Kitabı oku: «Rebilius Cruso: Robinson Crusoe, in Latin; a book to lighten tedium to a learner», sayfa 10
CAPUT (XIV.) QUARTUMDECIMUM
399. Quinto die novus ille mālus suum in locum figitur. Ego autem quidquid volebam asportare, deligebam, componebam, – laetans, moerens, gemens, mire varius, et valde taciturnus. Statui autem me ante quintum finitum diem meas res omnes confecturum: atque confeci. 400. Sexto die pervēnit Cortops, sic ut rogaveram. Pulcerrimum ei gladiorum meorum, qui erat e chalybe caeruleo, atque unam novaculam cum coticulâ suâ coriaceâ, dono do; item optimam ignipultam aucupariam: dicoque, si artem jaculandi velit discere, posse a Gelavio doceri. Mox furcillam mensalem et cochlear, quae argentea habebam, ut regii juris, detuli. Instrumentum meum fabrile ac coquinarium omne ei exhibui, jussique, si quid praesertim vellet, inde deligere. Nihil ille nisi ferream cratem, sartaginem25 et duas secures delēgit. Serras dixit se cunctas concupiscere; sed accipere, – id fore impudentis. Tum ego arridens dico, quidquid cum Gelavio reliquerim, ejus usum fructumque penes Gelavii patrem principemque fore. Mox addidi, nescire me, quanti meam ille scapham aestimaret; Gelavii et Totopilli operâ fuisse exornatam; sed honoris causâ, acciperet a me. Honoris (respondet) causâ lubentissime se accipere. Denique sericam meam umbellam illi trado, quoniam haec quoque regium quiddam habere videbatur. Post prandium, ipsâ in scaphâ cum donis meis revertit, suam lintrem (pulcram illam quidem) concedens Gelavio, sagittasque Totopillo cum arcu splendidiore. Equidem meis omnibus sedulo multa gratificabar, maribus ignipultas pistolasque imprimis, honoris fortasse causâ, item alias res plures; sed feminis quae dari oporteat, aliquanto difficiliùs statuebam.
401. Rerum serie abreptus, cladem cymbae omisi narrare. Upis, praeter alias operas, in piscibus colligendis condiendisque erat utilis. Solebat in cymbâ retia mea ipso in portu visere, inde pisces reportans. Haec mulier cum Lari item nova fecit retia, et vetera resarcivit. Quodam die, quando, reti elato, in eo erat ut pisces extraheret, accipiter quidam marinus pro pisce certabat: id quod aliàs evenire noveram; nam hominem hi alites parùm formidabant. Ea surgens, remo afflixit alitem; sed vi verberis oblique se e cymbâ praecipitavit. Forte plenus tum maxime erat aestus, mari satis tumido. Cymba, resorbente aestu, extra asportatur, mox in scopulos affligitur. Mulier enatans facile terram attigit: cymbae nil nisi tabulas quasdam et unum remum recuperavimus.
402. Totopillus, ut primum tempestas favet, tres testudines ope Gelavii ac Pachi reportat. Has cum plurimis cibis vivas ad navem ego cum Gelavio, ipsius in lintre, conveho: ibi cum magistro colloquor. Polliceor vivos haedos pusillos quatuor: demonstroque, si amplius vellet pabuli, nautas posse e valle metere. Antennas, ait ille, mali etiam deesse; rogatque anne possim fracti mali antennas probe affigere, ceterasque res concinnare: suos enim nautas valde esse inhabiles, quos e Corrhagiâ duxisset. Credo posse me operam conficere; sed Dominicus dies accedebat. Ne post discessum meum prorsus negligeretur ille dies, comperendinavi rem. “Die Lunari (dixi), si potero, perficiam; tum tu die Martis navem fortasse solves.” Se fore praesto, ait, si ventus faveat.
