Kitabı oku: «Rebilius Cruso: Robinson Crusoe, in Latin; a book to lighten tedium to a learner», sayfa 9
CAPUT (XIII.) TREDECIMUM
366. Jamque post violentam concitationem res ad suos cursus rediēre. Sexdecim pòst diebus aestas procellis abrumpitur: piget me quòd cavernis hospites carent. Ego autem de meâ linguâ intrudendâ praesertim sollicitabar. Prima mea colonia et linguam non absurde et litteras parce didicerat: nunc meditor quô possim pactô easdem novae plebi impertire. Quando cum Gelavio colloquor, rogat ille, utrum velim eum assentiri obedienter, an loqui lībĕre. Lībĕre autem (inquam) loqui. 367. Tum infit: “Nos, here, tua familia, te et multùm audivimus et valde amamus: igitur in linguâ litterisque profecimus meliùs. Tamen nimius fuit ille conatus, nec nisi propter tui amorem tolerabilis. Duas res unà postulas, utramque difficilem. Crede mihi, longe praestat, ut de linguâ tuâ paullum differatur. Nostram potiùs nos linguam primùm litteris exprimere discamus: postea quidquid e tuâ didicerint linguâ (et discent multa paullatim) cupient ipsi scribere.” 368. Haec audiens, quasi obstupui. Quid? (inquam): tune linguam barbaram vis litteris effingere, et quantum possis, in perpetuum defigere? – Acriter respondet: “Nostrae tu, here, nescius es linguae, qui barbaram vocas. Lingua est copiosa, delicata, subtilis, tenerrima, sono mollissima, usu gravissima: immo, quantum conjicere possim, tuâ sane praestantior.” Quid ais? inquam. Ego non nōvi tuam linguam: recte dicis. Sed cur credis eam meae antecellere? “En (ait) quando tu Nos dicitis, ego illud Nos per quatuor vocabula interpretor. Nam aut Ego ac tu valet, aut Ego atque ille, aut Ego ac vos, aut Ego atque illi. Hic quatuor sunt, quae tua lingua in unum illud Nos confundit; nostra pulcerrime distinguit Bini, Bili, Binir, Bilir. Nonne hanc recte dico magis hic esse subtilem, accuratam, copiosam?” Assentior. “Item Vos (pergit dicere) duas confundit res; nam aut valet Tu cum ceteris quos compello, aut Tu cum quibusdam absentibus. Hic iterum nostrates duo habent vocabula, Vinir, Dinir. Jam tu de fronte contrahendâ loqueris; unam hanc a te didici locutionem: nos quatuor habemus verba simplicia. Nam frontem contraho aut propter lucem nimiam, aut meditabundus, aut cum maerore, aut cum malitiâ: nos quadrifariam dicimus ac simpliciter.” Perge ultra, (inquam). “Deinde tu (inquit) de demittendo capite loqueris: nos septem vel amplius modis hoc pronunciamus. Nam caput demitto, primùm ut hostile telum vel ramum arboris devitem: deinde, ut venerer aliquem; tum, ut acutiùs prospeculer; quarto, ut assensum denotem; quinto, propter pudorem; sexto, per obstinatam contumaciam; septimo, in aquas descensurus; item octavo, saltans. En octo nostratium vocabula, Metic, Rodic, Fiarilic, Duthic, Lianic, Shanfic, Madiric, Reutic.” – Immo, Gelavi! (inquam interpellans) linguam tu meam parùm novisti: nam nos Annuere adhibemus, assensum capitis demissi denotantes. 369. “Verissime dixisti illud, here! (respondet). Non nōvi tuam linguam, neque unquam plene novero, nisi si possem renasci, et cum lacte matris carissimas voces haurire; nisi possem cum pueris iterum colludere, in vestris ludis litterariis discere; nisi possem in contione sapientium fervida captare verba, atque in foro, ubi res venditis, multos per menses nundinari. Nisi de novo possem matris, sororis caritatem discere, et suaves amoris susurros nunc primùm tuâ in linguâ audire, nunquam sic ego complectar eam, ut tu corde atque animo complectĕris.” Fateor; vehementiâ ejus perculsus sum. Nihil tale expectaveram: itaque reticui. Tum addit, – “O here, noli succensere: sed ita se res habet. Lingua tua nobis in meram mentem vĕnit, quasi cum frigidâ luce. Nostra pectus tangit, animum erigit. Ut tuam nos, quantum possimus, discamus linguam, aequissime postulas; sed nostram quae tenerrimis nos memoriis perfundit, noli sic surripere nobis, ut tuam mancē apprehendamus, fortasse foede laceremus.”
