Kitabı oku: «Villainage in England: Essays in English Mediaeval History», sayfa 26
VII
See p. 101, n. 5
[County Placita, Norfolk, No. 5, 21 Ed. III.]
Edwardus Dei gracia Rex Anglie et Francie et Dominus Hibernie Thesaurariis et Camerariis suis salutem. Volentes certis de causis cerciorari super tenore recordi et processus loquele que fuit inter Willelmum de Narwegate et quosdam alios homines Rogeri Bygod nuper Comitis Norfolk de Manerio de Haluergate quod est de antiquo dominico corone Anglie ut dicitur, et ipsum comitem coram Domino E. nuper Rege Anglie auo nostro anno regni sui vicesimo primo per breve ejusdem aui nostri de eo quod idem Comes ostenderet quare a praefatis hominibus exigebat alias consuetudines et alia seruicia quam facere deberent et ipsi et antecessores sui tenentes de eodem Manerio facere consueverunt temporibus quibus Manerium illud fuit in manibus progenitorum nostrorum quondam Regum Anglie, vobis mandamus quod scrutatis rotulis praefati aui nostri de tempore praedicto qui sunt in thesauraria nostra sub custodia vestra (ut dicitur) tenorem recordi et processus praedictorum nobis in Cancellaria nostra sub sigillo scaccarii nostri sine dilacione mittatis et hoc breve. Teste Leonello filio nostro carissimo Custode Anglie apud Redyng vi die Julii anno regni nostri Anglie vicesimo primo regni vero nostri Francie octavo.
Placita coram Domino Rege de termino Sancti Michaelis. Anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici xxj finiente incipiente xxiio.
Rogerus Bygod Comes Norfolk et Marescallus Anglie attachiatus fuit ad respondendum Willelmo de Narwegate, Henrico filio Simonis de Culyng, Thome filio Henrici de Haluergate, Ricardo atte Howe, Roberto Sewyne et Ricardo filio Henrici Margerie hominibus praedicti Rogeri le Bygod de Manerio de Haluergate quod est de antiquo dominico corone Anglie de placito quare exigit a praefatis Willelmo de Narwegate et aliis alias consuetudines et alia seruicia quam facere debent et antecessores sui tenentes de eodem Manerio facere consueverunt temporibus quibus Manerium illud fuit in manibus praedecessorum Regis Regum Anglie. Et unde queruntur cum antecessores sui tenentes de eodem Manerio tempore Domini Willelmi Regis Conquestoris quando praedictum Manerium fuit in manum suam tenuerunt tenementa sua per certa seruicia videlicet pro qualibet acra terre quam in eodem Manerio tenuerunt duos denarios per annum et qui plus tenuerunt plus dederunt et sectam ad Curiam Regis in eodem Manerio de tribus septimanis in tres septimanas et quando aliquis eorum in Curia praedicta pro aliqua transgressione esset amerciandus per sex denarios tantum amerciatus esse debet, et similiter per dupplicacionem firme sue minoris vel majoris post mortem antecessorum suorum et solent talliari quando Dominus Rex talliare fecit dominia sua Anglie pro omni seruicio et per praedicta certa seruicia terras et tenementa sua tenuerunt a tempore Regis Willelmi praedicti usque ad tempus Domini Henrici Regis patris Domini Regis nunc, quod Rogerus Bygod antecessor praedicti Rogeri qui nunc est ab eis et antecessoribus suis alias consuetudines et alia seruicia exigebat et ad ea facienda distrinxit videlicet pro qualibet acra quam in praedicto Manerio tenuerunt quatuor denarios per annum et tallagium alto et basso cariagium aueragium et merchettum pro filiis et filiabus suis maritandis et de eisdem propositum faciendum iniuste et pro voluntate sua distrinxit. Et praedictus Rogerus Bygod qui nunc est illam iniuriam continuando a praefatis Willelmo et aliis praedicta seruicia villana et incerta exigit et eos ad ea facienda distringit et inde producunt sectam etc.
