Sadece LitRes`te okuyun

Kitap dosya olarak indirilemez ancak uygulamamız üzerinden veya online olarak web sitemizden okunabilir.

Kitabı oku: «Aristophanis Lysistrata», sayfa 2

Yazı tipi:

CHORUS SENUM, CHORUS MULIERUM, STRATYLLIS, PROVISOR, MULIERES QUÆDAM

CHOR. SEN.– Perge, Draces;31 præi pedetentim, etsi dolet tibi humerus, ferenti tantum onus virentis olivæ.

SEMICH.– Profecto multa præter spem eveniunt in longa ætate. Vah! quis enim unquam sperasset, ô Stymmodore, se auditurum, ut mulieres, quas pavimus domi, malum manifestum, obtinerent sacrum simulacrum, et occuparent arcem meam, pessulisque et claustris vestibulum occluderent?

SEMICH.– Sed quam citissime properemus ad arcem ire, ô Philurge, ut circumponentes hos caudices ipsis, quotquot hoc facinus instituerunt et aggressæ sunt, pyra una aggesta, incendamus nostris manibus omnes, uno animo: inprimis autem Lyconis uxorem. Non enim, ita mihi Ceres propitia sit, quoad ego vixero, nobis illudent. Nam nec Cleomenes,32 qui arcem prius occupavit, abivit sine malo suo: sed is, licet Laconicos spiritus gerens, abscessit, armis mihi traditis, exiguam plane et detritam habens lacernam, squalidus, sordidatus, hirsutus, inde a sex annis illotus. Ita oppugnavi ego virum illum tamen, per sedecim ordines disposito exercitu, dormiens ad portas. Harum vero, quæ Euripidi et diis omnibus invisæ sunt, ego non reprimam præsens audaciam tantam? Ne ergo amplius in Tetrapoli meum sit tropæum. Sed enim hoc mihi viæ conficiendum superest, acclive istud spatium, ad arcem, quo propero; et danda opera, ut protelo ducamus hæc ligna sine jumento; nam mihi bajularii vectes humerum comprimunt. Attamen ire oportet, et sufflare ignem, ne forte extinctus imprudentem me deficiat, quum ad finem viæ pervenero. Fu, Fu. Dii boni, qui fumus! Quam vehemens, ô dive Hercules, adoriens me ex olla, uti rabiosus canis, mordet mihi oculos! Et est Lemnius33 ignis iste omnino: non enim alioqui morsu sic læsisset gramias meas. Festina ad arcem et fer opem Divæ: quando enim ei magis quam nunc succurremus? Fu, fu. Dii boni, qui fumus! Istic quidem ignis deûm favore vigilat et vivit. Quidni ergo, depositis hic vectibus, viteam facem in ollam immittimus, accendimus, et in januam arietamus? Et nisi, quum eas vocabimus, arcis claustra laxent mulieres, incendere oportet fores, et fumo premere. Deponamus jam onus. Vah! quantus fumus! papæ! Quis e Samiæ expeditionis ducibus nobis opitulabitur, manumque vectibus admovebit?34 Desierunt tandem illi dorsum meum premere. At tuum est, olla, carbones excitare: fac tædam incensam quamprimum mihi feras. Diva Victoria ades, daque nobis, ut mulierum, quæ arcem tenent, præsentem istam audaciam reprimamus, et tropæum erigamus.

CHOR. MUL.– Flammam et fumum videor mihi cernere, ô mulieres, tanquam ardentis ignis: festinandum est ocius.3536

SEMICH.– Vola, vola, Nicodice, priusquam incendantur Calyca et Critylla, flatu undique oppressæ, a legibus durissimis et perditis senibus.

SEMICH.– At hoc timeo: num tardiore gradu succurro? nam, postquam primo diluculo urnam e fonte ægre implevi, ob turbam et tumultum et strepitum ollarum, inter ancillas stigmatiasque servos pulsata, raptim sublata urna, popularibus meis adustis nunc demum aquam ferens succurro. Audivi enim capulares senes, stipites ferentes, tanquam balneum calefacturos, trium circiter talentûm pondere, impetu ad arcem ire, atrocissimis verbis minaciter dicentes, comburendas esse sceleratas mulieres: quas, ô Diva, ne videam ego ambustas unquam, sed Græciam et cives nostros earum opera bello et furore liberatos. Eapropter, aurea galea fulgens urbis Præses, tuas sedes occuparunt: teque voco adjutricem, si quis illas vir incenderit, ut feras nobiscum aquam.

