Sadece LitRes`te okuyun

Kitap dosya olarak indirilemez ancak uygulamamız üzerinden veya online olarak web sitemizden okunabilir.

Kitabı oku: «Villainage in England: Essays in English Mediaeval History», sayfa 25

Yazı tipi:

IV

See p. 87, n. 1
[Coram Rege 10 Henry III, N. 26. m. 4. d.]

Assisa venit recognitura si Iohannes Cheltewynd iniuste etc. disseisiuit Willelmum filium Roberti de libero tenemento suo in Cheltewynd post ultimum etc. Et Iohannes venit et dicit quod non disseisiuit eundem Willelmum de aliquo libero tenemento quia villanus suus est et nullum habet liberum tenementum et quod Robertus pater suus fuit villanus. Et Willelmus dicit quod tenementum illud liberum est et quod Robertus pater suus libere tenuit de Ada patre Iohannis de Chetewod et per cartam quam profert in haec verba quod Adam de Chetwud concessit Roberto filio Wourami patri Willelmi et heredibus suis dimidiam virgatam terre cum pertinenciis in Chetwud in feodum et hereditatem tenendam de eodem Roberto et heredibus suis libere quiete cum omnibus consuetudinibus et libertatibus quas ceteri franci homines habent pro 26 denariis per annum reddendo pro omni servicio et pro omnibus rebus ad eum et heredes suos pertinentibus.

Et Iohannes bene cognoscit cartam illam et dicit quod idem Robertus fuit villanus patris sui et per pecuniam domini sui redemptus fuit a seruitute et quod antequam esset liberatus a servitute fuit idem Willelmus nativus, et petit judicium si per cartam quam pater suus ei fecerat debeat esse liber tempore Iohannis cum redemptus esset per pecuniam patris Iohannis et Robertus nichil proprium habuit cum esset villanus. Et dicit quod idem Willelmus non fuit nisi custos patris sui de eadem terra dum pater suus fuit alibi manens.

Post uenit Willelmus et retraxit se et ideo in misericordia Pauper est. Et Iohannes dat ei III marcas et Willelmus remanet etc. Ita quod idem Willelmus ibit quocumque uoluerit. Et Iohannes quietum clamauit Willelmum de omni seruitute.

V

See p. 90, n. 4
[De Banco Roll, Michaelmas, 15 Edw. II, m. 271.]

Abbas de Sancto Edmundo attachiatus fuit ad respondendum Rogero filio Willelmi Henri homini praedicti Abbatis de manerio de Mildenhale quod est de antiquo dominico corone Anglie etc. de placito quare exigit ab eo alias consuetudines et alia servicia quam facere debent et antecessores sui tenentes de eodem manerio facere consueverunt temporibus quibus manerium illud fuit in manibus progenitorum Regis quondam Regum Anglie contra prohibicionem Regis etc. Et unde idem Rogerus per Petrum de Elyngham attornatum suum dicit quod ipse et antecessores sui et quilibet tenens unum messuagium et quindecim acras terre cum pertinenciis in eodem Manerio sicut idem Rogerus tenet tempore quo Manerium illud fuit in manibus Sancti Edwardi Regis quondam Regis Anglie progenitoris Domini Regis nunc tenuit tenementa sua per fidelitatem et servicium inveniendi unum hominem ad tenendum vel fugandum carucam Domini singulis diebus anni quando caruce arare consueverunt tantum pro omni servicio et habere consuevit carucam Domini qualibet altera septimana singulis annis per diem Sabbati ad terram suam propriam arandam vel carucam illam aliis locandam et similiter sextam partem vesture unius acre ordei et medietatem vesture unius rode frumenti de melioribus tempore messis et prandium suum ad nonam singulis annis per sex dies in anno in aula Domini sumptibus ejusdem Domini scilicet in diebus Sancti Michaelis, Omnium Sanctorum, Natalis Domini, Purificacionis Beate Marie, Pasche et Pentecostes et oblacionem suam singulis annis per quatuor dies in anno scilicet in diebus Natalis Domini, Purificacionis Beate Marie, Pasche et Assumpcionis Beate Marie Virginis scilicet quolibet die unum denarium et per hujusmodi certas consuetudines et servicia ipse et omnes antecessores sui tenementa quae ipse modo tenet tenuerunt a tempore quo non exstat memoria usque ad tempus istius Abbatis quod idem Abbas praeter praedicta servicia exigit ab eo singulis vicibus quibus aliquis Abbas est de novo creatus finem ei praestandum pro capa sua ad voluntatem suam et pro filiis et filiabus suis maritandis et pro terris suis dimmittendis et pro ingressu habendo in hereditatem suam post obitum antecessoris sui finem similiter ad voluntatem suam ac idem Rogerus die Jovis proxima ante festum Apostolorum Simonis et Jude anno regni Domini Regis nunc quartodecimo apud Sanctum Edmundum in praesencia Thome de Wridervill Roberti Tillote Philippi de Wangeford Roberti de Lyvermere et aliorum liberasset praedicto Abbati breve Regis de prohibicione et ei inhibuisset ex parte Domini Regis ne idem Abbas exigeret ab eo alias consuetudines et alia servicia quam ipse et antecessores sui tenentes de eodem Manerio facere consueverunt temporibus quibus Manerium illud fuit in manibus progenitorum Regis quondam Regum Anglie. Idem Abbas spreta regia prohibicione praedicta nihilominus postmodum exigit ab eo praedicta superonerosas consuetudines et ad ea sibi facienda per graves et intollerabiles districciones distringit quominus terram suam excolere potest unde dicit quod deterioratus est et dampnum habet ad valenciam centum librarum. Et inde producit sectam etc.