370. Nunquam antea suspicatus eram, quàm sua cuique genti pretiosa esset lingua. Pòst paullo fassus sum, malè me consuluisse, Gelavium recte judicare: itaque jubeo, si possit, populares suos edocere, quô pacto ipsorum linguam litteris exprimant. Tum ille a me opem orat. Dicit, meis litteris illorum sonos non omnino congruere; propterea, se haerere. Equidem non modo Lusitanicē multa de orthographiâ (quam appellant) cogitaveram; sed priùs, quando Maurusiē discebam loqui, omnia Europaeis conscribebam litteris, mutatis additisque aliquot formis. 371. Igitur fere centum auditis perscriptisque vocibus, tandem quum autumat omnes linguae sonos se mihi pronunciasse, facile ei totam seriem explico. Hoc ubi plurifariam probavit, crediditque rem confectam, totum gregem nostrum edocet; illi alacriter arripiunt. Postea, die Domini, quando ceteri conveniunt, incipit horulam dare huic rei impertiendae. Ego autem illo die contionor de rebus pluribus, quae possint mentes stimulare, excolere, firmare. 372. Illud laetus video, non esse segnes hos barbaros neque ventri aut temeto deditos. Etenim veloces esse et armis strenuos, id cuncti pro publico officio aestimabant. Sed ludos sedulo iis commendo. Feminae nostrae quotidie natabant, sed suo in grege: nos viri jam duntaxat extra portum natamus. Ego sic jussi: namque ipsis non interesse videbatur. 373. At ego jam decerno, igneorum telorum usum Gelavio ac Totopillo impertire, quo tutior fiam. Id summo cum gaudio accipiunt, ut documentum fiduciae meae. Pulveris nitrati quia parcissimus fueram, aliquantum etiam restabat. Hoc reparari posse desperans, quidquid potest sine dispendio pulveris doceri, edoceo, atque illi acerrime artem meam assequi conantur. Totopillus de pulveris illius compositione acriter exquirit. Carbonem facile explico; sed quid sit nitrum, quid sulfur, nequeo interpretari; nec, propter immane periculum, vellem eum componendi experimentis se objicere. Itaque hoc pro arcano relinquitur. 374. Hâc aestate ego ac Pachus in pensilibus lectis super rupe dormiveramus: ceteri tres cum uxoribus malunt in cavernis manere; neque ego prohibeo. Pachum pro comite mecum assumo.
375. Inter haec subita res iterum rotam meae vitae convertit, et demum me părentibus, mihi patriam reddidit. Ante lucem, tertio ante Idus Decembres, bombus cannonis me expergefacit. Iteratur ter quaterque. Agnosco signum navĭs, quae opem in periculo orat. Primâ luce per prospeculum contemplor, videoque navem magnam, quae in arenis longe a terrâ haeret. Arbitror illas ipsas esse arenas, ubi, quatuor antè annis ampliùs, nostra navis se impegit, confregitque mālos. Attentiùs observans, credo unum mālorum esse confractum. Mox vexillum discerno: id erat Anglicum. Tum miro gaudio, moerore, spe afficior. 376. Mare erat tranquillissimum: vix ulla tum flabat aura. Acie oculorum contentâ, per prospeculum nihil video motûs neque instantis periculi. Tum illud succurrit: Quidni possumus, pluribus connitentibus scaphis, remulcis navem ex arenâ detrahere? Gelavium jubeo properare ad Cortopem, et meo nomine impense rogare, ut lintres suas cunctas cum remigibus robustissimisque remulcis ad navem mitteret, atque a me dicta eos accipere juberet. 377. Protenus ego cum Totopillo et Calefo Pachoque in scapham ingredior: nos quatuor remigamus, quoniam ventus deest. Cibum nondum gustaveramus, sed comportari jussi quidquid esset in promtu. Primi ad navem pertingimus, mox Anglicâ voce exquiro, ubinam sit praefectus navĭs. Illi mirabundi, et laetantes quanquam tanto in periculo, eum evocant. Narrat mihi, id quod ipse dispexeram. In littus, nocte utique tranquillâ, incurrerant, fregerantque mālum anteriorem. Etiam tum haerebant, timebantque ne surgente vento obruerentur. Dico me jussisse lintres remigesque tracturos vĕnire, si forte id opis