STRAT.– Omitte, oh! quid hoc est, viri improbissimi? Nunquam enim probi, aut pii hoc fecissent viri!

CHOR. SEN.– Hanc rem inexpectatam cernimus nobis evenire: mulierum examen foribus37 succurrit.

CHOR. MUL.– Quid nos formidatis? numquid multæ videmur esse? atqui partem nostrûm decem-millesimam nondum videtis.

CHOR. SEN.– O Phædria, hasce garrire tam multa sinemus? nonne oportet aliquem nostrûm has verberando baculum frangere?

CHOR. MUL.– Deponamus jam urnas nos etiam humi, ut ne impedimento mihi sit, si quis manum admoverit.

CHOR. SEN.– Næ hercle, si quis jam maxillas istarum, tanquam Bupali,38 bis aut ter tutudisset, vocem non haberent.

CHOR. MUL.– Atqui en, tundat aliquis: stans ego os præbebo, et nunquam alia canis testiculis te prehendet.

CHOR. SEN.– Ni taces, verberando te senectutis meæ vires exhauriam.

CHOR. MUL.– Accede modo, et digito tange Stratyllida.

CHOR. SEN.– Quid, si contundam eam pugnis? quid mihi facies mali?

CHOR. MUL.– Mordicus tibi pulmones et intestina extraham.

CHOR. SEN.– Non est Euripide poëta sapientior. Nullum enim animal æque impudens est, atque mulieres.

CHOR. MUL.– Tollamus nos aquæ urnam, ô Rhodippe.

CHOR. SEN.– Cur tu, ô diis invisa, huc venisti cum aqua?

CHOR. MUL.– Tu vero cur cum igne, senex Acheruntice? an ut teipsum combusturus?39

CHOR. SEN.– Ego, ut aggesta pyra incendam tuas amicas.

CHOR. MUL.– Ego vero, ut tuam pyram ista restinguam aqua.

CHOR. SEN.– Tu meum ignem restinguas?

CHOR. MUL.– Res ipsa mox indicabit.

CHOR. SEN.– Nescis, an ista lampade mox te ustulem?

CHOR. MUL.– Si forte sordes habes, balneum tibi præbebo.

CHOR. SEN.– Tu mihi balneum, obsoleta?

CHOR. MUL.– Et quidem nuptiale.

CHOR. SEN.– Audistin' ejus audaciam?

CHOR. MUL.– Enimvero libera sum.

CHOR. SEN.– Reprimam ego tibi hunc clamorem.

CHOR. MUL.– Sed non amplius judex in Heliæa sedebis.40

CHOR. SEN.– Incende comas ejus.

CHOR. MUL.– Tuæ sunt partes, ô Acheloë.

CHOR. SEN.– Væ misero mihi!

CHOR. MUL.– Num calida erat?

CHOR. SEN.– Quid calida? nonne desines? quid facis?

CHOR. MUL.– Irrigo te, ut regermines.

CHOR SEN.– Sed aridus jam sum et tremulus.

CHOR. MUL.– Itaque, quum ignem habeas, teipsum tepefacies.

PROV.– Satin' emicuit mulierum luxuria, et tympanorum pulsatio, et frequentes Bacchationes, et illa in ædium tectis Adonia41 celebrantium lamenta, quæ ego, quum essem in concione,42 audiebam. Demostratus43 enim, dignus ille hercle qui male pereat, dicebat navigandum esse in Siciliam: mulier autem tripudians, hei, hei, Adoni, inquit. Porro Demostratus dicebat milites gravis armaturæ esse conscribendos e Zacyntho:44 mulier autem in tecto temulenta, Plangite Adonin, ait. Contra omni studio enitebatur diis invisus ille et scelestus Cholozyges.45 Tales earum sunt obscenæ cantilenæ.