Et praedictus Rogerus Bigod venit et defendit vim et iniuriam quando etc. Dicit quod praedicti Willelmi et alii non debent ad breve suum respondere. Dicit enim quod ipsi in brevi suo dicunt se esse homines ipsius Rogeri de Manerio praedicto et tenentes de eodem Manerio qui quidem Willelmus et alii non sunt homines ipsius Rogeri de Manerio praedicto nec fuerunt die inpetracionis brevis sui videlicet xij die Maij Anno regni Regis nunc xxjo nec eciam aliqua tenementa tenent in praedicto Manerio nec tenuerunt die praedicto nec antea per magnum tempus unde petit iudicium etc.
Et praedictus Willelmus de Narwegate dicit quod ipse est homo praedicti Comitis de Manerio praedicto et tenet in eodem Manerio unum Messuagium unum croftum et dimidiam acram Marisci et tenuit die impetracionis brevis praedicti. Et Thomas filius Henrici dicit quod ipse est homo praedicti Comitis et tenet in praedicto Manerio unum messuagium et octo acras marisci et tenuit die praedicto etc. Et de hoc ponunt se super patriam. Et praedictus Comes similiter. Ideo veniant inde Jurati coram Rege a die Sancti Hillarii in xv dies ubicumque etc. Quia tam etc. Et praedicti Henricus Ricardus atte Howe Robertus et Ricardus filius Henrici dicunt quod reuera ipsi iam viginti annis elapsis inpetrauerunt quoddam breve consimile etc. tempore quo ipsi fuerunt homines ipsius Comitis et tenentes de Manerio praedicto coram Domino Rege versus praedictum Comitem et ab illo tempore usque nunc illud placitum sine interrupcione sunt prosecuti ita quod si aliquod breve amiserunt medio tempore statim breve consimile resussitauerunt. Unde dicunt quod si praedictus Comes pendente praedicto placito et diligenter prosecuta quod eis pro uno placito et pro uno et eodem brevi debeat reputari ipsos a tenementis suis in eodem Manerio eiecit homines ipsos nunc ab agendo repellere non debet. Et quod ita sit etc. offerunt verificare etc. tam per placita que secuntur Dominum Regem quam per placita de Banco etc. et eciam per placita ultimi itineris Salomonis de Roffa in comitatu Norffolk etc. Et praedictus Rogerus Comes etc. dicit quod praedicti Henricus Ricardus, Robertus et Ricardus non continuauerunt placitum suum praedictum sine interruptione in forma praedicta etc. et hoc offert etc. Ideo mandatum est Thesaurariis et Camerariis etc. quod scrutatis brevibus et rotulis de placitis que sequuntur Dominum Regem a die praedicto usque ad festum Sancti Michaelis anno regni Regis nunc xijo et eciam brevibus et rotulis de itinere praedicti Salomonis. Et similiter mandatum est Elye de Bekyngham quod scrutatis rotulis et brevibus de tempore Thome de Weylaund etc. que sunt sub custodia sua etc. Et quid inde etc. scire faciant Domino Regi a die Pasche in xv dies ubicumque etc. Idem dies datus est partibus etc. Ad quem diem venit praedictus Comes et praedicti Henricus filius Simonis, Ricardus atte Howe, Robertus Sewyne et Ricardus filius Henrici non sunt prosecuti. Ideo ipsi et plegii sui de prosequendo in misericordia videlicet Adam atte Gates, Henricus de Blafeld et Eustachius Hose de eadem. Et praedictus Comes inde sine die etc. Postea in octabis Sancti Hillarii Anno regni regis nunc vicesimo quarto venerunt praedicti Willelmus de Narugate et Thomas filius Henrici et praedictus Rogerus Bygod venit et similiter Jurati venerunt qui dicunt super sacramentum suum quod praedicti Willelmus et Thomas praedictis die et anno non fuerunt homines praedicti Comitis neque tenentes de praedicto Manerio. Ideo consideratum est quod praedicti Willelmus et Thomas nichil capiant per breve suum set sint in misericordia pro falso clamio. Et praedictus Rogerus Comes inde sine die etc.