esse posset. Tum certiorem me facit, fundum nāvĭs esse solidum, neque admisisse aquam. Mox a magistro bolidem petii, et a scaphâ meâ tentabam aquas. Sex ulnae navi sufficiebant. Means remeansque in scaphâ, submarini aggeris finem dimidio fere horae satis comperi. Jam autem tredecim pervenere lintres. Magister me docebat, quot remulcis esset opus: ipse affigit, funesque ex suo addit. Saburram tramovet, partes navĭs afflictas levans. Ejus dicta per me et Gelavium traduntur. Remis incumbunt, graviùs quàm violentiùs primò. Remulci tenduntur, strident. Exclamat Gelavius: credo eum prohibuisse nimium intendi. Iterum; ter; quater incumbunt: demum non frustra esse video. Motus quidem navĭs exiguus apparet, augescit, continuatur: tandem clamor gaudentium exoritur: navĭs vădo detrahitur et protenus bene natat. 379. Tum magister a me gubernatorem petit, qui in tutum aliquem locum navem deducat, donec mālus erit resartus. Multùm ille miratur, quum respondeo, “nemini ceterorum quidquam de hôc mari esse notum, me sōlum littoris aliquam habere notitiam.” Remigibus per Gelavium indico, sperare me rem recte processuram: multas me agere gratias: sed parati sint iterum adjuvare, si iterum sit opus. Interim aura diurna a mari surrexerat, et, vēlis aliquot praetentis, tardiuscule movebatur navĭs. Ego in scaphâ, profunditatem semper praetentans, flumen versùs, in quod primam meam direxi ratem, sensim deducebam. Sed quoniam tempus procellosum longe âberat, suasi ut ancoram extrà jacĕret, deinde per suos nautas exploraret ostium. Assensus est. Tum ego meos viros cum scaphà domum remitto, ipse in navi maneo colloquii gratiâ. 380. Protenus magister quaerit, anne novum possit mālum apud nos ĕmĕre. Respondeo: “Immo, secāre. Esse plurimas suprà arbores, mālis idoneas; quas succisas posse facile in vallem detrudi, et, in ripâ fluminis dedolatas, aquâ vehi ad navem. In ostio fluminis tutissimum esse portum vel furentibus procellis, modò profunditas aquae navem admittat.” 381. Jam quaerit, anne cibos praebere possimus. Id vero promitto. Illicò jubet prandium omnibus apponi liberius, narratque parcius per plures dies comedisse cunctos, quia metuerant inopiam. Ego verò interrogo, quare has in regiones venerint, utrum gnari an inviti. Ille postquam quaedam imperavit, seorsim ductum humili me voce compellat. 382. “Tu me (inquit) valde adjuvâsti; ergo lībĕre loquar. Merces ego Anglicas a Bristoliâ ad Jamaicam debebam portare. Propter vim venti in Corragiam Hibernorum confŭgĕre sum coactus.” Ibi aliquot meorum nautarum majore mercede mihi surripit alius quidam navĭs magister. Tum alios ex necessitate accepi, quales ipse locus dabat, mercenarios nautas, quorum tres erant valde improbi. Multa molientes, seditionem serebant et bonorum pervertêre mentes. Tandem cö-orti, in catenas me dĕdēre, quum maxime eramus in Occidentalis Indiae mari. Quid de me facere voluerint, nescio; sed ceteri nautae nihil gravius in me consuli patiebantur. Oculos Europaeorum fugientes, inter barbaros (ut opinor) se volebant recondere, credebantque se posse ditescere, divenditis meis mercibus. Unâ ex orâ optimam aquae copiam assecuti sunt, absentibus barbaris; mox, ubi cibos volebant ĕmĕre, orto jurgio, duo e navalibus sociis occisi sunt, quorum unus callidissimus erat e tribus illis improbis. Ceteri, qui cum scaphâ erant, aegre effūgēre. Duo illi, qui restabant e pessimis, homines imperiti, vi ac minis ac consuetudine quâdam navem regebant, quanquam coeli ac maris et chartarum marinarum ignari. Cibos iterum ac ter frustra quaesivere: propter inopiam alimentorum ceteri murmurabant: demum proximâ nocte sub auroram in arenas incurrimus. Tum verò imperitiae horum hominum succensentes, nautae eos catenis vinciunt, me liberant, orantque ut sontes puniam, ceteros a periculo lībĕrem. Ego stătim cannonas opem orantes personare jussi: illud restat, ut si possim, quod male factum est, resarciam. Jam autem, dic mihi, (quod maximi est) quot gradus terrestris longitudinis hic habeamus. 