CHOR. SEN.– Quid, si audias harum insolentiam? quæ tum aliis contumeliis nos adfecerunt, tum etiam effusis urnis nos lavarunt, ita ut vestes nobis quatiendæ sint, tanquam si imminxissemus.

PROV.– Merito sane, ita me Neptunus amet marinus. Quum enim nos adjutores simus nequitiæ mulierum, easque luxuriam doceamus, hujusmodi nascuntur ab illis consilia. Qui talia dicimus in officinis opificum: O aurifex, monili, quod fabricaveras uxori meæ, dum ea vesperi saltabat, glans excidit ex foramine; mihi quidem navigandum est in Salaminem: tu autem, si vacat, quovis pacto circa vesperam veni, et ei glandem inferas.46 Porro alius quispiam hæc ad sutorem dicit, juvenem, et qui penem habet haudquaquam puerilem: O sutor, uxoris meæ pedis digitulum premit corrigia, utpote tenellum: hanc itaque tu meridie veniens, laxa, ut latior fiat. Talia ex istis evenire solent, siquidem ego, qui Provisor sum, quum nunc, scriptis remigibus, pecunia opus sit, portis excludor a mulieribus.47 Sed nihil proderit ad hunc modum stetisse: cedo vectes, ut illarum contumeliam retundam.

Quid obstupescis, miser? Tu etiam, quo respicis, qui nihil præter cauponam spectas, nonne admotis ad portas vectibus eas istinc revellitis? hinc ego etiam simul vellam.

LYS.– Ne revellite: ultro enim ipsa exeo. Quid vectibus est opus? non enim tam vectibus opus est, quam sana mente.

PROV.– Siccine vero impurissima? ubi est Sagittarius? comprehende istam, et manus ei post tergum liga.

LYS.– Per Dianam juro, extremam mihi si manum admoverit, publicus sit licet minister, flebit.48

PROV.– Heus tu, pavesne? nonne corripies mediam, tuque cum isto una, et properabitis ligare?

STRAT.– Per Pandroson juro, si huic tantum manum injicies, mox cacabis calcatus.

PROV.– Ecce vero cacabis! Ubi est alter sagittarius? Hanc primam constringe, quia occepit loqui.

LYS.– Per Luciferam Dianam juro, si hanc digito attigeres,49 cyathum mox petes.

PROV.– Quid hoc est? ubi sagittarius? hanc retine. Faxo ego, ut desinatis huc exire.

STRAT.– Per Tauricam Dianam juro, si ad hanc accesseris, evellam tibi capillos cum largo tuo fletu.

PROV.– Heu me miserum! deseruit me sagittarius, sed mulieribus cedere prorsus nos dedecet. Quin instructa acie obviam eis eamus, ô Scythæ.

LYS.– Edepol ergo experiemini et apud nos intus esse quatuor cohortes pugnacium mulierum armis instructarum.

PROV.– Retorquete manus earum, ô Scythæ.

LYS.– O sociæ mulieres, procurrite foras: ô quæ in foro semina, ova et olera venditis: ô cauponæ, quæ allia et panes venditis, nonne trahetis, nonne ferietis, nonne propulsabitis, nonne conviciabimini, nonne impudenter agetis?

desinite, recedite, spolia ne detrahite.

PROV.– Hei mihi! quam male res successit meis sagittariis!

LYS.– Sed quidnam arbitrabaris? an ancillas aggredi te putasti? aut mulieribus bilem inesse non existimas?

PROV.– Immo hercle perquam multam, si prope sit caupo.

CHOR. SEN.– O qui multa incassum verba effudisti, Provisor hujus urbis, cur cum hisce bestiis verbis velitationi te committis? nescis quali balneo istæ nos modo laverint indutos vestibus, idque sine lixivio.

CHOR. MUL.– Sed, ô bone, non oportet aliis temere admovere manum: sin hoc feceris, omnino tibi tumebunt oculi. Modeste enim ego, tanquam virgo, sedere volo, nemini hîc molestiam adferens, ne festucam quidem loco movens, dum ne quis me premat et irritet tanquam crabrones.