403. Tum seorsim magistro dico; quoniam fabrum non habeat, quidni me pro fabro suo rediens accipiat? Ridet primò incredulus; sed quando me serium videt, respondet, “Sit sane, ut vis. Si opera tua fabrilis navi suffecerit, plenam fabri mercedem a sociis meis domi accipies. Servatae navis praemium tibi erit integrum. Pro cibis quos praebes, pecuniam non numerabo quidem nunc, sed aestimabo.” 404. Tum quales habeat merces, interrogo. Ait se ad Jamaicam portare agricolendi instrumentum, item vilia servorum vestimenta, et quidquid coloniae sit idoneum. Num serras habeat, num palas, rogo. Maxime, ait. Tum ego decem serras, decem palas, quadraginta cultellos plicatiles, quadraginta vestes e gossypio, et longi gossipii quatuor fasces, emo; novum donum Cortopi. Sic propter oryzam spero ejus plebi satis repensum iri. Mox varia conficio feminis nostris munuscula, aliqua viris meis, quae referre taedet: longè plura sane Gelavio confero, inter quae duo pono dolia pulveris nitrati, quatuor missilis plumbi sacculos. Has res omnes magister contra me in tabulam impensi refert, polliceturque in cavernas meas deportare. 405. Cras, qui dies erat Domini, plurimi convenēre, ut me ultimùm salutarent. Multa dixi benigne, sed moribundi hominis animum gerebam. Multis Gelavium monui, ut quantum posset, non his tantùm viris, sed posteris prospiceret; nempe, si seniorum consilio de agris colendis, de usu-fructu agrorum ac maris, de aedibus condendis, de materie saxi caementique fruendâ, leges aequas firmasque promulgaret. De talibus rebus prout leges bonae exercentur, ita (dixi) civitatis cujusque viget polletque status. Si de his quae Deus donavit mortalibus aeque juste-que inter homines statutum sit, tum fore ut singulorum industria vigeat, universorum copiae abundent; neque unquam uberrimâ in insulâ defore principi tutamenta majestatis, si usque ad humillimum quemque civem descenderit principis aequitas. – Ille mea verba quasi haurit atque recondit, rarò respondens aut paucissima. Tandem ait (ignoscat mihi lector, quòd refero,) “O here, nunquam ego volui regnare; sed si antea nescirem, in te didici quaenam essent regnatoris elementa.” 406. Postea dixi: “Nae tu, quidquid evenerit, id agas, ut nunquam hâc in insulâ duo sint inter se liberi principes. Si ad tempus id devitari nequibit, at tu per foedus facito ut filii vestri ac filii omnium qui in eâdem hâc erunt insulâ, eôdem summo principe utantur. Quàm mites sitis inter vos, tu optimē noveris. Quàm atrox funestumque possit esse bellum, ego video, quatuor illos fortesque requirens Cortopis filios. Tu in fratris jam loco es erga Totopillum; cur, quaeso, acerrimi quondam crudelissimique fuistis hostes?” Lacrimâ obortâ, “Tu conciliasti,” inquit. De se nihil promittebat.
407. Die Lunari antennas resarcivimus: tum funes nautae ipsi ordinabant. Magister queritur, inter fructus non fuisse limonas, de quâ re illico imperabam. Mox Totopillus octo aves vivas detulit, quinque mortuas; ex his tres grandes erant; otidas esse credidi. Dixit habere se porcillos quoque, cras fortasse alia delaturum. 408. Ego unam acum polarem, unum par pistolarum, bitubam meam, alteramque aucupariam mecum eram avecturus; item quidquid proprium fuit Brazilici magistri. Quidquid nemini datum relinquerem, id omne pronuncio Gelavii esse. Hunc porro rogavi, ut in matris meae honorem cocum illam in portu rigaret foveretque.
