Kitabı oku: «Aristophanis Lysistrata», sayfa 4
LYSISTRATA, MULIERES QUÆDAM, MYRRHINA, CINESIAS, PUER, CHORUS SENUM
LYS.– Io, io mulieres, venite huc ad me celeriter.
MUL. I.– Quid est? dic mihi, quis est iste clamor?
LYS.– Virum, virum video accedere furibundum, Veneris percitum orgiis.
MUL. II.– O diva, Cypri, et Cytherorum, et Paphi regina, perge recta via, quam institisti.
MUL. I.– Ubi est, quisquis est?
LYS.– Apud Cereris.
MUL. I.– Ecastor, næ est aliquis. Nam quis esse possit?
LYS.– Videte. Novitne aliqua vestrûm?
MYRR.– Pol equidem novi: et est meus vir Cinesias.
LYS.– Tuum sit munus torrere et versare illum, et decipere amando et non amando, et omnia præbere, præter illa, quorum conscius est calix.
MYRR.– Ne sollicita sis: faciam ista ego.
LYS.– Quin et ego hic manens una tecum decipiam et uram istum. Vos autem abite.
CIN.– Hei mihi misero! quanta discrucior convulsione et tentigine, non secus ac si in rota torquear!
LYS.– Quis est iste, qui stat cis custodes?
CIN.– Ego.
LYS.– Vir?
CIN.– Vir utique.
LYS.– Nonne ergo hinc facesses?
CIN.– Tu vero quænam es, quæ me ejicis?
LYS.– Diurna speculatrix.
CIN.– Per deos ergo obsecro, evoca mihi Myrrhinam.
LYS.– Ecce vero! egone ut Myrrhinam tibi vocem? Tu autem, quis es?
CIN.– Vir illius, Pæonides Cinesias.
LYS.– O salve carissime: non enim obscurum apud nos est tuum nomen, nec ignobile; semper enim te in ore habet uxor tua, et si ovum aut malum sumat, Cinesiæ sit hoc, inquit.
CIN.– Dii vostram fidem!
LYS.– Ita est, per Venerem juro. Tum si de viris incidat sermo aliquis, statim dicere solet uxor tua, cetera omnia nugas esse præ Cinesia.
CIN.– Agedum voca ipsam.
LYS.– Quid? dabisne aliquid mihi?
CIN.– Equidem hercle illico si velis. Habeo autem istud: quod itaque habeo, do tibi.
LYS.– Descendam igitur, et vocabo eam tibi.
CIN.– Quam citissime ergo. Nam prorsus ingrata mihi vita est, ex quo exivit illa domo: atque intrare tædet: desolata mihi videntur omnia: neque unquam quicquam me juvat quod edo: nam riget mihi nervus.
MYRR.– Amo equidem, amo illum: sed non vult a me amari. Proinde ne me ad hunc vocaveris.
CIN.– O dulcissima Myrrhinula, cur istæc agis? descende huc.
MYRR.– Non ecastor ego illuc descendam.
CIN.– Ne quidem me vocante, Myrrhina?
MYRR.– Nihil enim mei indigens me vocas.
CIN.– Egone nihil indigens? immo perditus.
MYRR.– Abeo.
CIN.– Noli, quæso: sed saltem puerulo ausculta. Heus tu, nonne vocas matrem?
PUER.– Mater, mater, mater.
CIN.– Heus tu, quid agis? nonne te miseret pueruli sextum jam diem illoti et mamma carentis?
MYRR.– Utique miseret me: sed negligens est ei pater.
CIN.– Descende, insana, pueruli gratia.
MYRR.– Hem! quale est peperisse! descendendum; quid enim agam?
CIN.– Mihi quidem junior illa videtur facta esse multo, et amabilius intueri: et quod se difficilem præbet, meique fastidit, illud ipsum nimirum est, quod me enecat desiderio.
MYRR.– O dulcissime filiole mali patris, age deosculabor te dulcissimum matri tuæ.
CIN.– Cur, ô improba, hæc facis, aliisque obsequeris mulieribus? Et me molestia, teque ipsam tædio adficis.
MYRR.– Potin' es ut abstineas manum?
CIN.– Quæ nobis autem domi sunt communia bona, perditum is.
MYRR.– Parvi pendo illa.
CIN.– An parvi pendis, quod tramam differunt gallinæ.
MYRR.– Ita ecastor.
CIN.– Veneris orgia non celebrasti tanto tempore. Nonne redibis?
MYRR.– Haud pol ego, nisi pacem faciatis inter vos, et desinatis belligerare.
CIN.– Ergo, si tibi ita placet, id etiam faciemus.
MYRR.– Ergo, si tibi ita placet, domum redibo: nunc autem quin redeam sacramento teneor.
CIN.– Saltem aliquantisper mecum decumbe.
