Kitabı oku: «Pericla Navarchi Magonis», sayfa 9
"Nunc vero," inquit Bodachmon, "ad negotia procedamus. Quasnam merces offerendas habes?"
Respondi illi me modo merces Cretæ comparasse; quæ sive in Ægypto, sive etiam domi, sine labore vendi possent, uti cuprum, pelles bovinas, lanea, ingentiaque cornua caprina; docebam etiam eum insuper, si Cretam ipse adire vellet, innumera mancipia fœminina ibidem eum reperire posse, æquoque pretio præstinare.
Placuit illi consilium, seque id secuturum confirmavit, ratus fieri posse, ut merces inter nos mutuo commodo commutare queamus. Tunc sciscitari cœpit, utrum aliquid vini ipsi concedere possem, quod sua eius rei copia iam ante hos sex menses absumpta erat, nec apud Iapyges Umbriosque, quorum in finibus nuper versatus erat, facultatem dolia sua complendi habuerit.
Quoniam naves nostræ suppetiis, omnique commeatu abundabant, libenter sum opportunitate usus eum cum duobus naucleris gubernatoribusque suis in Astarten invitandi, ut nostræ dapis, e carne recenti, e cæpullis, ficis aridis, caseo, vinoque confectæ, participes essent. Hospites, navis supellectilem, instructionemque omnem, admodum demirati erant; Bodachmon autem merces, quas cum eo campturus eram, diligenter perscrutatus, aiebat sibi videri, me rite a se compensatum iri, si crystalla in pretium non recusem.
Dum hæc geruntur, Bodachmon subito exclamat: "Per Astarten! Equidem hospitalitatem tuam me reciprocare posse arbitror. Etenim Corcyræ versatus, Græcum quemdam in navim suscepi, pollicitus ei, si quo modo possem, eum Cretam perlaturum. Is quidem senecio est, pæneque cœcus, totius tamen terrarum orbis historiam callere videtur, nec eum hac in re sive Sanchoniathon, sive Elhanon, Iudæus, superare, aut ei æquiparari posse videtur. Ipse res fortiter gestas Deorum, Heroumque suæ gentis canit, lyrá accinens, nec aliis adminiculis ad solvendum naulum pollet. Iuvabit te eum audire."
Missus itaque est qui venerandum vatem accerseret. Is paullo post coram adfuit. Staturá habituque corporis vates singularem gravitatem dignitatemque præ se ferebat, versantesque secum in sui admirationem rapiebat. Cana ac demissa barba etiam venerabiliorem eum reddidit. Manu lyram testudineam gerebat. Nomen ei Homero erat.
Ipse sic nos affatur: "O Phæaces, reges pelagi, qui terrarum arcana scrutamini, naves vestras Deorum Numina protegant! Iam oculi mei caligant, nec acie herbida prata cum armentis læta pabula carpentibus consequi queo, nec virorum fortium micantia cernere arma galeasque, quin et ipsum solis beneficum iubar vix visu assequor. Verumtamen Musæ, e beatis suis sedibus, iuxta Peneum, mihi dederunt dulcisono modulamine canere, ita ut quo demum cunque me divertam, res Deorum hominumque egregie gestas cantu concelebrem."
Vati grandævo poculum porrexi generosissimi nectaris, unde alacriorem nactus animum, carmina sua cantare orsus est. Mihi quidem sensus cantuum vix vel parum patebat; sed Hanno, qui Græce apprime callebat, extra se rapi videbatur, atque in signum grati erga vatem animi, pallium suum ei donabat, quod quidem ex optima lana Helbonica texta, atque floribus exquisitis acupictum erat.
"Nihil unquam huic simile me audivisse memini;" scriba, spiritu pæne intercluso, stupens fatur; "hæc quidem gens, quantumvis ignara artis navigandi atque mercandi, nullo pacto tam barbara, quam nostris prædicare placet, existimanda est."