409. Summo mane experrecti, maximâ cum exspectatione multi mortales discurrimus. Totopillus mature porcillos vivos tres detulit, novamque avium copiam, inter quas columbi erant e meis vivi. Seriùs Fenis, Laris, Pachus fiscellam limonum suo quisque in capite deportat. Mox a Cortope nuncius remigum operam pollicetur, siquà forte opus sit. Sed propter ventum adversissimum et cautes vadosi maris parùm nōtas, magister honorifico responso negat se audere hodie egredi: id quòd multùm doleo. 410. Nam suspensis intentisque animis moestissimum est segnitia: item, paratis rebus omnibus, quid nobis nisi segnitia restat? Propterea, procedento die, juvabat me quòd magister, plurima interrogando, multum a me sermonem elicuit. Praecipue mirabatur, quô tandem fato ego, Anglus homo, inter Lusitanos Brazilienses ineunte adolescentiâ fuerim colonus, ubi ipsa religio deterret Anglos. Ubi Gelavius quoque oravit, ut totam hanc rem plenius explicarem, in plenâ nautarum contione hanc tandem in modum locutus sum. 411. Ego, in nave Anglicâ ad Guineam navigans, a Mauro piratâ captus sum cum sociis nostris navalibus. Is me quatuor fere annos pro servulo laborare co-egit. Tandem felici audaciâ aufugi, in phaselo heri velocissimo, unum puerum Maurum simul asportans. Ipso in Oceano nave Lusitanâ excepti sumus atque ad Braziliam devecti. Magister negat se pro naulo quidquam a fugitivo Christiano accepturum: pro phaselo et rebus omnibus quas asportavi, ipse pollicetur pretium. Denique ab hôc viro liberali, postquam in Omnium Sanctorum Sinu ancoram jacimus, persoluta mihi est summa ducentarum viginti minarum Lusitanarum. Hoc caput mihi erat pecuniae, in Braziliam exposito. Fatendum autem est me clam patre navigasse; noluisse me idcirco sic reverti in patriam, ut părentis opes iners consumerem. 412. Illa sane regio, immensa agrorum, profunda saltibus, vacua virorum, advenas libentissime excipit: nec diu exspecto, antequam apud colonum quendam in agriculturam adhibear. Primò quidem propter linguam ignotam parùm eram utilis. Poteram sane colentibus astare, observare, segnitiam cohibere, et modicâ quâdam operâ cibum tectumque mereri, ut ne ex meo impenderem. Interim per eundem navis magistrum transigebam, ut ex Angliâ pecuniae quaedam meae ad me mitterentur. Is nempe, Ulyssiponem rediturus, credebat se illic posse id procurare, si ego litteras sibi ad mearum pecuniarum sequestrem confiderem; id quod lubenter feci. (At femina habebat nummos meos, vidua magistri navis, primi mei atque optimi patroni.) Postea autem vir benignus, re meâ tanquam suâ ipsius accuratius perpensâ, ait nummis nequaquam opus esse; sed caput pecuniae, postquam de summâ certior veniret ab Angliâ nuncius, Lusitanâ merce mutandum, qualis praesertim Braziliae esset idonea. Posse me post aliquod tempus Ulyssiponem ad se scribere, siquid potissimum vellem: sin minus, tum quaecunque sibi viderentur, reportaturum. Gratias sane ēgi, litterasque ad amicam viduam composui, in quibus omnia, quae contigerant, strictim narrabantur. Ea, postquam redditae sunt hae litterae, laeta effugio meo, propter mariti sui memoriam Lusitanum magistrum ex suo liberaliter donat, simul parentibus meis cuncta impertit. Comperire non potui, credo tamen, meas apud illam pecunias a patre confestim auctas esse; nam merx quam demum accepi, aliquanto plus erat quàm quod aut exspectaveram aut potui explicare. Sed redeo unde deflexi. 