[In dorso:]
Memorandum quod tenor recordi et processus infrascripti exemplificatus fuit sub magno sigillo Domini Regis sub hac forma videlicet. Edwardus Dei gracia Rex Anglie et Francie et Dominus Hibernie Omnibus ad quos etc. salutem. Inspeximus tenorem recordi et processus cuiusdam placiti quod fuit coram Domino E. quondam Rege Anglie auo nostro anno regni sui vicesimo primo inter Willelmum de Norwegate et quosdam alios et Rogerum Bygod nuper Comitem Norfolk quem coram nobis in Cancellaria nostra venire facimus in hec verba Placita coram Domino Rege etc. recitando totum tenorem praedictum usque in finem et tunc sic Nos autem tenorem recordi et processus praedictorum tenore praesencium duximus exemplificandum. In cuius etc. Teste Leonello filio nostro carissimo Custode Anglie apud Redyng xx die Julii anno regni nostri Anglie vicesimo primo regni vero nostri Francie octauo que quidem brevia non irrotulantur aliter quam hic inseritur.
VIII
See p. 104, n. 1
[Exch. Memoranda Q.R. 20 Edw. I, Trin. m. 21 d.]
Baronibus pro hominibus de manerio de Costeseye.
Rex mittit Baronibus peticionem hominum manerii de Costeseye presentibus inclusam mandantes, quod audita intellecta et diligenter examinata peticione predicta de diversis gravaminibus et iniuriis per preceptum baronum et per Ricardum Athelwald de Crek ballivum eiusdem manerii eisdem hominibus multipliciter illatis, predictis hominibus iusticie complementum inde exhiberi faciatis prout de iure et secundum legem et consuetudinem regni Anglie fuerit faciendum Ne oporteat ipsos homines ad Regem iterato habere recursum ex causa praedicta. Teste Rege apud Enleford VII die Maii XXo.
Peticio hominum de manerio de Costeseye. A nostre Seignur le Rey e a sun conseil se pleynent les pours genz le Rey de la basse tenure de le maner de Costeseye ce est a sauer de la foreyn sokne com de Colton, Eston, Hiningham, Thodeham, Rongelsunde, Weston, Tauerham, Berford, Wramplingham et Dunholt ke Richard de Crek bailif le Rey del maner avantdit a tort lur greve e distreynt e lur met hors de lur usages en dreyt de lur tenaunce uses del tens memore ne curt. Ce est a sauer par la ou memes cele genz sa en arere en les tens les cuntes de Bretayne, e en le tens le Rey Johan e le Rey Henri ke deus asoile e en le tens nostre Seignur le Rey Edward ke deu gard e de tuz iceus a queus le maner avaunt dit a este done ou lesse a la volunte de Reys avaunt nomes pur ke le Cunte de Bretayne e le viscunte de Dohay mesnes le maner forfirent, unt vendu, done e lesse lur terres champestres per aper (?) saunz conge demaunder en curt, forpris lur mes e lur croftes, la vient mesme celuy Richard bailif auant nome e lur terres saunz conge venduz per aper (?) ad seysi a greuuesement les ad amercie pur les tenemenz issi uendus solonc les usages de lur tenaunce. Estre ce memes celuy Richard a tort greve e distreint les genz auaunt nomes pur office de prouosterie e de coylure (collector) ne ils ne deyuent estre ne soleyent, mes les viles de Costeseye et de Banburg seruent et deyuent servir de tel office pur lur tenaunce charge de tel seruise. E priunt la grece lur seignur le Rey ke il voyle fere enquere par pais si le plest coment ils deyuent tenir e ke la duresse fete a eus par le bailif auant dit seit redresse. Estre ce les poure genz auant nomes sunt mut enpoureriz pur un taylage voluntref ke le bailif Alianor Reyne de Engletere la mere nostre seignur le Rey ke deus asoile nut pris a tort de an en an ce est a sauer xx markes de hom apele communage ke auaunt sun tens ne fut donc mes a la premere venue de nouel signur une conisaunce de Cs. cum fu done a nostre seignur le Rey Edward kant le maner li fu done forpris les viles de Costeseye e de Banburg ke sunt taylables haut e bas a la volunte le Rey cum costemers del maners. Pur ce est ke les paure genz auaunt nome priunt la grace nostre seignur le Rey si le plest pur le regard de pite ke il empreynt pite de eus e lur face suffrir lur usages del tens dunc memore ne curt e grace del torteuus taylage pur le quel il sunt mut empoairiz.