Hannibal, qui hactenus silens adstabat, ???c subiunxit:
"Quondam mihi in urbe Ur, in Naharan, versanti, obviam factus est vir quidam, cuius memoriam iste poeta errabundus in mentem revocat. Is Ægyptius quidam erat, atque eo prorsus modo atque Homerus noster, circuibat regiones, suáque lyrá propriá cantus modulari consuevit. Ille quidem minoris erat ætatis, atque unum circa mores eius admodum peculiare videbatur, nimirum, quod simius ipsi societate iunctus erat, qui more mimorum, omnia eventa, quæ ipse cecinisset, vultús, manuumque gestu, repræsentaret. Ex mea quidem sententia, quum Chryseis sua canit heroica, etiamsi ne verbum quidem capiam, tamen auditu delectabile est, vox ipsa dulcedine animum permulcet. At cantica senis huius vatis hebetia sunt; multum igitur iuvaret, si ipse quoque simio cum comite circuiret, qui gestu interpretaretur."
At Hanno, hunc in modum cavillantem Hannibalem sic retudit:
"Hannibalem miræ esse dexteritatis, scimus; nec mihi dubium ullum est, quin partes eiusmodi simii ipse ad amussim acturus esset."
Aculeum verborum in malam partem interpretatus, Hannibal graviter respondit:
"Equidem nescio utrum ego cæteris meis popularibus Arvad dexterior sim; hoc tamen unum asseverare audeo: si linguam huius senis callerem, verba eius simio melius interpretarer."
CAPUT VIII
Negotiolum cum Phociis
Quibusdam nuntiis negotiisque Bodachmon commissis, præsertim autem litteris regi Hiram tradendis, ei, atque suis, valedixi. Exortis interim flabris secundis, post meridiem anchoras solvimus, iterque versus Italiam ingressi sumus. Ut vero fretum inter insulas Cephalleniam atque Leucadem pernavigaremus, paullo ad Septemtriones nobis deflectendum erat, quo facto, iterum prope rectá ad Orientem nobis vertendum erat, ut Meridiem magni sinús lapygei assequeremur.
Cabiri nos dena prope stadia antecesserat, proinde tam longe a nobis aberat, ut quum promontorium Cephalleniæ versus Meridiem superasset, oculis consequi eam non possemus. Vix autem Cabiri e conspectu nostro disparuerat, clangorem tubæ, indicium periculi, me ab ea audire mihi videbar. Hoc audito, armatos meos in procinctu esse iussi; nec incassum, nam quamprimum promontorium prætervecti in conspectum Cabirorum veneramus, eam non modo circiter vicenis Græcorum navibus maioris generis circumdatam animadverteramus, sed etiam propositum, quo et aliæ circiter quinquagenæ naves eo tendebant, perspeximus.
Rerum status hic fere erat: Dum nos circa littora insulæ ad Orientem navigabamus, hostes in Occasum tendebant, unde evenit, ut Cabiri, promontorium circumvecta, in insidias hostium imprudens incideret; quod quidem, quum hæc velis longe plus posset, si hostium adventum cognovisset, classem eorum facile effugere potuisset. At nunc, omnino ex improviso in medios hostes incidit. Quoniam vero onere minus gravis, æneo rostro munita non erat, nec ideo ad arietandum apta, nihil prohibere posse videbatur, quominus hostes eam conscendant, nisi loci spatium, quo ad hostium usque adventum ita usa erat, ut celerrime quam posset, circumcursaret.
Nihil itaque moræ indulgendum erat. Dagon omni, quá par erat, celeritate in promiscuam navium catervam inferebatur, quæ ex inferiori parte appropinquabat, ego autem ad liberandam Cabiros properavi.
Adversarii, quibuscum Dagoni congrediendum erat, formidabiles haudquaquam videbantur. Vel singulo obtutu satis clare constare poterat, nec manus admodum bellicas esse, et natura oneris, quod e frugibus agrorum constabat et instructionum apparatu, satis ostendebat nostros navibus onerariis incurrisse. Hannibalem quoque idem censuisse manifestum erat; nihil enim metuendum existimabat, namque, quum signo dato armatos suos monuisset nihil esse quare arcus suos tenderent, vidi eum ut suis lævorsum flexo gradu, in navim appulsam, armatisque conferctam, citato cursu desiluerit.