Et Abbas per Willelmum de Bakeham attornatum suum venit. Et dicit quod non debet praedicto Rogero ad hoc breve nec ad aliquod aliud breve respondere. Quia dicit quod idem Rogerus est villanus ipsius Abbatis et villanus ecclesie sue Sancti Edmundi. Et quod ipse seisitus est de ipso tanquam de villano suo unde petit judicium etc. Et Rogerus dicit quod ipse est homo ipsius Abbatis de Manerio de Mildenhale quod est de antiquo dominico corone Anglie. Et quod Mildenhale sit de antiquo dominico Corone Anglie paratus est verificare per librum Domesday. Et super hoc inspecto libro praedicto comperta sunt in eodem verba subscripta.—Suffolk—Inter terras Stigandi quas Willelmus Denvers servat in manu Regis.—Lacforde Hundred. Mildenehalla dedit Rex Edwardus Sancto Edmundo et post tenuit Stigandus sub Sancto Edmundo in vita Regis Edwardi pro manerio xij carucate terre tunc et post xxx uillani modo xxxiij. Tunc viij. Bordarii post et modo xv. semper xvj. servi semper vj caruce in dominio et viij caruce hominum et xx acre prati ecclesia xl acrarum et j molendinum et iij piscaciones et dimidiam xxxj eque silvatice xxxvij averia et lx porci et Mille oves et viij socemanni xxx acrarum semper dimidia caruca. Huic iacet i bervita—Et quia ex verbis praedictis videtur Curie quod Mildenhale est de antiquo dominico corone etc. dictum est praedicto Abbati quod respondeat quod sibi viderit expedire etc.

Et Abbas dicit sicut prius quod praedictus Rogerus est villanus suus et ecclesie sue praedicte et quod ipse seisitus est de ipso ut de villano suo et quod ipse et omnes Abbates de Sancto Edmundo praedecessores ipsius Abbatis ex tempore quo non extat memoria seisiti fuerunt de ipso Rogero et antecessoribus suis ut de villanis suis talliando ipsos alto et basso pro voluntate sua et faciendo de ipsis praepositos et messores suos et capiendo ab eis merchetum pro filiis et filiabus suis maritandis et finem pro terris suis dimittendis et pro ingressu habendo in terris et tenementis post mortem antecessorum suorum ad voluntatem ipsorum Abbatum. Et hoc paratus est verificare etc.

