasgorum, quem Cyretes Cretenses cantu, choræisque celebrant. Perinde ac Báal Samáim, is quoque existimatur Deus esse aeris cœlique, item filius cœli atque terræ. Is idem fuisse perbibetur, qui Deam Phrygiorum Europam in insulam Cretam raptam detulerit. In meridiana insulæ parte, in valle exigui rivi, Lethes, urbs erat Dorum, quam quidem ego nunquam videram, quam ipsi Hellotin appellant, ubi platanus est, cuius sub umbra Zeus atque Europa requievisse feruntur. Alia quoque urbs est in insula, nomine Cnossus, condita, ut opinor, a Phrygiis, in qua Zeus creditur, præter alia loca, sedes habere.
Alterum Numen, pæne eiusdem potentiæ, Apollo est, sagittarius ille atque vates. Ut vates, Pythicus cognominatur, atque Delphis residet, ubi ipse de futuris consulitur. Dores eum singulari veneratione colunt, quoniam hos ipse, sub forma delitescens delphini, per maria transduxisse perhibetur. Hunc cum sagittario Deo Phœnicum, Baal Sillech, quem colendum nos ipsi Græcos docueramus, unum eundemque esse verosimile est; ac fieri etiam potest, ut, quum is navigationem eos docuisset, specie delphini eum fingant.
Arcanus quoque ille Deus Hermes, Numen occultarum naturæ virium, perinde summá veneratione colitur. Hunc cultum eos ab Ægyptiis didicisse vix in dubium vocare ausim; attamen, utut res se habeat, hunc eis a vetustissimis temporibus cognitum fuisse certum est.
Cydonii ad eos cultum Artemidis invexerunt; venerationem autem Astartes ipsi nos eos docuimus, quam iam supra omnia alia Numina evehere apud eos usu venit.
Nomina Béel-zébub, Báal-Péor, Él Adonai, Sémos, aut vero Cabiri, Græcis omnino ignota sunt. De statu Cabirorum plane nihil compertum habent, neque prorsus sciunt naves suas duce septimo Cabirorum, Stella Polari, dirigere; atque, ut verum dicam, hi admodum ignavi navigatores sunt, raroque audent e conspectu littorum discedere. Navigia quidem eorum satis magna sunt, sed inscite facta, nequaquam constrata, rudentibus inepte applicitis, saburrá imperite gravata, unde necesse est ea iactari et vacillare, sive velis seu remis agantur. Denique, hi parum etiam exploratum habent, quantum quisque locus ab altero remotus sit, quæ cuiusque regionis sit conformatio, omnino ignorant; hinc fit, ut a suis peregrinationibus quacunque etiam minutá temperiei mutatione, aut fluctuum cursu, facile deterreantur.
Oppida sua in locis aditu difficillimis sita sunt, et lapidibus rudibus, in speciem maceriæ, sine arenato coagmentatis, sunt munita. Domus ipsæ perinde e rudibus confectæ sunt lapidibus, aut vero e lateribus sole coctis, neque gurgustiis multo præstant. Incolæ omnis pæne artis sunt plane rudes, præter sua ærea spicula, asciculos, loricas atque galeas, quæ quidem inconcinnæ sunt, tamen adornatæ. Hi equitatum nullum, sagittarios paucos habent, gladiis raro utuntur, sed plerumque iaculis pugnant, quo genere telorum maxime delectantur, ita ut et duces, sive e pedibus, sive ex essedis pugnent, hoc iaculari soleant. Comminus pugnantes, genus pugionis adhibent quorum extremitates in similitudinem harpaginum aduncæ sunt. Gratiá tempus terendi, Hannibal, subinde Sammai, Hannone accito, gladio sese publice exercuerunt, quum catervæ Dorum circum eos confluere solebant, quæ stupentes mirabantur, quemadmodum gladii micantes librarentur, modo ad celerem ictum, modo ad vitandum et elidendum ictum, modo fulminis instar ad pungendum protrusi, aut ad vulnerandum adverso mucrone sursum illati, ut in ludis gladiatoriis Chaldæorum, Philistæorum, atque Iudæorum cernuntur, qui ludi magnum usum ac dexteritatem impertiunt.