At vero alia pars sollicitam curam meam magis flagitabat. Adversarii etenim, quibus ego occursurus eram, quamquam numero pauciores, quum omnes essent probe armati, magis videbantur formidandi. Tametsi omnibus intentis viribus ad frontem progredi eniterer, nihil profeci; nam priusquam intra bina stadia ad Cabiros accedere potuissem, hostes circumfusi invadere eam cœperunt, nostris, pro parte virili acerrime dimicantibus. Vidi Hamilcarem mediá hastarum fulgentium procellá, scuto obiecto, lævâ manu se tuentem, dextrâ autem gladium librantem, ut magnis rapidisque ictibus hostes prosternebat, aut certe abs se arcebat. Vidi et Gisconem, ut tergo ad puppim celsam applicato, hoc ipso temporis puncto securim sursum extollens, in caput adversarii demittebat, qui, excusso cerebro, ad pedes eius corruebat. Eodem tempore quinæ senæve naves maiores, ut nos ab auxilio ferendo prohiberent, viam nostram intercludere conabantur. Item audivi stridulas armatorum voces, clamorem bellicum tollentes: "Io Pæan! Io Pæan!" Vir quidam præclaræ staturæ, qui ipsis præesse videbatur, in edita prora celsissimæ navis stabat cristatá galeá, scuto, loricáque cupro micantibus, atque hastam, non aliter quam si insaniret, librabat. Iam eum digito parabam Bichri indicare, verum ipse, nunquam non alacer, altero genu iam demisso, sagittáque arcui aptatá stabat, opportunum opperiens tempus, et, simulac propius, intra ictum veneramus, arcum ad aurem sublatum tenebat. Nec mora. Sagitta sibilans per aera ferebatur, atque præfectus, ambabus in altum sublatis manibus, lethali vulnere confossus, præceps in aquam decidit.
"Nunc, nunc, viri!" inclamo meos, "nunc instat vestrum tempus; irruite! Macti virtute este! Impetite barbaros; insilite, cædite!"
Astarte ingenti vi prorsum pulsa, vehementi ictu impingitur adversæ navi, quæ extemplo deprimitur, ac spumante gurgite hauritur, quá victoriá liberati, versus aliam navim, quæ nos a dextro latere vexabat, animum sine mora convertimus.
Nautæ eius navis, ad nostram conscendendam æquo cupidiores, unum latus navis ultra modum stipabant; ego vero, quum probe cognoscerem quam inepte, contraque rationem naves struendi probatam, Græcanicæ factæ essent, quamque facile everterentur, flexivice ad latus eius adversum transcendens, citatim in eam invehor, eamque dicto celerius everto, et hoc sine labore.
Quamquam Cabiri interea magná fortitudine, acrique certamine, suam partem sustinebat, tamen magno labore nobis contendendum esse existimavi, si eam servari, salvamque continere vellemus. Magná cautelá, omnique arte navigandi usus, naves in circuitu nos infestantes, latissimo circulo descripto, elusi, ac devitavi, atque Cabiris opem laturus, ad eam accedere omnibus viribus contendi. Hannibal hac morá maximo bono suo usus est. Sagittarios etenim suos provide in puppi dispositos habuit, cæteros autem milites in duos manipulos divisit: ut unus paratus in procinctu eum ducem sequeretur quum Cabiri invadenda esset; alter autem, ut suam navim, si hostes in eam impetum facerent, aggressores repelleret.
De Dagone prorsus nihil sollicitabar. Probe enim perspectum habebam eam non modo suas partes tueri posse, verum etiam promiscuum examen navigiorum hostilium, huc et illuc inter ea cursando obterere, et sibi occurrentes deprimere et evertere; atque missis sagittarum imbribus, necnon vasis ardentis picis aliarumque rerum flagrantium, ipsa tanta oppugnatoribus incommoda inflixit ut horum ululatum, eiulationesque ob dolorem ac detestationem, ipsi nos exaudire possemus.
Hannibal suos, quos ad tuendam navim relicturus erat, paucis, et simplicibus verbis cohortatus, monebat eos, ut mandatis Sammai obtemperarent, seque confidere aiebat fore, ut officia sua præstituri essent; tum ad eos, quos secum educturus erat, conversus, sic eos affatur: "Commilitones! certamen nobis imminens gladiis, comminus, perficiemus; mittatis hastas. Destringite gladios et ad proram parati adeste."
Ego vero, ex meá parte, remiges constanti remigio navem impellere iussi; vix tamen hi se ad opus composuerunt, quum duas scaphas, de navibus longis ad nos invadendos submissas, frustravimus.
"Ad machinas!" inclamo ego, "sagittarii, intendite arcus!"