Et Rogerus dicit sicut prius quod ipse est homo de antiquo dominico corone Anglie de praedicto Manerio de Mildenhale et quod ipse et omnes antecessores sui a tempore quo non exstat memoria tenuerunt tenementa sua praedicta de praedecessoribus praedicti Abbatis et de progenitoribus Domini Regis Regum Anglie quondam Dominis ejusdem Manerii per praedicta certa servicia et consuetudines in narracione sua superius contenta absque hoc quod praedecessores praedicti Abbatis fuissent seisiti de ipso Rogero aut antecessoribus suis ut de villanis suis talliando ipsos alto et basso vel faciendo de ipsis praepositos et messores aut capiendo de ipsis incertas consuetudines et servicia sicut praedictus Abbas dicit. Et hoc petit quod inquiratur per patriam. Et praedictus Abbas similiter Ideo praeceptum est Vicecomiti quod venire faciat hic a die Pasche in tres septimanas xij etc. per quos etc. et qui nec etc. ad recognicionem etc. Quia tam etc.

See p. 97, n. 2

The Mildenhall trial just quoted may serve as an instance of litigation between lord and tenant of a manor in ancient demesne, when it took place before the Royal Courts. The Rolls of King's Ripton, Hunts, now published by Prof. F.W. Maitland, for the Selden Society, give an insight into the working of the Manorial Court itself when it had to decide between lord and tenant in a question of right (pp. 118 et sqq.). Jane the daughter of William of Alconbury claims eight acres of land against the Abbot of Ramsey, lord of the manor. He does not choose to answer at once and takes advantage of all the procrastinations usual in such matters. Three times he gets summoned and does not appear; the Court proceeds to distrain him and after three distraints he essoins himself three times before making up his mind to answer by attorney and to ask a view of the land. Pleadings follow in the usual course, and ultimately a sworn inquest has to decide on the question whether the plaintiff was of full age at the time of a transaction through which the land claimed came into the hands of the Abbot. The point is, that the lord of the Manor is placed entirely on the same footing in regard to the action of his tenant as any other suitor.

In 1296 an action of dower occurs between a certain Maud Grayling and a number of persons holding land within the manor. It is opened by a writ of right which is bound up with the roll, but has not been printed by Mr. Maitland as it does not contain anything of special interest. The beginning of this writ is typical—it does not mention the abbot, but only the bailiffs of the abbot: [Edwardus Dei gratia Rex Angliae] Dux Aquitaniae, Ballivis Abbatis de Rameseye de Riptone Regis Salutem. Precipimus vobis quod sine dilacione et secundum con[suetudinem manerii de Riptone Regis ple]num rectum teneatis Matildi que fuit uxor Hugonis Grayling de medietate sex messuagiorum sexaginta et qua[tuor acrarum] et unius rode [terre dimidia acra prati] cum pertinenciis in Riptone Regis, unde etc. (Court of Augmentation, Portf. XXIII, N. 94, r. 9). On pp. 100-104 Mr. Maitland gives the translation of two most valuable records of Monstraverunt in the Court of King's Bench between the men of King's Ripton and the Abbot. The suit is very similar to that of the men of Mildenhall; and indeed all these ancient demesne trials turn on the same points.

VI

See p. 91, n. 3

The Stoneleigh Register, in the possession of Lord Leigh, is certainly one of the most interesting surveys of a medieval manor extant, and gives a better insight into the condition of ancient demesne than any other document I know of. Its publication would be particularly desirable in the interests of social history. This compilation is indeed a late one, but it has been made with great care and evident accuracy from the original records which go back even to Henry II's time. One part is especially important, because it gives selections from the Court Rolls of the Manorial Court. An extract from the compiler's Introduction will show the nature and grouping of his material.