413. Colonus ille (Araujo ei erat nomen) cujus in operis eram, agri ditior erat quàm pecuniae, nec potuit naturali agrorum ubertate ita frui ut debebat. Ager per servos colitur. Atqui ille neque tot servos, quot opus erant, habebat, neque instrumentum satis amplum, si, propagatâ culturâ, reditūs ac commercia opperiretur. Ut industrium me primò esse vidit, agrique colendi haud ignarum; mox, intellexit nummorum me aliquantum manu tenere, alias exspectare ab Angliâ pecunias: sensi eum familiariùs me compellare, tum saepiùs astare, velle colloqui, ad mensam interdum adhibere. Mox pueris uxorique me commendat. Garrio cum pueris, ruri cŏmĕs fio; ludum quasi gladiatorium facio, – non cum ipso gladio, nam virga pro telo erat, – dum doceo quomodo Anglus nauta, quomodo Maurus, feriat, arceat. Quae omnia non modo animum meum inter peregrinos valde solabantur, sed propter linguae quoque usum proderant. Lusitanicē loqui ex pueris disco, cum patre sermones ipsius de re habeo arctiores. 414. Tandem is se aperit. Benigne de me quaedam praefatus, ait, – Si socium haud pauperem haberet, ambobus lautius fore quàm nunc sibi soli: tantam esse agri ubertatem, coeli teporem, aquarum abundantiam. Me, si in haereticâ religione persistam, agros meo nomine non posse in Braziliâ tenere. Sane se velle, concordes forent omnes Cristiani: sin autem id fieri non possit, tum – idoneâ factâ syngraphâ, quin pecunias in fundo ejus collocem, amplosque reditūs foenore accipiam?
415. Ubi cibus abundat et jucunda aeris temperies facili operâ corpus fovet, ibi (opinor) animi ad liberalitatem, apud nos ad avaritiam, sunt propensiores. Itaque coloni illi sunt haud raro segnes, negligentes, prodigi; profecto non sunt illiberales. Quare, quae in medium proferebat, cōmiter excutiebam; neque abhorrebam a viro, vultu moribusque juxtà benigno. 416. Illud quoque considerabam; Lusitaniam Angliae arctiore quodam vinculo astringi, ex quo tempore formidanda illa, ingens potentiae Hispania, nostra dirissima atque implacabilis hostis, e possessione Lusitaniae est exturbata: quo tutiores mihi fore pecunias, apud civem Lusitanum collocatas. 417. Denique consensi; scriptisque litteris, quas merces ille desiderabat potissimum, has ego Ulyssipone reportandas ad me rogavi. Pecunias propter praesentēs usūs illico poteram ex arcâ meâ conferre. Paciscitur porro, ut ego operas agrestes curem regamque, ille praestet mihi ex ipso fundo cibum, servos, equos, cuncta quae maximi sunt: cetera ex praesenti pecuniâ atque ex annuo foenore facile solvo. 418. Miranda sane est illâ in regione arborum atque fruticum tum copia, tum proceritas. Plurimarum nomina arduum est dicere: immo, prorsus populis Europaeis sunt incognita. Celebris est ibi mandioca esculenta, item milium atque zea Indica, item banana, et oryza sativa. Atqui ego, qui plurima terrâ nascentia apud Mauros didiceram, tamen longe plura hìc primò ignota invēni. 419. Noster quidem fundus saccharum praecipue et tabacum gignebat. Radīces esculentas, olera, cerealia, ipsi in suis agellis servi edŭcant, heroque praestant unus quisque aliquantum. Ille sēmină quaedam, instrumenta, vestimenta, tecta domorum confert; cuncta administrat, defendit, regia vectigalia persolvit. 420. Per biennium plurima circa fundum erant novanda. Plus aliquando excolebatur agri. Sepēs, viae, portulae erant conficiendae: tum casulae novae, plutei. Distribuendum instrumentum, cultura regenda, multa nove docenda. Irrigatione non opus erat; duntaxat propter oryzam quibusdam in agellis cohibebantur rivuli decurrentes. Tertio itidem anno multâ opus erat alacritate et perpensatione diligentissimâ, ut ad amussim judicarem quid sapienter, quid stulte impensum; quae retinendae rationes, quae mutandae forent. Necnon, ipsorum servorum ingeniis jam meliùs perspectis, ad suas quemque curas fructuosiùs poteram disponere. Tantummodò non satis habebamus virorum in operis, quanquam vernulae quotannis nascebantur, et post aliquot annos videbantur suffecturi. 421. Attamen quarto jam anno affluebant opes, servuli continuam officiorum rotam persequebantur. Socius (sive collega) ille meus Araujo, vetus negociandi, externas fundi nostri res diligenter administrabat. Ego verò quasi brachiis replicatis poteram ditescere, nisi quòd propter novam hanc segnitiam tum maxime fundi, regionis, hominum, meique ipsius taedebat me.