Nautæ nostri Bichri, ictu oculi in tormenta ac scorpiones se coniecerunt, et eodem fere tempore lapides, sagittæ, iaculaque cum pice ardenti utrimque effundi ac pluere cœperunt. Milites Hannibalis, loco, ubi stare iussi erant, sese continebant; armati autem Sammai, malum circumsistentes, tempus opperiebantur, quum in certamen ducerentur. Bichriaci, suppositis suis arcubus pharetrisque, pugionibus gladiisque destrictis, adventum hostium præstolabantur; denique Ionas, sepositá tubá, vectem magni ponderis, cuius ope plerumque duobus nautis baiulantibus anchora sublevari solebat, apprehendit, seque ad dimicandum armavit.
"Accedite, Dodánim!" clamat ille, "si erga unum vitulum vobis paulisper conquassari lubeat; quin et melius vos soluturos spero, si hunc contum vestris humeris applicare mihi detur. Mallem, profecto, par buculorum utremque vini. Cæterum ad pulsandum omnino paratum me sentio, non aliter quam Samson ille olim ad molam."
Tempus denique agendi advenit; quo cognito, meos in certamen descendere iussi. Magno fremitu concurritur. Ex ima prorá clamor terroris ac maledictorum exauditur, ut acies proræ æneæ, vomeris instar, sulcat æquor, cum multo obtritarum navium fragore. Primum quidem navigium nobis obiectum impetu nostro detersimus, multumque afflictatum a tergo reliquimus; alterum, quod dextro lateri nostro assultum minitabatur, fregimus; tertium, quod lævo imminebat, evertimus; et, quum nostri, post exantlatos ingentes labores, spatium nacti essent spiritús ducendi, a Cabiris vix dimidium iactús sagittæ aberamus. Tam prope, profecto, ad eam accessimus, ut Hamilcarem, cum cruentato capite, Gisconem autem securi non procul dimicantem, passisque capillis elaborantem, clare discernere poteramus, perinde ac denos duodenosve nautas, qui pedes ad puppim retulerant, ubi de eventu fere desperantes, sese contra agmen oppugnantium, quorum numerus, quum continenter novi, ac viribus integri, accessissent, crescere videbatur, in extremum deducti discrimen, tuebantur.
"Adesto, Mago!" inclamat me Hamilcar, ubi nos appropinquare vidit, "adesto! ferto opem!"
"Macte es, socie!" ad eum reclamo, "actutum aderimus."
Perspecto protinus, quo in statu res nostræ essent, gubernatorem dextrorsum navim flectere, et in medium hostem invehi iussi, ad remiges autem hæc clamavi:
"Intendite vires, remiges, maximo quo potestis nisu! Uno vehementi pulsu ad latus aderimus; tunc quiescetis!"
Remiges in summum connisi, navim in tantum cursum concitarunt, ut ea hostium navigium nobis obversum, celeri impetu ex adverso feriens, in medio bifariam diffregisset. Proximo iam temporis momento latus Cabirorum assecuti sumus. Hannibal, stupá quadam apprehensá in stegam eius prosiluit, quem cæteri eius milites secuti, omnes in mediam pugnam irruerunt.
At mihi otium ad exitum prœlii cernendum haud suppetebat. Vix etenim hi digressi erant, quum subito verbis Hannonis clamantis obstupui:
"Ecce, Navarche, iam et nos habent!"
Ut me converto, obviam mihi vidi turbam Græcorum, qui interea non modo sepserunt Astarten suis navibus, sed et a puppi eam catervatim conscenderunt. Primum eorum, qui in altum elatâ hastâ mihi occurrerat, gladio, capulo tenus ei immerso, confodi. Nec Hanno aliter, qui, gladiatoriá usus arte, quam non adeo pridem híc, in stega, docendo discendoque exercuerat; nam dum lævá suá ictum adversarii averteret, dextrá humerum eius perfodit, eumque celeriter prostravit. Sammai vero modo hac, modo illac declinando, modo se deflectendo, modo, denique, ad summum se erigendo, gladium mirá celeritate vibrabat. Primum terni hostes se in eum pæcipitabant; horum unus mox titubans, seque versans, ante pedes eius concidit; alter manu videbatur proprium latus palpare, ac vacillando, pugná excedere; tertius vero ad solum usque proclinatus cernebatur palmis suum pectus obtegere, sanguine inter digitos eius emanante.