IX
See p. 108, n. 1
[Augmentation Court Rolls, XIV. 38.]
(Havering atte Bower, Essex.)
Curia ibidem tenta die Iouis proxima ante festum S. Iohannis ante portam latinam anno r. r. Ricardi Secundi post Conquestum vicesimo. Ricardus Rex Ballivis Thome Archiepiscopi Ebor et Edwardi comitis de Hauering atte Boure. Precipio vobis quod sine dilatione et secundum consuetudinem manerii de Hauering atte Boure plenum rectum teneatis Roberto Merston de London et Ricardo Quylter de Hauering etc.
Hec est finalis concordia facta in curia Thome archiepiscopi Cantuar et Edwardi Comitis Roteland apud Hauering atte Boure—coram Ricardo Wytl … tunc senescallo et Ricardo Wylde tunc ballivo et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter etc.
Curia Thome Archiepiscopi Cantuarensis et Edwardi Comitis Roteland tenta ibidem die Iouis proxima ante festum S. Bartholomaei apostoli anno r. r. Ricardi Secundi post conquestum vicesimo primo.
Inquisicio ex officio coram Ricardo Wythmerssh senescallo de Haueryng atte Boure per sacramentum Walteri Herstman–juratorum qui dicunt supra sacramentum suum quod Alicia Dyere que de domino Rege tenuit duas acras terre in marisco obiit seisita. Et quod Thomas de Donne filius predicte Alicie est eius heres propinquior et plene etatis, ideo preceptum seisire dictam terram in manus domini et respondere de exitu quali etc. Item dicunt quod idem Thomas ingressus est feodum domini videlicet unum mesuagium cum pertinentiis in Romford quod habuit ex dono et feofamento Iohannis Cole ideo preceptum ipsum distringere pro fidelitate et relevio etc. Item predicta Inquisitio onerata super sacramentum suum si aliquis homo nativus de sanguine ingressus fuerit feodum domini nec ne et quantum feodum illud valeat per annum dicit quod non est aliquis homo nativus de sanguine ingressus feodum domini. Set dicunt quod est quidam Iohannes Shillyng qui sepius dictus fuerat fore nativus. Et dicunt ultra quod quidam Iohannes Shillyng pater predicti Iohannis fuit alienigena et quod predictus Iohannes Shillyng quo ad eorum cognitionem est liber et libere conditionis et non nativus. Item prefata inquisitio dicit quod Robertus Clement de London Sadelere ingressus est feodum domini videlicet unum mesuagium cum pertinenciis in Romford quod habuit ex dono et concessione Iohannis Cole Taillor ideo preceptum ipsum distringere pro fidelitate et relevio etc.
Item dicunt quod quidam homo veniens in comitiva domini Regis dimisit quemdam equum in hospicio Iohannis atte Heth et cepit ibidem unum alium equum etc. et dimisit predictum equum ibidem stare per unum mensem absque aliquid clamando de predicto equo ideo preceptum dictum equum seisire ad opus domini Regis et inde Regi respondere.
Curia ibidem tenta die Iouis proxima post festum S. Martini anno r. r. Ricardi secundi post conquestum vicesimo primo.
Compertum est per inquisicionem ex officio captam per sacramentum Thome Olyuere … Qui dicunt super sacramentum suum quod quidam Iohannes Pecok quondam tenuit unam peciam terre in marisco vocatam Wattiscroft pro qua quidem terra reparabat et reparare tenebatur quoddam murum in marisco erga Tamisiam in defensum aque inundantis. Et idem Iohannes Pecok de terra predicta obiit seisitus. Et quod quidam Iohannes filius predicti Iohannis Pecok est eius heres propinquus. Et dicunt quod predictus murus est wastatus pro defectu reparacionis ita quod aque Tamisie inundans superfluit murum predictum et demergit mariscum predictum ad grave dampnum domini Regis et tenencium suorum.