Clypei, quibus utuntur, rotundi sunt, fiuntque e corio bubulo, quos vero principes gerunt, lamellis æneis contecti, picturisque ornati, a cæteris discrepant. Antequam ex insula discessissemus, rex Dorum loci Hellotis ad nos visum venit, atque in cambium pro uno nostrorum scutorum quinos et vicenos boves obtulit; at ego concessi illi scutum erga aliquot gagatas, monilibus aptas, atque erga par ingentium apridentium, quos ipse de continente secum tulerat, quique nunc parietem ædis Astartis, Sidoni, ornant.
Tertio post nostrum in insula adventum die, unum nautarum, qui in pugna cum Ægyptiis sagittá vulneratus fuerat, gangrená vulneris confectus obiit. Ritu nostro, omnes naves, luctus causá, nigris telis decorandas iussi, quæsivique ex incolis insulæ, siquo in loco specus reperiretur, ubi cadaver sepeliri posset. Triginta circiter stadia ab eo loco ubi tunc eramus, antrum nobis indicarunt, et se omnino paratos ostenderunt, ad omnia, quibus auxilio nobis esse possent, quod et ipsi munia sepeliendi mortuos maximá curá obire consueverunt; quin nihil adeo perhorrescunt, quam mortuis sepulturam negare, atque funebria negligere; et hæc potissimum causa esse credenda est, quæ eos a suscipiendis longinquis a littore maritimis itineribus deterreat.
Postea quam cadaver pollinctum, ac feretro impositum erat, humeris nautarum in locum sepulturæ, in antro, deferebatur, catervis Dorum, turbaque mulierum plangentium comitantibus. Cavum, in quo cadaver recondideramus, perquam profundum, sed minime celsum erat. Sepelivimus autem cadaver non modo id solum ibi relinquendo, verum etiam tabulas, et duos remos, e quibus feretrum factum erat. Postquam aditus speluncæ, magnis saxis advolutis, item humo lapidibusque omnino obrutus et occlusus fuerat, Hanno, voce, verbisque solemnibus, Numina Menath, Hoch, atque Rhadamath, iudicum Manium in Seól, invocare cœpit.
Omnia hæc tria Numina nostræ nationis Doribus cognita sunt, eaque nominibus Minos, Eacus, atque Rhadamanthus appellant. Persuasum iis est Minoem, antequam iudex inferorum creatus esset, regem Cretæ fuisse, et quum peritissimus artis navigandi exstitisset, usque ad continentem, ad Ionios navigasse, hos autem illi, veluti tributum, certum numerum puerorum atque puellarum dedisse. Quod ad Rhadamanthum attinet, eum a semidiis Phœnicibus in insulam Chalcidem fuisse allatum arbitrantur; revera tamen ipsi videntur hunc Deum ipsum cum nautis Sidoniis confudisse, quorum operá ad eius notitiam pervenerant. Eodem modo, ut opinor, Europa, quam Zeus fertur rapuisse, atque Ariadne, primum uni semideorum, tum Dionyso, Deo fluminum, cognita, nihil aliud nisi diversa nomina sunt Astartes, quæ inde a temporibus quibus Phœnices primum ad sua littora vinum importassent, in memoria eorum perseverarunt. Perinde a nobis derivarunt notitiam nominis Chusor Phtah, Dei incudis, quem ipsi Phtos, sive Phaistos, appellant. In summa, quæcunque ipsis sit familiaritas sive cum litteris, ac vino, sive cum usu metallorum, a Sidoniis derivasse verosimillimum est. Quod vero nostras spectat cognitiones, ut a nostris maioribus accepimus, eæ in prisca vetustate originem ab Ægyptiis repetunt, qui, vicissim, suam scientiam a se etiam longe vetustioribus Atlantibus, didicerunt, qui iis temporibus, quibus Mare Magnum ad Meridiem Libyæ usque patebat, e terris occiduis, nunc iam dudum Oceano mersis, trans Æthiopiam in has regiones venerunt. Quam verum itaque est unam gentem alteri in vices succedere, sic, perinde, solos Deos immortales ac sempiternos esse.
Dores iureiurando spoponderunt specum, in quo socium condideramus, nunquam contrectatum ac profanatum iri; quo facto, ad naves nos recepimus, quæ pro reliqua diei parte nigro velatæ manserunt.