Bichri quoque plane solus obviam parvæ manús hostium lanceis fiebat. Certamen perquam iniquum erat; tamen, mirum dictu, superior illis evasit, et gladio pugioneque cruentatis ad suos se recepit. Et Himilconi arrisit fortuna. Nam quum ab hostibus premeretur, gulam unius prehendit, ac, dum hunc ad malum retrudit, pugioneque cor eius transfigit, cœteros gladio arcet, et celeri motu alterum obtruncat, alterum in fugam agit.
Verumtamen hoc in prœlio formidabilem Ionam laude fortitudinis superavit nemo. Tanta strages ab uno memoriá hominum edita nunquam fuit. Capita frangebantur, membra laniabantur, costæ infringebantur, ossa spinæ, ossa iuguli, scapulæ, vertebræ pectoris, lacerti, confringebantur, contundebantur, et in festucas comminuebantur, ut ingens vectis sursum ac lævorsum magná vi librabatur, ut ipse adeo aer reverberatus sibilaret.
"Cede spatium! spatium, inquam!" gigas Iudaicus voce Stentoriá boabat, dum telum suum horribile vibraret: "ferte mihi buculos, oves, vitulos, placentas, vinum; quidlibet aliud, prandium enim probo labore mereri volo." Tunc vecte iterum quaquaversum feriens, gigas identidem clamitabat: "Spatium cedite! spatium, inquam!"
Interim terni aut quaterni Graii unà in me impetum intendebant. Alteri horum, qui lanceá scutum mihi excusserat, gladio genas cæcidi, sed ipso eodem temporis momento me ab altero sensi gulá prehendi, qui me retrorsum presso, iam machærá suá me obtruncaturus erat, quum Hanno eum carpo prehendit, gladiumque illi sub axillam immersit. Tunc alteri duo mihi irruebant, ac luctantes omnes tres nostrum denique in solum cadentes volutabamur, quum tertius insiluit, vidique ut spiculum eius fulgens pectori Hannonis imminebat, quum Sammai, opem laturus, accurrit, ictuque immani aggressorem titubantem repulit. Hanno se erigit, et pede cervicem cæsi premens, gladium, quo eum occiderat, non sine labore revulsit. Ut ego me in pedes erexi, Chryseidem, ante suam casteriam stantem primum conspexi, quæ pallore suffusa, digitis plexis, totaque erat formidine perculsa, tamen sui compos. Iuxta eam adstabat Abigail; ac veluti vera Iudæa, manu gladium arcte premebat, acie adversum militem conversá, qui amissá hastá, quasi meticulosus, quod a muliere lacesseretur, pone scutum suffugium ac salutem quærebat.
Acerrimam Sammai oculorum aciem, quid ibi ageretur, minime effugit, atque Hannone eum comitante, veluti taurus furens, amico inimicoque disiectis, ad tutandas mulieres áccurrit.
Interea Himilco et quindeni nautæ, machæris et asciculis in manibus, conferto ordine ad me appropinquant. Cohortatus eos tempus rem bene agendi advenisse, prorsum duco eos, anterioremque partem navis a Græcis efficaci modo purgavi. Hi enim adventu novæ manus perterriti, per armamenta navalia, in constrato circumiacentia cæspitantes ac lapsantes, præcipiti fugá pedem retrahere cœperunt. Prorá potitus, respexi, vidique Hannonem atque Sammai, puppim æquá fortuná everrisse, ac iam conversos, in eam partem incitatos ferri, ubi Bichri suique ad malum variá fortuná dimicabant, ubi tamen turba hostium sensim augebatur. Vectis Ionæ supra capita ac scuta usque huc et illuc versari videbatur, ac supra tumultum et clamorem sonorá voce vagire satis clare audiebatur:
"Accedite, Dodánim! Optime de vobis mereo; facite ut prandium meum merear! venite, inquam, venite!"
Bichri, suique propugnatores tantá fortitudine hostes repulerunt, ut media navis brevi a turba Græcorum liberata ac purgata esset, perinde ac prora et puppis, universique victoriam magno clamore celebravimus. Sic itaque Astarte ab hostibus liberata erat.