CHOR. SEN.– O Jupiter! quid faciemus istis bestiis? hæc enim sunt intolerabilia. Sed inquirendum tibi mecum est in hoc malum, quid volentes Cranaam50 occupaverint, curque petricosam inaccessam arcem, sacrum templum. Sed interroga et ne crede, et adhibe omnia argumenta. Turpe enim nobis inexploratam rem ejusmodi sinere nostra negligentia.

PROV.– Equidem hercle hoc primum cupio ex ipsis quærere: quid volentes arcem nostram repagulis occlusistis?

LYS.– Ut pecuniam salvam præstaremus, nec propter eam bellaretis.

PROV.– Propter pecuniam ergo bellamus?

LYS.– Quin cetera omnia turbata sunt. Pisander51 enim, et qui magistratus ambiunt, ut habeant quod depeculentur, semper aliquas turbas concitare solent. Jam vero faciant quidquid libuerit: nam ex ista pecunia nihil amplius deproment.

PROV.– Quid facies ergo?

LYS.– Rogas? Nos eam dispensabimus.

PROV.– Vosne pecuniam dispensabitis?

LYS.– Quid mirum tibi videtur? nonne utique domi penum omnem vobis dispensamus?

PROV.– Sed non eadem res est.

LYS.– Quomodo non eadem?

PROV.– Hinc bellum gerendum est.

LYS.– At primum nihil opus est belligerare.

PROV.– Quonam ergo alio modo servabimur?

LYS.– Nos servabimus vos.

PROV.– Vosne?

LYS.– Nos vero.

PROV.– Indignum hoc quidem.

LYS.– Servaberis tamen, etiamsi nolis.

PROV.– Rem atrocem dicis.

LYS.– Stomacharis: attamen hoc tibi faciendum est.

PROV.– Per Cererem, iniquum est.

LYS.– Habenda salus est, ô bone.

PROV.– Et si non opus mihi sit ea?

LYS.– Eapropter multo magis.

PROV.– Sed vobis unde in mentem venit, ut bellum et pacem curaretis?

LYS.– Id vobis dicemus.

PROV.– Dic igitur ocius, ne plores.

LYS.– Ausculta jam, et conator manus comprimere.

PROV.– Sed non possum: mihi enim præ iracundia difficile est eas cohibere.

LYS.– Ergo multo magis plorabis.

PROV.– Istuc quidem, ô vetula, tuo capiti crocitaveris: tu vero mihi quæ ad rem sint dicito.

LYS.– Hoc agam. Superiore quidem bello et tempore tulimus patienter modestia nostra vos viros, quidquid ageretis; non enim sinebatis nos mutire, postea non placebatis nobis: sed sentiebamus satis quid ageretis: domique sæpe audivimus vos magnis de rebus mala consilia cepisse. Deinde interno dolore ægræ cum risu interrogabamus vos: Quid vobis hodie in concione constitutum est columnæ inscribere de pace? Tum52 vir, Quid hoc ad te, aiebat, nonne tacebis? Et ego tacebam.

MUL. QUÆD.– At ego nunquam tacuissem.

PROV.– At plorasses, nisi tacuisses.

LYS.– Ego vero domi tacebam. Audito forte alio quo deteriori consilio vestro, quærere solebamus: Mi vir, quî fit, ut hæc tam stulte agatis? At ille statim limis me intuens dicebat: Nisi subtemen neveris, dolebit tibi caput diu: bellum autem curabunt viri.

PROV.– Recte quidem ille hercle dicebat.

LYS.– Quonam modo recte, ô perdite, si nobis nec submonere vos licuit, prava consilia agitantes? sed quum jam vos audiremus per compita palam dicentes: Non est vir in urbe, non hercle quisquam est alius; posthæc statim Græciam servare communiter visum est mulieribus congregatis: cur enim fuisset diutius expectandum? Si igitur nobis meliora suadentibus vicissim volueritis auscultare et vicissim tacere, ut nos tunc, fieri possit, ut vos restituamus.

PROV.– Vosne nos restituatis? sane acerbum dictu et intolerabile.

LYS.– Tace.

PROV.– Tuone jussu, ô scelesta, taceam ego? idque præsertim quum flammeo caput obtectum habeas? emori me malim.