422. Debebam fortasse uxorem ducere, sed religio loci impediebat: non quòd ego Anglici cultûs tenax fuerim atque ostentator; nam extra, vix diversus a ceteris videbar. Sciebam autem, ut primùm matrimonium contemplarer, extemplo sacerdotes de meâ religione fore curiosissimos; dein arctas connubii leges postulaturos, quibus neque uxor sit mea ipsius, neque liberi neque domus neque servi; sed sacerdos suâ sponte intret, cognoscat, ordinet, imperitet; cunctos, si lubitum fuerit, contra me cohortetur. Id vero non erat ferendum. Itaque solus manebam, solum me fovebam, oblectabam: mox, me ipsum perosus, inquieto agitabar animo.
423. Ita affecto subita supervenit vitae conversio, quam satis mirari non possum. Collega ille sive magister meus sedulo me ad se vocat; ait, gravi de re velle se colloqui; aures benignas et patientes se orare. Ego, mirabundus quid sit, respondeo, esse mihi otii satis superque, et perlubenter me auscultaturum. 424. Tum infit: Opulentiorem se per me indies fieri. Quidquid dicat, ne se putem ingratum, neve velle ab se me amotum. Multa me fundo suo optime fecisse, unum non potuisse facere, ut plures essent servuli. Id si fieret, multò etiam perfectiùs latiùsque excoli posse agros. Operam meam per triennium utilem fuisse, immo necessariam; jam ipsam per se quasi confectam: sic enim me res administrasse, ut non jam indigerent mei. Nunc si sibi suisque familiaribus consultum velim, in eo res esse ut valde possim adjuvare. 425. Hic pausam fecit: ego autem exspectans etiam tacui. Tum de novo incipit: Audisse se ex me, navigasse me ad Guineam commercii caussâ. Si iterum vellem eòdem proficisci, sibi amicisque gratum fore, mihi ipsi fortasse non malum. Etenim plures notasse, me, qui antea hilaris strenuusque fuissem, nuper taciturnum evasisse, moestum, languidum. Fortasse propter valetudinem mutandum aëra. Excursionem maritimam corpori mentique fore salubrem. 426. Interroganti mihi, Quid autem ego tibi tuisque circa Guineam sum profuturus? respondet: Imprimis tu rationem hujus commercii atque idoneas merces intelligis, quas hinc oporteat exportare: tum, (quod est maxumum) servos nigritas, quos volumus cöemere, tu clementer rĕges, sanos deportabis. Lībĕre tecum de te loquar. Difficile est virum bonâ familiâ, humane institutum, benevolum, veterem rei maritĭmae, strenuum negociando, regendi capacem reperire, qui servitia venalia conquirat. Atqui vel maxime tali viro hic est opus. 427. Tu homines barbaros benigne excipies, demulcebis, ad obsequium dūces leniter: alii efferos, contumaces, tristes, vel languidos, morbosos, semimortuos important. Nos te volumus sine tuo impendio ire. Manicipia de nostro cö-emes: deportata inter nos dividemus; tu parem nobis habebis sortem. Porro, quod nunc tibi propter operam tuam agrestem attribuo, id omne, pecuniâ aestimatum, quamdiu in nave sis, solvam. 428. Nescio an laus mei me nonnihil oblectaverit: ceterùm respondeo, admirans si per regium praefectum talis expeditio liceret: nam rex jus servitiorum venditandorum paucis quibusdam propter magnam pecuniam concedit. At ille: “Nihil nos contra regis edicta sumus facturi. Palam non licet venditare, at nos prorsus non vendemus. Et verò, quo certius res se habeat, muneribus quibusdam sagaciter distributis efficiamus ut ne nimia de navis onere sit investigatio. 429. Accedit quòd sacerdotes tale inceptum vehementer comprobant. Barbaros homines, quorum vita (lībera sit, an servilis) saeva est, impia, foeda, – hos in mansuetum servitium sub benignitate Cristianâ tradere, verae aiunt esse pietatis. Jam navĭs parata est; merx, qualem tu jubebis, cito parabitur.”