Hunc clamorem triumphi alius sequebatur, quo Dagonem nostri salutaverunt, quæ sub hoc idem tempus stupendá celeritate adversus nos ferebatur, quo in cursu navim hostium obviam obtrivit, in cæteras autem nos usque obsidentes, imbrem sagittarum immisit.
His rebus prospere gestis, gubernatorem, signo dato, paratum esse iussi, et remiges per cavamen ad transtra sua misi, qui aliquot Græcos usque ibi delitescentes statim exterminarunt, nec multo maiori labore cæteras naves circa nos volitantes calcando et arietando facile e medio sustulimus, ac, paullo post, acri flexu effecimus, ut Astarte ex uno latere, Dagon vero ex altero, ad dextrum et ad lævum Cabirorum appellerent. Hannibal quoque interea reversus, quantum auxilii in eo erat, dedit. Denique aliam quoque navim evertimus, nautæ autem duarum ulteriorum, a nostris oppressi, desiluerunt, atque sagittis in eos effusis, qui potuerunt, in littus enatarunt.
Fusis hostibus fugatisque, quum iam arma quieverunt, licebat nobis animum in onerarias naves convertere, quarum tres, a defensoribus desertæ, sine gubernatoribus in aquis fluitabant. Eo nobis navigantibus, casu versus puppim respexi, atque magno stupore reperi, eam, quam remulco nobiscum ducebamus, armatorum esse plenam qui, vix dubium eo proposito se illuc contulere, ut nos invaderent, nec ad effugiendum cum sociis facultas dabatur. Itaque Bichri, eiusque sagittarios illico accerso, quorum unus sagittá eo fere tempore humerum unius Græci feriit, quum ille machærâ suâ remulcum discindere conaretur.
"Mittite arma!" inclamo illos Ionice.
At ille minime motus, remulcum ulterius rescindere conabatur, donec, alterá sagittá in gula ictus, destiterit.
"Visne sagittis omnes interimamus?" quærit Bichri.
"Minime! sine paulisper," respondi, "durum genus esse videtur, bonoque pretio Carthagini venire possent; nonne iuvabit uno labore etiam lucrificum negotiolum factitare?"
His dictis iterum inclamo eos, armaque ponere, ac se dedere eos iubeo, quin tamen illi iussa facturos se indicarent. Quin unus eorum etiam iaculum in me misit, quod humerum meum leniter tetigit; sed alter, totum cœptum præter spem esse ratus, in aquam se præcipitem dedit, et quum nos a littore longe abessemus, eum interivisse verosimile est.
Quinideni hostium usque supererant. Optimum itaque factu iudicavi, ut Hanno atque Chryseis eos suá linguá alloquentes, ad meliorem frugem perducerent. Itaque Hanno, meo nomine, persuadere eis conabatur ut arma ponerent, quo facto, ipsi conservarentur, et futurum ut militiæ operam dare atque victum sibi honorificum mereri possent. Dubitantes, ac paulisper morabundi, tandem arma ponenda rati, sese dediderunt, ac primum arma, dein ipsi singillatim fune ad nos sublevati, in stegam, admodum tristes ac deiecti, pervenerunt.
Cæteri oppugnatores nostri interea temporis quaquaversum diffugére. Iam nox appropinquabat. At navigatio nocturna his haud minus formidanda videbatur quam alterum prœlium. Complures quidem navium eorum incolumes erant, plures tamen adeo erant afflictatæ, ut iis vix progredi possent, nec una tantum earum ab ardente pice a Dagone submissá ignem conceperat, atque interiit. A littoribus autem dissitis planctum exaudiebamus mulierum lugubrem, quæ virorum in prœlio interitum magno fletu deplorabant.
Facultate a me impetratá, Hamilcar et Hasdrubal ad persequendos fugientes profecti sunt, quibus in auxilium triginta milites Bichri ac Sammai ducibus addixi. Postquam hi profecti sunt, et alios misi, qui duas naves, a suis desertas, ductandas nostræ navi iungerent. Hi in cavernis complura cadavera repererunt, quæ exuviis spoliata, in mare coniici iussi. Isti mox reversi tres prædas et viginti duos captivos secum reportarunt.