383. Paene risi, quum haec me interrogaret. Respondeo: illum a meo vestitu posse conjectare, quantâ in barbarie verser. Loci sane latitudinem, stellis observatis, cognosse me; longitudinem (quam appellant mathematici) prorsus nescire. Id tantum me habere cognitum, ad Occidentem nos degere, ultra ultimum Orinoconis ostium. – Ille ait, etiam hoc cognosse, magni referre. 384. Mox interrogo, anne velit me in patriam reportare. Is confirmat, maximo illud sibi gaudio fore; nec gratiis modo revecturum; nam propter servatam navem magnum mihi a se suisque deberi praemium. Tum jussi, de hôc quod dicebam reticere; jamque me in suâ scaphâ ad terram vehere, ut de cibis comparandis imperarem. 385. Undeviginti viri in nave erant: carnem recentem Anglis credo fore libentibus. Totopillo dico, si laqueis porcillos, lepores avesve possit capere, quàm plurimos capiat, ac vivos. Pachum ac Calefum, trahâ ac trahulâ eductâ (illâ duobus jumentis, hâc uno) mecum ad colles Caprinos vĕnire jubeo; Larim Fenimque in calathos plures fiscellasque componere dioscoreas, maniocas, bananas, dactylos, aliosque fructus vel legumina: Upim caseos promere quos habebat plurimos, et quidquid piscium sale condītum reservaverat, – si id quoque nautis usui foret. Ova gallinacea mihi non erant: pullis avibus parcendum decrevi. Denique Gelavium ad Cortopem mitto, orans ut si quid aut zeae aut oryzae possit sine suorum detrimento tradere, id meâ gratiă navi convehendum praebeat.
386. Pachum ac Calefum jam summâ in rupe offendi opperientes. Capraram silvestrium agros versùs imus rectā, usque eò ubi propter asperitatem saxorum nulla erat trahīs via. Tum Pachum jubeo quàm occultissime, more barbarorum, pone saxa inserpere, donec gregem aliquem intra teli conjectum videat. Ignipultas duas iis tradideram portandas: una erat bituba mea. Ambas jam suffercio. Ut Pachus recurrit, progredior caute, etsi neutiquam fugaces erant hae ferae. E duplice tubo bis maximâ celeritate jaculatus, duas antilopas occīdo. Totus grex aufugit; sed propter formam locorum non potērat extra jactum extemplo evanescere. Alterâ ignipultâ de Calefo arreptâ, tertium protenus dejicio mortuum: is mas fuit, grandis ille quidem, qui restiterat hostem conspecturus. Jumenta nostra paxillis destinaverāmus: eò jam necesse erat praedam deportare. Calefus et Pachus, connisi, satis aegre humeris suis capras, unam post alteram, deferunt. Caprum antilopam video nimium fore: quare egomet, oneri submissus, adjuvo. Sic per trium virorum nisūs hic quoque in trahulam componitur: dein protinus domum eos remitto. 387. Egomet lacum versùs propero, ut anseres vel ferum olorem reportem. Ipsam ad lacûs oram nunquam pertigeram: ibi nunc olores video maximos. Anne pisces comedant, anne caro sit bona, nescio; credo tamen pisces e dulci aquâ non nocituros gustui. Itaque igne conjecto maximum alitem, qui vix in margine erat aquae, occīdo; quem, quanquam canis non aderat, facile assequor. Hunc reportavi humeris meis, incommodum sane onus. 388. Ad cavernas Cortopem offendo, qui collocuturus de zeâ et oryzâ venerat. A Pacho vult discere, quanta sit secundae spes messis; item a Totopillo quantam vim radicum esculentarum, aut a nobis satam, aut genitam in vallibus, debeamus exspectare. Certior de his rebus factus, decrevit et zeam et oryzam praebere satis liberaliter. Eum magno cum honore excipio, oroque ut ad coenam maneat. Plures res in musēo nunc primùm ei exhibeo. 