Et predictus Iohannes filius Iohannis Pecok in propria persona sua dicit quod non supponitur per presentacionem predictam quod terra predicta vocata Wattiscroft prefato Iohanni filio predicti Iohannis Pecok descendebat post mortem Iohannis Pecok patris sui nec quod predictus Iohannes filius Iohannis Pecok aliquo tempore fuit tenens terre predicte vocate Wattiscroft. Et si videtur Curie quod protestacio est sufficiens, etc. dicit per protestacionem quod ipse non fuit heres predicti Iohannis Pecok patris sui tempore mortis sue, etc. Et ulterius protestando dicit quod predicta terra vocata Wattiscroft tenetur ad communem legem. Et ulterius dicit pro placito quod ipse numquam habuit poscessionem manualem de terra predicta set dicit quod quidam Iohannes Harwere post decessum predicti Iohannis patris sui et longo tempore ante inquisicionem predictam captam intravit in terram predictam ad usum cujusdam Iohannis Selman … Et dictum est pro domino Rege quod predictus Iohannes filius predicti Iohannis Pecok fuit tenens terre predicte die quo inquisicio predicta capta fuit. Et petitum est per dominum Regem quod inquiratur per patriam. Et pro predicto Iohanne filio, etc. similiter. [Jurati] dicunt super sacramentum suum quod predictus Iohannes Pecok vivente predicto Iohanne patre suo occupavit predictam terram vocatam Wattiscroft per voluntatem patris sui et cepit inde exitus et proficua. Et postea predictus Iohannes Pecok pater, etc. obiit post cujus mortem predictus Iohannes filius, etc. intrauit ut filius et heres et terram predictam ocupavit et inde cepit exitus proficua, etc. Et dicunt quod est eorum consuetudo quod nullus homo adquireret sibi aliquam terram in marisco que oneratur ex reparacione alicuius muri in marisco erga Tamisiam nisi haberet sufficientem tenuram in eodem dominio extra mariscum que poterit portare omnes reparaciones illius muri in marisco quum necesse fuerit. Et dicunt esciam quod Iohannes Selman non fuit tenens terre predicte vocate Wattiscroft die quo officium predictum captum fuit set quod predictus Iohannes filius, etc. terram predictam occupavit usque in diem quo predictum officium captum fuit. Et dicunt quod est ad dampnum domini Regis quod murus predictus non fuit reparatus predicto die, etc. de triginta et octo solidis uno obolo.
Curia ibidem tenta die Iouis in festo S. Iohannis Apostoli et Evangeliste anno r. r. Ricardi post Conquestum vicesimo primo.
Dominus Rex mandauit breue suum clausum Ballivis Edwardi Ducis Albemarle de Haueryng atte Boure … Precepimus vobis quod sine dilacione et secundum consuetudinem manerii de Haueryng atte Boure plenum rectum teneatis Ricardo filio Iohannis Legati de uno mesuagio viginti et octo acris terre et una acra prati cum pertinenciis, etc.... Et predictus Ricardus invenit plegios ad prosequendum breue predictum … Et fecit protestacionem ad sequendum breue predictum in natura breuis de convencione. Virtute cuius brevis preceptum Ballivo quod summonere faciat per bonos summonitores secundum consuetudinem manerii de Haueryng atte Boure, etc....
Curia tenta ibidem die Iouis proxima … vicesimo tercio.
Dominus Rex mandauit breue suum clausum Ballivis suis de Haueryng atte Boure.
Curia ibidem tenta die Iouis proxima ante festum S. Laurencii martiris anno r. r. Ricardi secundi post conquestum vicesimo tercio....
Ricardus Dei gratia Rex Anglie … Ballivis suis de Haueryng, etc.