Sub vesperum Hadlai cum suis sociis ad nos reversus est, non sine copia rerum emptarum. Inter eos Ionas, haud parum sibi tribuens, itabat, caterva hominum de monte eum comitantium circumdatus, vitulum in collo baiulans.
"Quidnam ages de illo vitulo?" interrogo eum.
"Utique comedam!" respondet ille; "merui eum."
"Quídum? tubá canendo?"
"Minime vero. Nequaquam tubá canendo, sed certando. Illi enim fortissimos quosque suos mihi opponendo, me ad certamen provocarunt, ego autem cunctos prostravi, sicque vitulum merui. Eximia, profecto, regio ista est. Si modo mihi vitulum offerant, omnes, Hercle, ac singulos eorum prosternam."
Tum regem Dorum conspicatus, cum grege boum adventantem, eum his verbis inclamat:
"Quin tu quoque! Da sis mihi buculum, iam et te prosternam; sin dederis, omnia ossa tua intra pellem tibi comminuam."
"Tace, stulte!" inclamo eum ad saniora revocaturus. Rex nihil Phœnicice intellexit, et ob id quærebat, quid hic dixisset; sed ego rem declarandam non putavi.
Ionas tamen secum gannire non destitit: "Quin, profecto, cur ego a certando, quum ipsi velint, desistam? Si quem e tribu Dan, aut Iuda, ad certamen provocarem, mox intra costas meas mucronem versari sentirem. At hicce terrarum certamina amant, meque ob id vitulo donant. Præclarum regnum istud!"
Sub vesperum eius diei Caurus moderatior flabat, non tam asper ut consilium proximo mane solvendi mutandum putaremus. Dores non sine magno stupore exceperunt nostrum propositum anchoras solvendi, nec palam fateri dubitabant se nullo pacto posse induci, ut tali vento mari se committerent.
"Potestne id reverá fieri," interrogat unus primiceriorum, "ut tanto vento coorto, ftuctibus vosmet concredatis?"
Postquam eum certiorem reddidi nihil nos a proposito deterrere posse, sic prosequitur:
"Et hoc plane memores tempestatis tam sævæ et immanis suscipitis, quá furente veneratis? Reverá vos semideos esse necesse est."
"Anne putatis mihi Cabiros non satis propitios fuisse?" interloquitur Himilco, "salum me siticulosum reddidit; tum Cabiri culleum vini generosissimi mihi miserunt."
Primicerius, nullá nugarum ratione habitá, prosequitur:
"Dii Phœnicum, profecto, sollicitá curá suæ prosapiæ invigilant. Memini eorum carpentum, per fluctus æquoris, ad ferendam vobis opem currens, me vidisse; nec memoria huius rei mihi facile elabetur."
At nunc, vicissim, Himilconem stupor perculit.
"Carpentum Deorum super fluctus?" mirabundus quærit Himilco; "qualenam id fuit?"
"Celsum, quasique rotundum id erat, atque pictum colore vestræ gentis vectum ab immanibus marinis belluis, super aquas ruentibus."
Ipse hæc formidine quadam narrabat. At mihi suspicio quædam subita incidit, eum fortasse onerariam Bodmilcaris conspexisse, quæ quidem micantibus fulguribus, insueto lumine collustrata, satis apte poterat varias figuras ac species alternis vicibus induere videri. Hæc, submissá voce, Himilconi significavi, qui sic respondit:
"Si Bodmilcari contigerit hunc Deum marinum fuisse, carpentum eius Dei marini, ad iugulandum eum, conscendere libenter voluissem."
Dum sic sermocinamur, animadverti Hamilcarem, aliosque plures, aliquid, quod undæ in littus everrerant, accuratius observare, et contueri. Cupiditate inductus cognoscendi, quid eos alliceret, ego quoque accedo, videoque aliquot fluitantia fragmenta navis.
"Hoc quidem opus Phœnicium non est," inquit Hamilcar, clavum indicans trabalem, qui usque tabulæ hærebat.
"Nequaquam," inquam ego in assensum, "si enim de crassitudine tabularum, deque clavis trabalibus iudicandum est, dubitari nequit, quin navigium fractum Ægyptiacum fuerit."
"Aspice modo hoc," instat Himilco, "en argumentum, quod refelli nequeat: collum anserinum de prora."
"Fieri certe potest," respondi, "naves quasdam Ægyptiacas Bodmilcarem comitatas in interitum suum fuisse, quod contumeliam tempestatis ferre non possent.