389. Inter haec pervēnit Totopillus cum navĭs magistro. Magister breviter ait, Ostium fluminis a se esse exploratum; satis superque esse aquae profundae; cras cum aestu maris velle se intrare. E valle Totopillum in rupe a se visum esse; (is de cuniculis ibi satagebat:) se cursum suum ad eum direxisse, ut ad me duceretur. – Totopillus secum habuit in sacculis quatuor vivos, unum mortuum cuniculum; dein ego demonstro magistro, quos ei cibos destinem. 390. Is de ceteris rebus multas agit gratias; sed unum illum ait sufficere antilopam, duas feminas nolle. Nam tantam carnis vim corruptum iri, nisi propere comedatur; nautis autem qui decem per dies parciùs pasti essent, insaluberrimum fore, si multum subito carnis haberent. Sed ego (ait) in rupe mansuetum vidi gregem: quidni possis duos tresve haedos cum pabulo vivos navi imponere, quando in eo erimus ut solvamus? – Tum video errasse me per properantiam: porrò mālus novus erat caedendus. Igitur respondeo: “Bene est: quidquid poterimus, faciemus.” Tamen de meis haedis aegre ferebam: nam quidquid mihi cicur factum est, et e meâ manu pascebatur, id jugulare dolebat me. 391. De olore oblītus eram facere mentionem: nunc sententiam muto. In Cortopem convertor, interprete Gelavio. Multo cum honore illum maximo alite dono, item duabus mortuis antilopis, ut suis remigibus, si sibi libeat, praebeat epulum. Addo, nolle me oryzam ab ipso orare, nisi esset, unde supplerem. Is laetus accipit, polliceturque lintres ad convehendum cras mittere. – Tum a Totopillo quaero, numve aves porcillosve ceperit. Nondum ullos, respondet. – Igitur differas (aio) hanc rem, donec resarciatur navĭs: nunc ex uno illo lepore coenam appara. – Id ille properat. 392. Confectâ coenâ, Cortops ad suos vult extemplo redire. Ego cum magistro trans rupem ambulo, ut arbores mālo idoneas oculis lustret. Quatuor, quas denotat, cretâ distinguo: hae erant in saltu meo. Descendens ad flumen quintam animadverti, ejusdem fere magnitudinis, quae pōpuli instar gerebat. Hanc ut propiorem commendo, atque ille comprobat. Tum aio: “Fabrum tu navĭs tuae cras hùc mittito: si quid jumentis opus fuerit, ego per viros meos praebebo.” – “Eheu! (respondet): faber meus cum insignissimo illo improborum fuit a barbaris occisus: idque me male habet, quòd nemo apud me est, qui arborem in mālum dedolare calleat. Sed nisi inter vos quispiam est fabrili arte exercitus, nautae mei, ut ut poterunt, caedent.” Tum narro et me et quosdam e meis ex necessitate multam rei fabrili dedisse operam; et posse nos, si velit, hanc rem aliquo tandem modo perficere. Id lubens audit: ait se, mālo, qui fractus sit, in ripam exposito, alterum, ejusdem plane mensurae, imperaturum mihi; pretiumque ejus, pecuniâ aestimatum, in accepti tabulam mihi relaturum. Tum ego, quantum possum, spondeo: is ad suam scapham abit, in navem rediturus; ego ad cavernas. 393. Postero die sine ullâ difficultate Pachus et Calefus arborem illam succidunt et ramos amputant. Navĭs cum matutino aestu ostium subit fluminis, mālumque illum confractum in ripam excutit. Ibi ego accuratissime omnes ejus partes metior conscriboque. Fabrilia navĭs instrumenta recognosco: mōlem quandam cochleatam mutuor et maximas confibulas plures; quoniam utroque in fine inter operandum debeat arbor firmiter destinari. Dolabras item et runcinas inde sumo, ne, si nostrae in caedendo retundantur, absumatur tempus. Ego quidem videbar plus festinare quàm magister; inaniter credo: sed spem redeundi oblatam tandem, mora uniuscujusque diei videbatur imminuere. Video cras operam perfectum iri: igitur Totopillum jubeo, quàm maturrime possit, testudinem capere; mox pabulum haedinum in navem congerere. Enimvero cras, id est, tertio die, ut speravi, mālum perfecimus. Vespere Gelavium ad Cortopem mitto, nunciaturum, me gravissimâ de re velle colloqui, quae cum plebe suâ debeat communicari; quare in ejus honorem, nisi quid nolit, ipsum me ad eum mānĕ venturum. Respondet, lubenti fore.