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis de Haueryng atte Boure die Iouis … coram Ricardo Withmerssh tunc senescallo et Iohanne Bokenham tunc Balliuo et aliis domini Regi fidelibus tunc presentibus inter W., etc.
X
See p. 143, n. 3
Exchequer Q.R. Ancient Miscellanea
902/77 (No date, about 1300.)
Qui dicunt subscripta per sacramentum suum
XI
See p. 188, n. 2
The best way to form an opinion as to the position of the hundredors among other classes will be, I think, to start from a closer examination of the Ely Surveys, which give the term several times. They are peculiar in this respect, and only in this. A comparison with other Cartularies will show at once, that the same thing is to be found elsewhere over and over again.
Both Ely Surveys—that of 1222 (Tiberius, B. ii) and that of 1277 (Claudius, C. xi)—are remarkably alike, and may serve as an illustration of the continuity of the fundamental organisation of a feudal village. I shall take the later Cartulary because it is a trifle fuller, and coincides in time with the Hundred Rolls. It would not be sufficient to give only the entries relating to the hundredors, because the reader would not be able to judge of their position in relation to other classes. I may be allowed in consequence to present rather large extracts.
In the manor of Wilburton belonging to the Ely Minster we find the following classification of the tenantry868 [f. 49 sqq.]
De hundredariis. Et libere tenentibus
Philippus de insula tenet 16 acras de mara et debet sectas ad curiam Elyensem et ad curiam de Wilbartone, et in quolibet hundredo per totum annum. Et dat ad sixþepany et wardpany, et arabit cum caruca sua per duos dies in hyeme et habebit quolibet die unum denarium. Et arabit in XLma per 2 dies et habebit quolibet die unum denarium.... Et inveniet omnes tenentes suos ad magnam precariam autumpni ad cibum episcopi. Et dabit pro filia sua.
Ricardus filius Rogeri tenet 12 acras de ware et debet sectas … (the same as Philip). Et dabit leirwite pro filia sua et gersumam cum ipsam maritare uoluerit, scilicet 30 et 2 den. Et tallagium cum aliis. Et de herieto meliorem bestiam uel 30 et 2 denarios, si non habeat bestiam. Oues sue non iacebunt in faldo domini....
De operariis et plenis terris
Samson filius Jordani tenet 12 acras terre de Wara que faciunt unam plenam terram … Et sciendum quod tota villata, tam liberi quam alii, debent facere 40 perticatas super calcetum de Alderhe sine cibo et opere.
In Lyndon the division of the tenantry is somewhat more complex [f. 52 sqq.].
De militibus
Philippus de insula tenet tres carucatas in Hinegeton per seruicium unius militis. Et sciendum quod omnes tenentes sui ibidem debent uenire ad precariam carucarum episcopi cum quanto iungant per duos dies in hyeme et per 2 dies in XLma … Et dominus Philippus de Insula debet sectam ad curiam Elyensem. Et ad curiam de Lyndon, in aduentu senescalli.
Nigellus de Cheucker tenet 2 carucatas terre per seruicium unius militis cum terra sua de Harefeud … Et liberi tenentes sui qui tenent per soccagium debent unam sectam ad frendlese hundred, scilicet ad diem sabbati proximum post festum Sti Michaelis.
De hundredariis
Robertus de Aula tenet 40 acras terre de wara per seruicium sequendi curiam Elyensem. Et quodlibet hundredum et curiam de Lyndon.... Et ueniet ad precarias cum caruca sua … Et inueniet omnes tenentes suos ad magnam precariam episcopi in autumpno ad cibum domini. Et ipsemet ibit ultra eos eo die. Et habebit cibum suum similiter cum balliuis domini. Et ueniet coram justiciariis ad custum suum proprium … Et sciendum quod iste et quilibet hundredarius dabit gersumam pro filia sua maritanda, scilicet 32 denarios. Et dominus episcopus habebit meliorem bestiam de domo sua pro herietto siue 32 denarios, si bestiam non habuerit et operabitur super calcetum de Alderhe sine cibo pro se et tenentibus suis.