430. Neque valde placebat mihi neque displicebat haec expeditio. Haud amplius juvenali ardore in maria irruebam, et tamen amabam mare atque ipsam operum commutationem. Condiciones vidi aequas esse, rem lucrosam, neque amicos homines rejicere facile fuit. Re ponderatâ, demum consensi. Tum quasi intermortuus, solemni testamento omnia concludo. Benignum illum navis magistrum, qui me ex mari servaverat, haeredem instituo ex semisse. Alterum semissem rei meae ad Angliam remittendum destino, conscriboque singillatim, quid opus facto sit. Sane, si, ut in testamento fui providus, sic in vitâ dirigendâ fuissem sagax, nunquam tantas aerumnas exsul ab hominis genere forem perpessus.
431. Jamque paratis rebus omnibus, solvimus a portu ipsis Nonis, Augusto mense. Primò ad septemtriones navigavimus, paene littus Americae nostrae legentes, tempestate bonâ, duntaxat vehementer calidâ, donec ad promontorium Augustinianum devenimus. Inde ad Aquilones versus, tanquam ad insulam Ferdinandi Neroniani direximus cursum, citoque terram condidimus. Duodecimo die turbo ventorum ex Austro conversus detorquetur in Eurum, inde in Aquilonem, violentiâ semper augescens. 432. Nos, multum contrà luctati, necessario tempestate deferimur. E sodalicio unus vir febre victus decessit: mox nauta ac puer, superscandente fluctu, asportantur. Ut potuit magister, paullum decrescente vento, coelum observare, credidit nos prope Septentrionale continentis littus, circa Orinoconis ostia, devectos. Navem negat Atlanticum mare trajiciendi jam esse compŏtem: igitur me in consilium adhibito, rectā domum redeundum censet. Id verò vehementer nolo; inspectoque mari in chartis descripto, suadeo ut Barbadam petat, vitato aestûs decursu, qui sĭnum Mexicanum invehitur. 433. Ille consensit ne redeat, clavumque ita flectit, ut qui in aliquô Anglarum Antillium portu cupiat navem reficere. Hâc spe adductus, iterum nos in altum committit: attamen novae procellae infortunatam navem excipiunt. Denique, ne longus sim, multùm reluctati, in has ipsas arenas depellimur, ubi vestra navis afflicta est. Sed nos, scaphâ conantes effŭgĕre, salo maris obrŭti sumus, unde ego solus evasi vivus. Ceterùm navis ad plenilunium duravit incolumis, et praebuit mihi, non victum modò, sed paene insulae hujus imperium.