394. Mānĕ, regium vestitum gerens, meâ in scaphâ, comitantibus Calefo, Pacho, Gelavio, circumnavigavi ad Cortopem. Is me multo cum honore excipit. Tumulum quendam vel tribunal e cespite exstruxerant, in quod mecum ascendit, et in arundinaceo quodam picto tapēte me requiescere jubet. Tum ad contionem suorum verba facit, – credo ut me iis commendet: illi conclamant plaudentes. Assurgo et manibus gesticulor: nihil aliud poteram. Dein descendimus, et per Gelavium oro, ut Cortops mecum et Calefo seorsim colloquatur. Jam me aperio, Calefo interprete. 395. Aio, me omnibus insulae meae civibus summam optare prosperitatem: hanc ut affirmem, praecipuae mihi esse curae. Illum, quippe virum nobilem, mitem, seniorem et diu notum, quasdam propter causas me ipso fortasse meliùs eorum fortunis praesessurum: quare unâ sub condicione esse mihi in animo, ut de principatu illi cedam. – Primò non credit Calefum recte interpretari. Bis terque interrogabat, et, ut iteraretur res, postulavit. Igitur ego, regiis gemmis de meo collo detractis, illius super capite sustinebam. Sensi hominem valde moveri. Tum quaesivit, quaenam foret illa una condicio? Respondeo: – Quoniam illi non essent filii, postulare me, ut Gelavium pro suo filio et principatûs successore adoptaret; et postquam ego coram contione Cortopem meis regalibus exornassem, is rursus Gelavium, pro suo filio ac successore pronunciatum, regio aliquo more publice agnosceret. Libentissime hanc condicionem accepit. 396. Tunc adhibitis in colloquium Pacho ac Gelavio, retĕgo quid actum sit. Pachus laetatur, Gelavius obstupescens lacrimatur, interrogatque, numne abeam. Protenus explico; hanc navem meorum esse popularium et ad meam redire patriam: oportere me, patris senectatem amanter fovere; porro hìc me, si maxime linguae Indicanae forem peritus, paucis aliquot posse esse carissimum, universis non posse esse acceptum gratumque principem. Non me poenitere quòd artem litterarum iis per Gelavium tradiderim. Hanc si excolant, filios fore patribus, nepotes filiis usque sapientiores. Sed opus meum hâc in insulâ finitum esse. – Profundum subsequitur silentium. 397. Pòst paullisper Cortopem rogo, nunquid obstet, quominus rem illico perficiamus. Ille, quasi evigilans, vacuis oculis aliquid respondet. Interpretantur: “Nihil quod sciam.” Tum Calefus in cespitem escendens pauca proclamat, populum in contionem revocans. Opperīmur, donec quàm plurimi reveniant. Tum Cortopis manum tenens, cum eo iterum escendo, cunctis mirantibua quid agatur. Protenus ego meo capite detractam cristam Cortopis impono capiti, et monile meum e bullis fulgentissimis et versicoloribus collo ejusdem circumpono. Adstrepit plebs gestiens. Mox Pachus explicat, me in honorem Cortopis de meo principatu cedere. Conclamatur ab universis. Descendimus ego ac Pachus: Gelavium escendere jubeo. 398. Rursus Cortops palam nunciat, se publice Gelavium pro suo filio adoptare, quem se mortuo debeant pro principe venerari. Post haec dicta, ipsum illud monile meum, suo collo detractum, imponit Gelavio, quò manifestior meis sit oculis acta res. Applaudo. Tum Cortops Gelavii collo manus suas circumdat, et paternum ei osculum imprimit. Dein brevissimum aliquid proclamat, quod mox mihi explicant: “En vobis filius meus!” Mox maximâ cum acclamatione disceditur. Oro Cortopem, ut propter mea summa negotia, si illi id non sit incommodum, ad meum portum secundo mānĕ veniat. Mox multâ cum ceremoniâ decedentes, domum scaphâ petivimus. Haec quarto erant die, post navis adventum. Eodem sane die novus ille mālus per duo jumenta ad navem a Totopillo deductus est.