Galfridus le Sokeman tenet 12 acras et dimidiam de wara....
De consuetudinariis qui vocantur Molmen
Patrik filius Henrici le frankeleyn tenet 10 acras terre in hylle pro duobus solidis … Et ueniet ad precariam carucarum cum caruca sua uel cum quanto iungit … Et debet sectas ad curiam de Lyndon … Et dabit gersumam pro filia sua maritanda ad voluntatem domini. Et in obitu suo dominus habebit meliorem bestiam domus pro hereto uel triginta duos denarios, si bestiam non habuerit. Et dabit tallagium. Et filius suus et heres dabit releuium.
De operariis qui tenent plenas terras
Radulfus filius Osbern tenet unam plenam terram que continet 10 acras de wara.
The next survey is that of Dudington (f. 63 sqq.).
De libere tenentibus et hundredariis in Dudlingtone et Wimblingtone
(The typical hundredor is made to pay merchet, leyrwite, and heriet as above.)
De consuetudinibus censuariorum in Dudingtone
Radulfus filius Willelmi tenet unum mesuagium quod continet dimidiam acram pro 12 denariis.... Et dabit gersumam pro filia sua et leyrwite ad voluntatem domini. Et dupplicabit redditum suum pro suo releuio.
De consuetudinibus operariorum in Dudington
(They hold 'full lands' of 12 acres, and perform all kinds of agricultural work.)
If we turn now to the Survey of Wyvelingham (f. 111 sqq.), we shall not find the heading 'hundredarii,' but it will not be difficult to discern the tenants who correspond to the hundredors of the former Surveys.
De libere tenentibus
Henricus Torel tenet dimidiam virgatam terre pro decem et octo denariis equaliter. Et ueniet in autumpno ad magnam precariam domini cum omnibus hominibus suis quot habuerit laborantes ad cibum domini. Et dabit tallagium si dominus voluerit. Et gersumam pro filia sua. Et debet sectam curie et molendini. Et ibit cum aliis extra uillam ad districtiones faciendum.
Willelmus Nuncius tenet dimidiam virgatam pro 18 denariis equaliter. Et faciet omnia alia sicuti predictus Henricus Torel.
Thomas filius Oliue tenet unam virgatam terre pro 6 denariis equ. ad festum Sti Andreae. Et arabit tres rodas terre per annum.... Et herciabit cum equo suo ante Natale per unum diem integrum sine cibo et per unum diem in quadragesima sine cibo … Et falcabit cum uno homine per unum diem integrum sine cibo. Et adiuuabit fenum leuandum et cariandum sine cibo. Et sarclabit per unum diem integrum sine cibo. Et illud quod messuerit cariabit sine cibo. Item portabit breuia domini episcopi uel senescalli usque ad Dudington uel ad locum consimilem. Et dabit tallagium, herietum et leyrwite, et gersumam pro filia sua. Et debet sectam Comitatus hundredi, et curie, et molendini. Oues sue iacebunt in faldo domini ut supra....
De operariis
Thomas Wecheharm tenet dimidiam virgatam terre que continet 15 acras terre.
In Shelford (f. 125 sqq. Cf. Rot. Hundr. ii. 544) there are only two main headings: 'de militibus' and 'de consuetudinariis et censuariis;' but I think it is quite evident from the Survey that the first ought to run 'de militibus et libere tenentibus,' or something to the same effect, and that it includes the hundredors.
De militibus
Johannes de Moyne miles tenet unum mesuagium et unam rodam terre que fuit coteria operabilis in tempore Galfridi de Burgo Elyensis episcopi pro duobus solidis equ. Idem Johannes tenet unum mesuagium quod fuit Michaelis de la Greue pro 14 den. equ. Et inueniet unum hominem ad quamlibet trium precariarum ad cibum domini. Et metet dimidiam acram de loue-bene sine cibo. Et inueniet unum hominem ad fenum leuandum et tassandum in curia domini episcopi. Et dabit tallagium cum consuetudinariis pro tanta portione.