"Lubet sperare," interloquitur Gisco, "Bodmilcarem idem fatum non expertum, quem mergi minus condignum fuerit; nam ego laqueum probæ crassitiei circum collum eius mallem cernere. Præterea, scordalus ille dodrantem mercium nostrarum obtinet, quem ab eo repetere cuperem."
"Tantum cupere nimium est," subiungo ego, "interim iam conscendendum nobis est. Iter Siciliam versus instituemus, ubi, fortasse, licebit tibi aures amissas recuperare."
Vultus senis gubernatoris torvus leni risu renidebat.
"Donec ventus se vertat, flexivice nobis incedendum erit," moneo ego, ac versus naves procedere cœpi.
Hoc ipso tempore rex Dorum accessit, vultuque gravi, quasi quid summi momenti dicere haberet, repente sic me affatur:
"Tu Phœnix es, princeps pelagi, ego vero princeps Dorum, moderator populi mei sum; eatenus sumus pares. Hi boves, hi equi, hæc carpenta mea sunt; e tricenis pagis meis duodena hominum millia cogere valeo; Deorum favore fruor; sum rerum potens."
Iam certum et indubitatum existimabam fore, ut ille quibusdam gravioribus postulatis nos lacessat; at vero vel unico obtutu perspiciebam eum nullá facultate ad aliquid vi tentandum pollere; nam non modo Hanno, Sammai, Bichri, Ionasque usque in littore morabantur, verum etiam Hannibal, quadragenis armatis stipatus, iuxta præsto erat. Regi vero vix triceni hastati ad manum adstabant. Nullum itaque illi responsum dedi, sed ut pergeret exspectavi.
"Moderator Phœnicum," prosequitur ille, "abs te flagito, ut pilleges Chrysidem mihi vendas; nihil nisi pretium tibi indicandum est, et id tibi solvetur."
Hanno prorsum ruere gestiebat, sed ego eum coercui.
"Rex Dorum," respondeo illi, "Chryseis venum non prostat. Verumtamen, penes eam respondendi arbitrium est. Tua erga nos humanitas ac voluntas maximæ certe fuerunt, nec ex parte meá quidquam oberit vicissim, quominus virgo in tuam cedat potestatem; at hoc eá scilicet lege, ut ipsa suo proprio arbitrio atque voluntate tua sit."
Hanno oculos cupidissimos in Chryseidem, modo supplices ad me, convertit.
Tunc rex ad eum locum, ubi puella stabat, accedens, manumque porrigens, sic fatur:
"Filia Heliorum, propinquorum nostræ tribús, veni, et fac ut regina fias Dorum Hellotidis."
Ipsa oculis in terram defixis stabat, nullum tamen responsum reddidit.
"Zeus, Apolloque eligenti tibi adsint!" prosecutus rex, "velintque afflatu suo respondenti tibi interesse! Ausculta, atque assentire! Nulla unquam Doris cor meum satis affecit, tenuitque, quamvis nulla prorsus sit, quin si sibi a me eligi contingeret, merito se superbire existimaret. Honores et copia meam sponsam affluent. Servæ eam circumsistent, pro ea texent, cunctaque ad eius nutum facient; dapes exquisitissimæ mensam eius complebunt, a trecenis capellis, quinquagenisque vaccis processæ, domusque sua omnibus abundabit rebus, quas opes comparare queant."
Tunc silentio exspectabat quum ipsa loqueretur; at illa usque alte siluit.
"Domus mea," prosequitur rex, "lapidea est, ut Ægyptiorum, atque intra eam, Chryseis, reconditæ arcæ et armaria sunt, in quibus torques, et margaritæ, aureaque pro capite tuo diademata occultantur. Hæc omnia tua erunt, tuque prima ac nobilissima omnium mulierum Cretensium futura es."
Chryseis pedetentim sublevavit de terra oculos, manumque Hannonis humero impositam servans, voce firmá, quamvis dulci atque leni, sic respondit:
"Zeus noster Optimus et Maximus me Hannoni attribuit, et apud Hannonem perseverabo."
Dores responso læsus, et in iram succensus, tantum quod terram pedibus non tundebat.
"Quid?" clamitabat ille, "tune subditum Phœnicium regi Græcorum anteponis?"