Negotium spolia inspiciendi in postridiem distuli. Lubenti quoque animo, quod et ego et mei perquam fessi eramus, quieti indulsissem; sed prorsus necessarium existimabam, ut et stegæ lavarentur ac purgarentur, et disiecta arma fragmentaque colligerentur, et certus restauraretur ordo, quem summopere turbari tanto tumultu necesse erat. Cadavera Græcorum in navi cæsorum, item qui saucii iacebant, in mare elidebantur. E nostris militibus viginti tres erant vulnerati, undecim autem cæsi. Corpora horum linteo obvoluta, ad proram in ordine prostrata, ut postridie, funebribus suæ cuiusque religionis ac sacrorum exsolutis, undis committerentur.
Quandoquidem Dagon minus quam cæteræ naves detrimenti ceperat, eo omnes captivos, cum meis quindecim unà, relegandos duxi, eosque in cavo securos teneri et custodiri curavi.
Damna his prœliis gravia tulimus. Cabiri amiserat octo milites cæsos, vulneratos autem decem; Dagon, tres cæsos. vulneratos septem; quibus si nostram iacturam addas, reperies universim nos viginti tres occisos, et quadraginta vulneratos amisisse. Argumento istud erat nos hostibus fortissimis occurrisse; ac non sine mœrore fatendum arbitror eorum constantiam, fortitudinemque animi talem fuisse, ut, si ipsi usu rerum navalium paullo exercitatiore, et navibus regendo flectendoque aptioribus, item, armamentis atque telis in hunc usum navalem idoneis præditi fuissent, haud facile futurum esset, ut nos ex his prœliis superiores evaderemus.
Hamilcar et Gisco quoque satis gravia, quamquam non lethalia vulnera acceperunt. Hannoni vulnus in altero humero hiabat; Sammai lacertus hastá erat transfixus; Himilco autem plagam ictús in capite gerebat; sed neuter istorum ob has res a consuetis muneribus desistendum censuit. Nautarum nostrorum præfectus, Hadlai, inter cæsos repertus est. Ionas quinque vulnera, hastis illata retulit, quæ ipse ut meras cutis scalpturas ac læsuras imputabat, ac, postquam se unguento quodam obliverat, negotia eius diei gesta non modo ingenti cibi appetentiá, sed præsertim insuetá siti se affecisse aiebat.
Quanta incommoda hostes perpessi sint, nullo pacto æstimari poterat; certum tamen videtur aliquot centena suorum amisisse; nam in stegis Astartes tricena sena corpora reperiebantur; in Cabiris autem ulteriora tricena et octona.
Sedulo naves repurgandi labore absoluto, effecimus, ut aliquantum temporis otio quietique daremus; tamen, multo mane, flabra nacti ex Oriente satis lenia, iter nostrum versus Italiam aggrediebamur. Octo navium prædas nobis subiunctas ductavimus; sed ut vectura expeditior esset, in singulas misi, qui partim velis, prout res postularet, partim remis progressum expedirent.
Ad placandos Manes nostrorum luctum instituimus, nigris telis ex antennis evolvendo, item inferialibus, supplicationeque Numina Inferorum invocavimus. Quoniam inter spolia nonnulli reperiebantur buculi, singulos in singulas naves levandos, ibique in sacrificia funebria mactandos iussi. In nostra navi, Astarti, funereum ritum precibus Numina Inferorum invocandi, sacrisque expiandi, Hanno perfecit, qui et Astarten supplicationibus appellavit. Buculo mactato, partes tergoris pinguiores, cum quadam carnis parte sepositá, hæc ad perfumandum, exsiccandumque relinquebatur, alia autem pars pro Inferialibus apparabatur. Iudæi vero, suo ritu, Deo suo, El-Adonai, ovem mactaverunt. Sacris persolutis, vini copiam viritim dispensavi; antea tamen quam biberamus, cæsorum commilitonum corpora, ritu solemni, concinentibus tubis, alto committebantur. Tunc insignia luctús ac funeris tollebantur, atque omnes nos ad epulas funereas convenimus. Cibo potuque refectis pristina animorum alacritas ac fortitudo restaurata est. Quiete, placidoque interim sopore omnes recreati, animos eorum alma oblivio, atque tempus, cunctorum malorum medicus, vulnera permulsit, ac paullo post, vulnera doloresque memoriá excidere, atque eventa, resque suas singuli gestas, alter alteri, ad pellendum itineris tædium, subinde enarrare consueverunt.