MYRR.– Non sane: etsi non possim negare te a me amari.
CIN.– Amas? cur ergo non decumbis, ô Myrrhina?
MYRR.– O ridende, num præsente puerulo?
CIN.– Non hercle. Sed tu, ô Manes, fer eum domum. Ecce puerulus jam tibi hinc amotus: tu vero non decumbes?
MYRR.– Sed, ô perdite, ubi fieri id potest?
CIN.– Ad Panos sacellum percommode.
MYRR.– At quomodo in arcem casta redire potero?
CIN.– Facillume in Clepsydra80 si laveris.
MYRR.– Scilicet, ô perdite, jurata pejerabo.
CIN.– In caput meum vertat. De jurejurando ne sis sollicita.
MYRR.– Agedum feram lectulum nobis.
CIN.– Nequaquam: sufficit nobis humi cubare.
MYRR.– Ita me Apollo juvet, ut ego te, quamvis turgentem libidine, non reclinaverim humi.
CIN.– Amat me valde, satis apparet, uxor.
MYRR.– En, decumbe properans, et ego exuo vestes. At, perii! teges efferenda est.
CIN.– Quæ, malum, teges? haud mihi quidem.
MYRR.– Ita mihi Diana propitia sit: turpe est enim super loris cubare.
CIN.– Sine deosculer te.
MYRR.– En.
CIN.– Papæ! revertere huc ergo quam celerrime.
MYRR.– En teges. Decumbe: jam exuo vestes. Sed, perii! cervical non habes.
CIN.– At nihil opus est mihi.
MYRR.– At ecastor mihi.
CIN.– Profecto penis hicce uti Hercules hospitio excipitur.81
MYRR.– Surge, subsulta.
CIN.– Jam omnia habeo.
MYRR.– Itane omnia?
CIN.– Agedum, ô aurea.
MYRR.– Jam strophium solvo: tu vero memento, ne, quam dedisti de pace ineunda, fidem fallas.
CIN.– Peream hercle prius.
MYRR.– Sed lodicem non habes.
CIN.– Nec hercle opus est: sed futuere volo.
MYRR.– Ne sis sollicitus, et istud facies: cito enim redeo.
CIN.– Stragulis perdet me hæc femina.
MYRR.– Erigere.
CIN.– At iste jamdudum erectus est.
MYRR.– Vin' ut te inungam?
CIN.– Ne hoc Apollo sirit.
MYRR.– Per Venerem, velis nolis, inungere.
CIN.– Utinam, ô supreme Jupiter, effusum fuisset istuc unguentum!
MYRR.– Porrige manum, sume et inungere.
CIN.– Istuc hercle unguentum minime est suave, nisi terendo bonum sit; nec concubitum olet.
MYRR.– Me miseram! Rhodium unguentum extuli.82
CIN.– Bonum est: hoc mitte, ô fatua.
MYRR.– Nugaris.
CIN.– Qui illum dii omnes perduint, qui primus coxit unguentum!
MYRR.– Cape hoc alabastrum.
CIN.– Sed aliud habeo. At tu, ô perdita, decumbe, et ne fer mihi quicquam.
MYRR.– Istuc agam, ita me Diana amabit. Calceos igitur exeo. Sed, ô carissime, vide, ut decernas aliquid de pace facienda.
CIN.– Consulam – Perdidit me et adtrivit mulier tum aliis omnibus, tum quod me excoriatum relinquens abiit. Hei mihi! quid faciam? quem futuam, postquam spe excidi potiundæ pulcherrimæ? quomodo hancce educabo? ubi Cynalopex? loca mihi mercede nutricem.83
CHOR. SEN.– In maxumis malis, ô infelix, et animi angore cruciaris; et me tui miseret. Heu! heu!84 Quinam renes possint durare? quis animus? qui colei? quis lumbus? quis penis intentus, nec mane permolens aliquam?
CIN.– O Jupiter! quam diræ convulsiones!
CHOR. SEN.– Ita de te merita est execrabilis et scelesta illa.
CIN.– Immo hercle cara et dulcissima.
CHOR. SEN.– Quid, malum, dulcissima? Scelerata, scelerata utique. O Jupiter, ô utinam ipsam, velut acervos acerum, magno venti turbine contortam et rotatam auferas, deinde dimittas: illa autem rursus feratur in terram: deinde repente in mentulam incidat et infigatur!
CADUCEATOR LACEDÆMONIORUM, PROVISOR, CHORUS SENUM, CHORUS MULIERUM
CAD.– Ubi Athenarum est Senatus, aut ubi sunt Magistratus? Volo aliquid novi dicere.
PROV.– Tu vero quis es? utrum homo, an Conissalus?85
CAD.– Caduceator ego sum, ô stulte: testor deos geminos: veni Sparta, pacis conciliandæ gratia.