F. 2, a: In quorum primo libro agitur de generacione nobilium regum Anglie incipiendo modicum ante conquestum usque ad presens sumarie concepta. Et de possessionibus et graciis per eos nobis factis et collatis, tam in monasterio de Rademora quam in monasterio de Stonleya. Ac eciam de diversis memorandis consuetudinibus, placitis, feuffamentis, diuisionibus tenementorum in villa et hamelettis de Stonle. Et de bundis et peranbulacionibus dicti manerii de Stonle. Ac subsequenter de actis abbatum de Stonle a tempore fundacionis quod infra intitulabitur usque ad presens videlicet usque ad feriam quartam in festo Sancti Gregorii pape anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo secundo, anno vero domini Regis Anglie Ricardi secundi post conquestum sexto decimo. In secundo libro continentur memoranda de villis de Hartone, Cobsitone.... Erdyngtone.... In tertio libro continentur diversa memoranda tam nos quam alios tangencia et alia informatiua abbatum iuniorum consilia racionabilia secundum antiquas consuetudines, extentas, computaciones per quas poterit a nociuis abstineri, videlicet in diuisionibus possessionum et aliis faciendis pro bono et conseruacione juris monasterii. In quarto libro summarie scribuntur copie diuersorum priuilegiorum et diuersarum composicionum decimarum et placitorum. Et de diuersis casibus et defensionibus super eisdem. Item in casu quo facta esset commissio alicui abbati a curia Romana et a generali capitulo.

The following passage is characteristic of the conception of ancient demesne: (4, a) Prefatus dominus Edwardus rex habuit in dominico suo iure hereditario manerium de Stonle cum membris, videlicet Kenilworth, Bakyngtone, Ruytone et Stratone, una cum aliis terris et maneriis. Que quidem maneria existencia in possessione et manu domini Regis Edwardi per universum regnum vocantur antiquum dominicum corone Regis Anglie prout in libro de Domusday continetur.

See p. 116, n. 4

F. 21, a: Henricus Dei gracia Rex … venire facias coram nobis Alexandrum de Canle … et Hugonem le Seynsterer, ita quod sint apud Kenilworth in octabis Sti Edwardi ostensuri quo warranto subtraxerunt prefatis Abbati et Conventui quasdam consuetudines, libertates et jura ad Sokam de Stonle spectantes … anno regis nostri quinquagesimo … Et unde predictus Abbas pro se et Rogero Loueday qui sequitur pro Rege dicunt quod, cum manerium de Stonle fuit antiquum dominicum domini Regis … quilibet tenens ipsius manerii unam virgatam terre consuevit reddere ipsi domino Regi per annum 30 denarios et facere sectam ad curiam suam de Stonle de tribus septimanis in tres … predictus Alexander qui unam virgatam terre de antiquo et tres rodas de assarto tenet, de quibus reddit Roberto de Canle predictum redditum et 18 denarios pro predicta secta subtrahenda et pro predicto assarto denarium et obolum … Predictus Robertus de Canle tenet duas virgatas terre pro 5 solidis et omnes tenentes predicti secundum tenuras suas detinent predicto Abbati predictas sectas pro quibus dictus Robertus de Canle capit a predictis tenentibus secundum tenuras [folio 22] suas, scilicet pro una uirgata 30 denarios et de maiori tenura plus et de minori minus. Et de totis assartis capit totum seruicium....