"Scito," respondet Hanno, "Scribam Phœnicium cuicunque regi æquiparandum esse. Præter meum Navarchum, híc adstantem, Deosque immortales, supra, nullius auctoritati pareo."
"Etiamsi ipse humillimus nautarum huius servitii esset," prosequitur Chryseis, "corde eius essem. Etenim eius Dea Astarte, me in discrimine positam, eius esse voluit, Zeus autem, Deus meus, eius esse confirmavit."
Rex Dorum nihil ultra tentare poterat. Virentia prata, umbrosas sylvas insulæ, domicilio, furentibus undis quassato ac fragili, comparando, in cassum iactabat; Chryseis aquas tantis delitiis, quantis terras pollere autumabat. Denique, quum iam cum eá nihil proficeret, rex me appellavit; sed quum perspexisset me in consilio perseverare, sinereque ut puella in eligendo suo arbitrio uteretur, edito murmure, indice iræ, carpentum insiluit, subitoque discessit.
"Mea imposterum es!" lætus affatur Hanno Chryseiden, dum eam interea ad navim deducit. "Eris nobis in sacerdotem Astartes, custos et tutela omnium nostrum." His dictis propius eam ad latus suum trahit.
His gestis, vela sine morá passa erant, atque remiges in suis transtris consederunt. Relicto littore, magnis flexibus sub ventum appulimus, quo capto, in quinúm horarum spatio extremum ad Aquilonem promontorium Cretæ superavimus. Sub nocte prætervecti eramus saxosa littora Cytheræ Minoris.
Tuta, tametsi tædiosa, bidui navigatio ad ostia Acheloi fluminis, ob colorem aquarum Albi Fluminis a nostris nautis appellati, pervenimus. Transvecti sumus inter sinuosam ac fertilem continentem, atque insulas Cytheram, Zacynthum, atque Cephalleniam. His in aquis, navigando aptis, semper in conspectu terrarum, plurima Græcorum navigia omnis generis nobis perpetuo sub oculis versabantur, onera mercium, non modo propriæ industriæ ac fabricationis, sed etiam a Phœnicibus factarum, quaquaversum vectantia.
Mare, quum ad ostia Acheloi perveneramus, tranquillum erat; sed paullo post flabra ex Aquilone coorta sunt validiora, nobis perquam exoptata, quibus ad Fretum Siculum pervehi cupiebamus. Apud navigatores usu venit littora Græca sequi, ad iter trans mare minus tædiosum evitandum, et a Corcyra iter flectere; sed modo, ventis secundis, idem, iactura debebat existimari temporis. Quamobrem, quum et commeatus, et aqua potabilis nobis affatim suppetebat, placuit, consilio visendæ Græcæ metropolis posthabito, per apertum Mare Meridianum, Italiæ promontorium petere viá rectá. Sub itinere, ubi secundum angusta, quæ Cephalleniam a parva insula Ithacæ dividunt, navigaremus, obviam facti sumus gaulo cuidam Sidonico, atque aliquot actuariis, quibuscum collocuti, repereramus, eos ab ostiis Eridani, in mari Iapygeo domum tendere. Bodachmon, navarchus gauli suadebat, ut ad Ithacam anchoras iaceremus, atque siquid curæ eius committeremus, ipse Sidonem perferret. Ego quidem libenter asaentiebar, sed prius sua navigia ivi visum. Onus suum præsertim ex haud magna copia auri, tam in pulvere, quam in micis, constabat; maior tamen pars e crystallis saxeis, quæ incolæ ad ripas Eridani ab iis obtinere solent, qui montes circa fontem eius incolunt. Bodachmon partem mearum graviorum mercium pro suis levioribus permutare, ac Sidonem devehere paratum se præbuit, item ad omnia præstanda, quibus damnum e proditione Bodmilcaris in nos redundans compensaretur. Historiam proditionis Bodmilcaris summá audivit indignatione. Tantum scelus violatæ fidei, suá memoriá, se nunquam expertum esse aiebat, seque facturum, ut is eventus non modo ad aures regis Hiram perveniret, verum etiam ut infamia Bodmilcaris in tota Phœnici pervulgaretur, ita ut si proditor, sive Sidonem sive vero in Chittim, vel in quibuslibet coloniis naves appelleret, pœnam meritam daret.