"Hannibal," sic eum quondam alloquor, "tu Hercle, ut centurio præsidii, perinde ac tui, egregie, profecto, eam rem gessistis; decet, ex eo quod conventum erat, te in spoliis participari."
"Equidem," inquit ille, "quantum ad me attinet, ratam meam partem libenter cedo, ac prætereo, dummodo nová cataphractá potiar; loricæ enim mere admodum sunt tritæ, ac laceræ; galea tusa, cristá et plumis spoliata. Vix dubito quin alicubi in armariis nostris eximiæ cataphractæ Lydicæ reperiri queant; cura ut unam obtineam, cætera prorsus nihil moror."
"E corde plenissimo!" illi respondi, "insuper et utrem vini Sareptici perlibenter tibi impertiar."
"Hem, egregium propositum!" interloquitur Himilco; "haud minus et ego præteribo, si quas habeam vindicias, erga ternos utres Berytici, si ita videbitur."
Sammai ex sua parte censebat sibi par dumtaxat armillarum, atque par inaurium Syriacarum competere. "Hæc," inquit ille, "Abigail, obsecro, dederis; ipse spoliorum parte facile carebo."
"At vero, quid nunc de te fiat, here, Scriba?" quæro ad Hannonem conversus; "sunt hic oves, boves, cataphractæ, vina prout libet."
"Nihil, Ædepol, est," respondit hic, "quod ego appetam. Sume sis id, quod mihi obveniret, donaque sauciis; ii, quam ego, his rebus certe magis indigent."
Eius liberalitate moti Hannibal et Sammai manus eius prehenderunt, ei gratulabantur, Chryseis autem grato animo in eum renidens, actum probavit.
Unus gubernatorum, legatus omnium nautarum, ad me accessit rogatum, ut cuncta spolia, primá datá occasione, simul venderem, et e manubiis suum cuique annumerarem; interea haud me gravatim facturum sperare, ut, quidquid æquum pro rata parte mihi videretur, eis in antecessum tribuerem. Vera horum consilia cito perspexi. Exploratum enim cunctis erat omnes fere regiones maritimas, veluti Uticam, Carthaginem, Gades nummis Phœniciis tamquam suis uti; quamobrem in votis habebant singulis his locis egredi, sibique pecuniæ dispendio oblectamenta parare. Ex meá quidem parte nihil obesse ratus quare eorum postulata negarem, Hannonem elenchum cunctorum spoliorum concinnare iussi, appositis singularum mercium pretiis æstimatis, quæ ego empturus pro iis solvere vellem. Hunc pretiorum elenchum in singulis navibus e malo suspendi curavi, pretiis in siclis supputatis, ut quisque videre et intelligere posset; et quum tam merces, quam earum pretia ab omnibus probari comperissem, eádem ipsá vesperá suam cuique ratam partem denumeravi.
Chryseis atque Abigail eandem vesperam ægrotis ministrando exegerunt.
Postridie captivos adduci iussi. Portiones cibi potusque iis perinde atque cæteris attribuebantur; tamen, ut de Dagone ac de Astarti congregati adstabant, nimis quam tristes, oculis deiectis, diffidentes ac tristes solum contuebantur. Adhibito Hannone interprete, delectum unum, qui præ cæteris moribus et humanitate antecellere videbatur, de gente, patria, domoque interrogari curavi.
"Græci sumus," respondit ille, "de gente Phocæorum. Certas domos nullas habemus, sed regionem vicinam Monti Parnasso incolimus. Cum uxoribus prolibusque nostris in itinere eramus versus contribules nostros Ionios, sive in Epiro, sive vero Corcyræ. Illic fixas sedes reperire posse sperabamus."
Lacrymæ ei oboriebantur, perinde ac miseriarum sociis, omnesque misere singultabant. Certiores eos fieri volui mihi eorum miserias ac dolores augere minime esse in animo, meque eorum fortunæ perquam misereri, nec iis quidquam gravius a me inflictum iri confirmavi, ac metum deponi iussi.
"Si nobis in prælio legitimo ac probo, æquá sorte vobiscum congredi contigisset," prosequitur ille, "æquo Marte ad mortem usque dimicassemus, atque cladem incommodumque æquo animo tulissemus; at nunc, si amissas in profundo uxores prolesque misere deflemus, quis nos iure criminabitur?"