LYS.– Sed si istuc solum tibi est impedimento, flammeum hocce a me acceptum circumpone capiti tuo, deinde tace. Hunc etiam sume calathum, et succinctus lanam carpe, fabas esitans: bellum autem curabunt mulieres.

CHOR. MUL.– Recedite, ô mulieres, ab urnis, ut et nos vicissim amicis nostris opitulemur. Ego enim nunquam defetiscar saltando, neque lassitudo molesta capiet genua mea: voloque adire omne periculum cum istis, virtutis causa, quibus inest ingenium, inest gratia, inest audacia, inest et sapientia, inest addicta reipublicæ virtus cum prudentia conjuncta. Sed ô fortissimarum aviarum, et tactu urentium matercularum progenies, ite animo ardenti et ne mitescite: nam adhuc secundo vento curritis.

31.The old men are carrying faggots and fire to burn down the gates of the Acropolis, and supply comic material by their panting and wheezing as they climb the steep approaches to the fortress and puff and blow at their fires. Aristophanes gives them names, purely fancy ones – Draces, Strymodorus, Philurgus, Laches.
32.Cleomenes, King of Sparta, had in the preceding century commanded a Lacedaemonian expedition against Athens. At the invitation of the Alcmaeonidae, enemies of the sons of Peisistratus, he seized the Acropolis, but after an obstinately contested siege was forced to capitulate and retire.
33.Lemnos was proverbial with the Greeks for chronic misfortune and a succession of horrors and disasters. Can any good thing come out of Lemnos?
34.That is, a friend of the Athenian people; Samos had just before the date of the play re-established the democracy and renewed the old alliance with Athens.
35.Leipzig: "festinandum et ocius"
36.A second Chorus enters – of women who are hurrying up with water to extinguish the fire just started by the Chorus of old men. Nicodicé, Calycé, Crityllé, Rhodippé, are fancy names the poet gives to different members of the band. Another, Stratyllis, has been stopped by the old men on her way to rejoin her companions.
37.Leipzig: "mulierum examen foris succurrit."
38.Bupalus was a celebrated contemporary sculptor, a native of Clazomenae. The satiric poet Hipponax, who was extremely ugly, having been portrayed by Bupalus as even more unsightly-looking than the reality, composed against the artist so scurrilous an invective that the latter hung himself in despair. Apparently Aristophanes alludes here to a verse in which Hipponax threatened to beat Bupalus.
39.Leipzig: "an ut humanum exuras tibi?"
40.The Heliasts at Athens were the body of citizens chosen by lot to act as jurymen (or, more strictly speaking, as judges and jurymen, the Dicast, or so-called Judge, being merely President of the Court, the majority of the Heliasts pronouncing sentence) in the Heliaia, or High Court, where all offences liable to public prosecution were tried. They were 6000 in number, divided into ten panels of 500 each, a thousand being held in reserve to supply occasional vacancies. Each Heliast was paid three obols for each day's attendance in court.
41.Women only celebrated the festivals of Adonis. These rites were not performed in public, but on the terraces and flat roofs of the houses.
42.The Assembly, or Ecclesia, was the General Parliament of the Athenian people, in which every adult citizen had a vote. It met on the Pnyx hill, where the assembled Ecclesiasts were addressed from the Bema, or speaking-block.
43.An orator and statesman who had first proposed the disastrous Sicilian Expedition, of 415-413 B.C. This was on the first day of the festival of Adonis – ever afterwards regarded by the Athenians as a day of ill omen.
44.An island in the Ionian Sea, on the west of Greece, near Cephalenia, and an ally of Athens during the Peloponnesian War.
45.Cholozyges, a nickname for Demostratus.
46.Leipzig: "et ei glandem inseras."
47.The State treasure was kept in the Acropolis, which the women had seized.
48.Leipzig: "Per Dianam iuro, extremam mihi si manum admoverit, quum sit publicus minister, flebit."
49.Leipzig: "si hanc digito attigeris"
50.The second (mythical) king of Athens, successor of Cecrops.
51.The leader of the Revolution which resulted in the temporary overthrow of the Democracy at Athens (413, 412 B.C.), and the establishment of the Oligarchy of the Four Hundred.
52.Leipzig: "Tam vir"