Et predictus Alexander Hugo et alii veniunt et defendunt vim et injuriam etc.... et bene cognoscunt, quod antecessores eorum tenuerunt tenementa sua in dicto hameletto de progenitoribus domini Regis per seruicium 30 denariorum pro virgata terre … et bene cognoscunt quod ipsi reddunt predicto Roberto de Canle redditus suos, sed qualiter ipse uel antecessores sui huiusmodi seruicia perquisierint, ignorant.... Jurati … per sacramentum suum dicunt, quod tempore Henrici Regis avi domini Regis nunc tenuerunt omnes.... faciendo inde domino Regi seruicia et consuetudines ad tenementa sua pertinentes. Quo tempore quidam Ketelburnus antecessor Roberti predicti et vicinus ipsorum tenencium qui tenuit de Rege sicut alii vicini sui, et quia predicti tenentes domini Regis fuerunt exiles in bonis et predictus Ketelburnus fuit maior et discrecior eis, locuti fuerunt cum ipso quod ipse colligeret redditum eorum et illum deferret pro eis ad curiam regis, tanquam per manum ipsorum. Et post mortem ipsius Ketelburni quidam heres ipsius Ketelburni accreuit et duxit in uxorem quandam sororem cuiusdam constabularii de castro de Kenilworth. Qui quidam heres ex permissione dicti constabularii atraxit ad se omnia servicia vicinorum suorum et reddidit antecessoribus domini Regis pro qualibet virgata dicte ville 30 denarios et fecit sectam pro eis ad curiam domini Regis. Et cepit pro secta predicta certum redditum et pro assartis predictis et ipsum redditum penes se retinuit … [folio 23] Dicunt eciam quod idem Robertus de Canle coram iusticiariis domini Regis ultimo itinerantibus in comitatu isto tulit breve de natiuitate versus predictum Alexandrum Hugonem et alios et petiit eos, ut natiuos suos, et tunc ibidem declaratum fuit quod liberi fuerunt et ipse Ricardus remansit in misericordia. Unde dicunt, quod ipsi sunt adeo liberi penes se, sicut predictus Robertus penes se et tenere debent tenementa sua de domino Rege in capite.... Et ideo consideratum est, quod dominus Rex recuperet seysinam suam … et predictus Alexander Hugo et alii sint intendentes domino Regi et balliuis suis uel illis quibus dominus Rex eos dare voluerit.... Item coram eisdem justiciariis inquisicio facta fuit per preceptum domini Regis quod … tempore quo rex Henricus avus domini regis Henrici filii regis Johannis contulit abbati manerium de Stonle cum soka … fuit idem Rex in seysina de toto manerio integro de Stonle … et idem Abbas similiter in seysina … quousque Petrus de Canle qui fuit collector redditus de Canle ad instanciam vicinorum suorum ad redditus illos deferendum domino Regi et pro eis soluendum, subtraxit a se per diuturnam colleccionem suam et per remissionem et negligenciam dominorum sine impedimento et calumpnia sectas, relevia, escaetas octo tenencium qui tenebant octo virgatas terre de domino Rege et postea de Abbate de Stonle [folio 23d] Anno regni Regis Henrici … quinquagesimo primo … Dominus Rex habuit seysinam dicti hameletti per duas ebdomadas et deinde dominus Rex per vicecomitem suum posuit prefatum Abbatem in plenam seysinam dicti hameletti de Stonle die Sti Clementis eodem anno ad magnam crucem ville de Stonle.

See p. 117, n. 1

The Stoneleigh Register has the following entry on f. 12: Memorandum quod tempore fundacionis fuerunt in manerio de Stonle lx et xiij villani quatuor bordarii cum duobus presbyteris tenentes xxx carucatas terre prout continetur in libro de Domesday, fuerunt eciam tunc quatuor natiui siue serui in le lone (sic) quorum quilibet unum mesuagium et unum quartronem terre tenebat per servicia subscripta, videlicet leuando furcas … et debebant … redimere sanguinem suum et dare auxilium domino ad festum Sti Michaelis scilicet Ayde, et facere braseum et alia servicia seruilia, quorum nomina fuerunt Henricus Croud, cuius heres Iohannes Shukeburghe; secundus vocabatur Robertus Bedul, cuius heredes extincti sunt in prima pestilencia. Tercius fuit Galfridus Dore cuius eciam heredes extincti sunt in eadem pestilencia. Quartus fuit Robertus Stot qui eciam mortuus est sine herede. Fuerunt eciam quatuor liberi tenentes in villa de Stonle qui tenuerunt hereditarie quinque mesuagia et quinque virgatas terre cum pertinenciis de Rege in capite per seruicia sokemanrie, videlicet Paganus de Stonle qui tenuit duas virgatas terre, qui Paganus abavus fuit Iohannis de Stonle, patris Roberti le Eyr. Qui Iohannes de Stonle dedit unum quartronem terre Iuliane filie sue et Roberto Carteri marito dicte Iuliane, cuius heres est Iohannes Iulian. Dedit eciam prefatus Iohannes de Stonle cum alia filia sua Alicia nomine unum mesuagium et unum quartronem terre Roberto filio Reginaldi Baugy, marito ipsius Alicie et ipsorum heredibus. Qui Robertus et Alicia dederunt dictum tenementum Willelmo filio Roberti Staleworthe de Flechamstede et heredibus suis prout inferius pleniter continetur. Quorum heres est linealiter Willelmus Staleworthe qui modo ea tenet. Predictus vero Robertus le Eyr dedit omnia residua tenementi sui cum redditibus et seruiciis Ioanni Sparry et Iohanni Hockele approwatoribus Abbatis de Stonle. Et ipsi approwatores de licencia Domini Regis per breue ad quod dampnum predicta tenementa Roberti le Heyr dederunt Roberto de Hockele Abbati de Stonle et successoribus suis in perpetuum anno regni Regis Edwardi tercii post conquestum vicesimo....