PROV.– Ergone advenisti hastam sub axilla gerens?
CAD.– Non ego hercle.
PROV.– Quo te versas? quidve prætendis sagum? an dolent tibi inguina ex itinere?
CAD.– Ineptus mecastor est hic homo.
PROV.– Sed arrigis, impurissime.
CAD.– Non ego hercle: noli nugari.
PROV.– At quid est hoc tibi?
CAD.– Scytala Laconica.86
PROV.– Sit modo hæc scytala Laconica: sed mihi, tanquam scienti, dic verum: quomodo sese res vestræ habent Lacedæmone?
CAD.– Erecta est universa Lacedæmon, et socii omnes arrigunt: Pellena87 opus est.
PROV.– Undenam istud malum in vos inguit? num a Panos ira?
CAD.– Non. Principium quidem sola Lampito: deinde ceteræ simul Spartanæ mulieres uno conensu viros a cunnis abegerunt.
PROV.– Quomodo ergo habetis?
CAD.– Ærumnis conficimur: nam per urbem incurvi ambulamus, tanquam lucernas gestantes: mulieres autem ne tangi quidem sibi cunnum a nobis patiuntur, priusquam omnes unanimi consilio pacem faciamus cum Græcia.
PROV.– In hanc rem undique conjurarunt mulieres: nunc demum intelligo.88 Sed quamprimum renuntia, ut de pace legatos plena cum potestate huc mittant: ego vero Senatui dicam, ut alios hinc lectos mittant legatos, ostendens hunc penem.
CAD.– Volabo: nam optime prorsus autumas.
CHOR. SEN.– Nulla est bestia muliere inexpugnabilior, nec ignis, nec ulla pardalis tam impudens.
CHOR. MUL.– Hæc vero ita esse intelligis,89 et bellum geris, dic mihi, quum tibi nunc, ô improbe, liceat certam me habere amicam.
CHOR. SEN.– Equidem mulieres odisse non desinam.
CHOR. MUL.– Sed quando voles, desines: nunc autem non patiar te nudum sic esse: video enim, quam sis ridiculus. Verum accedam, et tibi hanc exomidem induam.
CHOR. SEN.– Istuc quidem hercle non perperam facitis: verum præ iracundia illam modo exui.
CHOR. MUL.– Primo quidem vir videris: deinde non es ridiculus: et nisi mihi molestus fuisses, ego tibi hanc bestiolam, quæ oculo tuo nunc insidet, prehensam exemissem.
CHOR. SEN.– Hoc nimirum erat, quod me cruciabat, mordaculus ille. Erue id: et ubi detraxeris, ostende mihi. Nam dudum hercle oculum mihi morsicat.
CHOR. MUL.– Sed faciam id, etsi homo sis morosus. O Jupiter! ingens utique aspectu culex inest tibi. Nonne vides? annon iste culex est Tricorysius?90
CHOR. SEN.– Edepol me beasti. Nam dudum me fodiebat, quasi puteum faceret: itaque, postquam exemtus est, fluit mihi lacrima largiter.
CHOR. MUL.– Sed detergam ego te, etsi valde sis malus; et osculabor.
CHOR. SEN.– Ne osculeris.
CHOR. MUL.– Velis nolis, tamen.
CHOR. SEN.– Male pereatis, ut estis ingenio ad blandiendum composito! et est vetus illud verbum vere et non perperam dictum: Neque cum perniciosissimis, neque sine perniciosissimis.
CHOR. MUL.– Sed nunc tecum paciscor, me deinceps nec facturam amplius vobis, nec passuram a vobis quicquam mali: sed jam cœtu facto incipiamus una canticum. Ita nos, ô viri comparamus, ut nulli civium ne minimum quidem male dicamus: sed contra potius omnia bona et dicamus et faciamus: etenim sufficiunt præsentia hæc mala. Sed profiteatur quicunque vir aut femina pecunia eget, et accipere vult minas duas aut tres:91 nam plurimum est intus, nosque habemus cruminas: et si aliquando Pax exoriatur, quicunque nunc mutuabitur, is quæ a nobis acceperit nunquam reddet. Convivio autem excepturæ sumus hospites quosdam Carystios,92 viros bonos et fortes: et est nonnihil pultis: et porcellus erat mihi, quem mactavi: sicque carnes habebitis teneras et bonas. Venite ergo in domum meam hodie: tempori autem oportet hoc facere lotos, vos ipsos et liberos vestros; deinde intro ire, nec quemquam interrogare: sed recta ingredi, tanquam in domos vestras, strenue. Fortassis autem janua erit clausa.93
CHOR. SEN.– Sed e Sparta isti legati, trahentes barbas, adveniunt, quasi paxillum, cui porcelli adligantur,94 circa femora habentes.95