434. Talia ubi dixeram, multa inter se colloquuntur, atque alia interrogant, quibus Gelavium respondere jubeo: sic vario sermone finitus est dies. Nocte mutatur ventus. Primâ luce magister mihi aperit, remiges nunc posse multùm adjuvare; de quo protinus nuncium misi. Horâ ante meridiem decem cum ipso Cortope vēnēre. Mei quoque omnes congregabantur, inter quos (ignoscat lector!) canem paene lacrimans aspicio. Hunc, illis tam utilem, asportare nolui: illud dolebam, quòd feminam canem non potui simul dare, ne ipsum genus periret. 435. Mox solvunt ancoram. Movetur navis cum aestu, remulci applicantur, flumen descendimus. Vocibus, vultu, gestu, plenis caritate, plenis item magno moerore, discedimus. Ad coelum surgit cor meum, quaeritantis ecquando eccubi hosce tam fideles, tam bonos iterum conveniam. Gelavium oculi mei anquirunt frustra: fortasse propter dolorem se occultabat. A terrâ jam recedens, egregiam insulae pulcritudinem admiror. Nunquam sane algae, fruticeta, praegrandes arbores, palmeta, colles, aqua purpurea, coelum clarissimum, tam digna mihi antea visa sunt Paradiso. Sic remiges nos trahunt, quamdiu magistro id tutius videretur. 436. Ut primum in alto sumus et rite concinnantur vela, magister mihi significat ut dimittam lintres. Tum video Gelavium, loco Cortopis, iis esse praefectum. Is propere navem scandit, genua mea complectitur; et antea quam verba possim illo momento digna fingere, recesserat, evaserat. Extemplo inter lintres ac navem magnum exstitit intervallum. Descendo in cellam meam, animum variis motibus distractum, pietate, si possim recollecturus.
437. Ad Caurum, quantum sineret ventus, semper contendebamus. Postquam quadraginta fere millia cursus fecimus, navĭs Europaea apparet; mercatoria navĭs, ut credimus. Eam versus rectā tendens, magister cannones opem precantes personari jubet. Mox per prospecula vexillum videmus Anglicum. “Forsitan (inquit magister) illâ citius in nave quàm in meâ patriam attingas.” Id me dubitatione conturbat. Postea aio, si maxime illa navĭs rectā ad Angliam properet, praestat praemonere parentes, vivere me ac venire. Dein memini, quoniam pro fabro operam locassem meam, aequius esse, ut ne, nisi coactus, pactum abrumperem; et quidquid rei pecuniariae inter me et magistrum pendēret, id benignius a sociis ejus aestimatum iri, si tunc navi adhaererem. 438. Igitur propere litteras conscribo, quae ad patrem meum traderentur, si forte navĭs illa perferret. Quando convenimus, magister noster quaerit ab iis, quânam in longitudine terrestri versemur. Illi confestim et longitudinem et latitudinem nobis pronunciant; aiunt porro Angliam se directā petĕre. Magister meas aliasque a se litteras iis tradit; mox inter utrosque disceditur. 439. Jamaicam sine noxâ attigimus: hìc finis mihi erat vagandi. Divenditâ merce atque aliâ merce assumtâ, iterum solvimus, et minus quinquaginta diebus in Bristoliae portu recondimur. Inde epistolam ad patrem scribo, et tenerrimo responso exhilaror. 440. Transactis festinanter negociis, aliàs litteras ad Braziliam compono. Quidquid de meâ re ex meo testamento fecisset optimus et amicissimus meus haeres, credens me mortuum, id omne confirmo. Quidquid ex re navĭs magistri illius, qui in naufragio periit, apud me teneo, – horologia, aurum Hispanum, aliaque, – haec et si cujus alīus rei pretium exceperim, spondeo reparare. Omnes ibi amicos salvere jubeo. 441. Tum propero ad părentes, portans mecum documenta illa fidelium ministrorum, regiam tegetem dorsualem, praecinctorium, calceamenta, item clavam bellicam viri occisi. Nec diu est, quum Eboraci ad carissimorum ac diu neglectorum pertingo sĭnum, senectuti patris matrisque tenerâ pietate opitulaturus.