Johannes filius Nicholai Collogne tenet dimidiam hydam terre per seruicium sequendi comitatum et hundredum. Idem tenet quartam partem curie sue pro uno niso (sic) uel duobus solidis....
In Stratham the Molmen are reckoned with the freeholders and hundredors (f. 44).
De libere tenentibus et censuariis
Walterus de Ely miles tenet 50 acras de wara unde debet sectam ad curiam de Ely. Et ad curiam de Stratham. Et in hundredum de Wycheford.... Et faciet omnes consuetudines sicut Johannes filius Henrici subscriptus.
Johannes filius Henrici Folke tenet 10 acras de wara. Et debet sectam hundredi per totum annum, scilicet ad quodlibet hundredum et sectam ad curiam de Ely et de Stratham.... Et dabit gersumam pro filia sua maritanda.
De consuetudinibus operariorum, etc
The entries quoted are sufficient, it seems, to establish the following facts:—
1. The hundredors of the Ely Minster are people holding tenements burdened with the obligation of representing the manor in the hundred and in the county.
2. The tenure may be quite distinct from the personal condition of the holder. A knight may possess the tenement of a hundredor in one place and a military fee in another (Philip de Insula in Wilburton and in Lyndon.)
3. A free tenant is not eo ipso a hundredor. Some holdings are singled out for the duty. (Henry Torel, William 'Nuncius,' and Thomas filius Olive in Wyvelingham. Cf. Lyndon.)
4. In many cases the hundredors are mentioned without being expressly so called, and such cases present the transition between the Ely Surveys and other Cartularies which constantly speak of privileged tenants holding by suit to the hundred and to the county. (See the quotations on p. 189, n. 2, and p. 191, n. 1.)
But there is another side to the picture. In the cases of which we have been speaking till now the obligation to attend the hundred and the county is treated as a service connected with tenure, and has to meet the requirements of the State which enforces the representation of the villages at the Royal Courts. Such a system of representation follows from the conception of the County and of the Hundred as political parts of the kingdom on the one hand, and as composed of Manors and Villages or Vills, on the other. This may be called the territorial system. But another conception is lingering behind it—that namely of the County, as a folk, and of the Hundred, as an assembly of the free and lawful population. The great Hundred is derived from it, but even in the ordinary meetings all the freeholders are entitled, if not obliged, to join. The Manor and the Vill have nothing to do with this right, which is not one of representation, but an individual one and extends to a whole class. This may be called the personal system of the Hundred. It is embodied in the so-called 'Leges' of Henry I. And therefore we find constantly in the documents, that the suit to the hundred, to the county, and also that to the sheriff's tourn and to meet the justices, are mentioned in connection with two different classes of people. On one hand stand the representatives of the township, on the other the free men, free tenants or socmen bound individually to attend the hundred and to perform other duties which are enforced on the same pattern. The Hundred Rolls give any number of examples.
I. 55: liberi homines de Witlisford et quatuor homines et prepositus solebant venire ad turnum vicecomitis set post bellum de Evesham per Baldewynum de Aveny subtracta fuit illa secta, set nesciunt quo warranto.
I. 154: Idem abbas (de Wauthan) subtraxit ad turnum vicecomitum sectam 4 hominum et prepositi de manerio suo de Esthorndone et de liberis hominibus suis in eadem villa et in villa de Stanford.
I. 180: Omnes liberi tenentes et quatuor homines et prepositus de Morton Valence subtraxerunt sectam ad turnum vicecomitis bis in anno ad idem hundredum.
In Shropshire we find the question put to the jurors of the inquest (II. 69): Si homines libere tenentes et 4 homines et prepositus de singulis villis venerint ad summonicionem sicut preceptum est.
II. 130: Dominus Ricardus Comes Gloverniae subtraxit 4 thethingas videlicet Stockgiffard, Estharpete Stuctone et Westone de hundredo de Wintestoke et ipsas sibi appropriavit. Item dicunt quod Thomas de Ban … et ceteri libere tenentes predictarum 4 thethingarum solebant sequi dictum hundredum et se subtraxerunt a termino predicto.