Fuerunt eciam duo liberi tenentes in parva Sokemanria, qui tenuerunt hereditarie duo mesuagia et medietatem unius virgate terre cum pratio et pertinenciis de Rege in capite. Quorum heredes ea dederunt in feudo de licencia domini Abbatis Alexandro Lynburgh, Henrico Rachel, Ricardo Sheperde et Simoni Malyn. Et ipsi ea dederunt Iohanni Hockele approwatori Thome Pype Abbatis de Stonle. Qui abbas ipsa tenementa una cum aliis tenementis amortizauit per breue ad quod dampnum, prout in carta regia inferius contenta plenius apparet. Item fuerunt tenentes cottarii in predicta villa de Stonle tempore fundacionis Abbatii xxiv tenentes xxiv cotagia in villa de Stonle pro certis redditibus.

In the description just quoted the greater bulk of the tenants is described as villains according to the terminology of Domesday and only a few (six in all) are said to be free socmen and little socmen. But a remarkable passage on the constitution of the Court and the rights and duties of its suitors describes these very villains as socmen.

F. 73. Curia de Stonle ad quam Sokemanni faciebant sectam solebat ab antiquo teneri super montem iuxta uillam de Stonle vocatam Motstowehull. Ideo sic dicta quia ibi placitabant. Sed postquam Abbates de Stonle habuerunt dictam Curiam et libertatem pro aysiamento tenencium et sectatorum fecerunt domum Curie in medio Ville de Stonle. Ad quam curiam veniunt et sectam faciunt omnes sokemanni manerii de Stonle de tribus septimanis in tres. Et quilibet eorum tenens unam virgatam terre solvet domino annuatim 30 denarios, scilicet unum denarium per acram quia quelibet virgata continet 30 acras et non plus. Et in quolibet hameletto manerii sunt 8 virgate terre. Et si quod amplius habent, hoc utique habent de approvacione et assartacione vastorum. Item quodlibet hamelletum dabit domino sextam porcionem ad communem finem bis per annum ad curiam visus franciplegii. Ad quem finem prefati socemanni sectatores curiae nihil solvent sed inferiores tenentes, nisi in casu quod deficiant tenentes inferiores. Item prefati sokemanni in obitibus suis dabunt herietum integrum, scilicet unum equum et hernesium et arma si habuerint. Sin autem melius averium integrum quod habuerint. Et quilibet heres patri succedens debet admitti ad hereditatem suam anno etatis sue quintodecimo et solvet domino releuium, scilicet dupplicabit redditum suum. Et dabit iudicia cum aliis paribus suis sokemannis. Et erit prepositus colligendo redditum domini quando eligetur per pares suos. Et debet respondere brevibus et omnia alia facere ac si plene esset etatis per legem communem. Item Sokemanni habebunt in forinsecis boscis manerii per visum forestariorum estoverium, scilicet.... Et omnes tenentes Sokemannorum simul cum tenentibus domini venient cum faucillis ad bederipam domini ad metendum blada domini. Et ipsi etiam Sokemanni venient ad ipsam bederipam equitantes cum virgis suis ad videndum quod bene operantur, et ad praesentandum et ad amerciandum deficientes et male operantes. Et si non venerint ad dictam bederipam in forma predicta, debent graviter amerciari.

In the Warwickshire roll (Queen's Remembrancer's Miscellaneous Books, N. 29) villains are mentioned, but only exceptionally and in very small number. It looks as if they represented that class of the tenantry which in the Register is described as servi vel nativi. It would be out of the question to print here the detailed account of the distribution and character of the holdings given in the Hundred Roll—this must be left to the future editor of that document. But I may say here, that the holdings are much scattered, and that it would be difficult to trace the original plan mentioned in the Register. Still the division into principal tenants, mesne tenants, and cotters is clearly discernible, and the principal tenants are called free in the manor itself as well as in the hamlets. In two cases they are also spoken of as socmen.