Kitabı oku: «Pericla Navarchi Magonis», sayfa 17
Quodam die Hannibal atque Sammai mentis atque genis ad cutim strictim tonsis inter nos comparuerunt, nec ullam barbam in vultu relictam habebant, præter mystaces in superioribus labiis; tam enim arctam cum barbaris iniverant victús consuetudinem, ut tandem eorum mores imitarentur.
"Ehem, præclaram vos formam induistis," cum lenii risu eos alloquor, "quin et iuvabit vos vultus fucare præstantiores Cimbri fietis."
Hannibal satis speciosis argumentis tentabat mutatum morem probare, et æquum esse conabatur ostendere, decere morem sequi gentis, cuius in medio quis versetur; et, quoniam ipse inter bellatores bellator sit, convenire ut eorum mores sequatur.
"Abigail autem," inquit Sammai, "putat mutatum morem mihi perquam convenire."
Quando istud argumentum refelli non posset, nihil amplius habui dicere.
Dies, septimanæ, menses elabebantur, dum nos arduis tædiosisque laboribus solerter vacabamus.
Ex itinere explorandi redux Hamilcar retulit se non modo navigationem secundum littora Occidua insulæ magnæ perfecisse, verum etiam ulterius ad Occasum, aliquanto minorem reperisse insulam, quam penitus circumnavigasset; incolas eius Erin, sive "insulam viridem" a suo eximio virore vocare, et id ei usque nomen esse.
Advenit interea hyems, frigida et aspera. Par non sum describendo terrorem eorum e nostratibus, qui nunquam antea gelu nivemque conspexerant; nihil nisi necessitudo immitis eos adigere poterat ut e tuguriis vel pedem efferrent. Simiola misella perquam male se habebat. Bichri atque Dionysus soli erant quos intemperies nullo pacto afficere poterat. Hi nunquam non se paratos præbuerunt ad se cum iuventute Cimbrica glebas niveas iactando, in glacie dilapsando divertendum, quibus exercitationibus vultus omnium salubri rubore suffundi solebant.
Instituente Bichri, parvulus Phocæus eximiá sollertiá usum tam fundæ quam arcús didicit; quocirca, imposterum cordi eius esse cœpit ut e venationibus suis semper quoddam trophæum virtutis peritiæque reportaret.
Maximá omnium mœstitiá afficiebatur Himilco, fortis ille gubernator, non quod ipse nebulas geluque cæteris plus vereretur, sed quod copia vini in diem decresceret.
"Ohe, me miserum!" suspirabat, quoties utrem exinanire cerneret; "uno minus iterum! nihil habebimus, quo ver adventurum consalutemus, nisi aquam. Revera, tempus iam esse arbitror ut in Phœnicen revertamur; vineas Beryticas in declivibus collium spectare certe iuvaret multum."
His in auguriis socius et adstipulatorem strenuum sibi habebat Hannibalem, qui, quamquam dicere non ausim, vel unum inter nos fuisse, qui omne vinum nostrum exhaustum esse gauderet, solus fuit qui dolorem siticulosi gubernatoris palam probare non dubitaret.
Tandem aliquando dies augeri et clarescere, atque mare, fere per totum hoc tempus turbulentum ac tempestuosum, considere, tranquilliusque fieri cœpit. Navis, denique, absoluta fuit. Submisimus eam festo nostræ navigationis patefactæ; ac non solum Cimbri nobis auxilio advenerunt, verum etiam sacerdotes eorum, positis vestibus, corpora sua cæruleo nigroque tinxerunt. Vesperi epulas instruximus e piscibus, e cervina, hordeo, variisque regionis esculentis. Tum etiam ultimum utrem vini exhausimus et exsiccavimus.
"Pro felici nostro reditu propinemus!" precatur Himilco.
"Æquo maturius eam rem agitas!" monui ego; "peregrinatio nostra a termino suo multum abest."
Omnes attoniti oculos in me converterunt. Ne uni quidem eorum vel cogitatio incidit nos usquam alias quam Sidonem iam iter parare. Sammai interrogabat a me, utrum plus delitiarum e "pulmonibus maris" accepturi essemus.
"Per me licebit ut domum eas," respondi illi; "navis ista iam parata est, mihi autem utique in animo est eam cum onere domum mittere, nec ex mea parte quidquam obstabit quominus tot vestrum, quot frigora nebulasque amplius tolerare noluerint, domum cum ea revertantur, ut vos id iam antea monueram."
Sammai in pedes consiluit, obtestatusque sic respondit:
"Navarche mi, certe tu non existimabis me id serio dixisse; nec tibi persuadebis me abs te divelli optare. Equidem fateor frigidum et inclemens cœlum istud mihi displicere; verum te certum esse volo me tibi comitem futurum quo demum cunque te divertas."
Porrectá manu, certiorem eum feci me suæ constantiæ summam habere fidem; tum consilia ei aperui, quæ me permovissent ut peregrinationem meam ad ulteriores fines protenderem. Præterea, exhibui illis quamdam materiam pellucidam ac flavidam, quæ speciem quarumdam nostrarum gemmarum præ se ferret. Celta, qui eam mihi donaverat, succinum eam vocavit, asseruitque navigationem tricenúm dierum Ortum versus, ad littora nos delaturam magni continentis, ubi abundantissima eius rei copia ab aquis in littora everreretur. Nihil dubitandum esse docui, quin ea res donum Astartes esset.
"Cæterum," subiunxi, "quis dixerit, utrum oceanus, qui ad Fretum Gaditanum Mari Magno iungitur, non ei alicubi in Oriente iterum iungatur? Hactenus de oris Septemtrionalibus Hellesponti nihil habemus comperti, et quis augurabitur utrum Sidonem per Cariam atque Chittim attingere non possimus?"
Nomina hæc nostris notissima novam audendi fortitudinem adiecit, ita ut omnes ad unum comitandum me ad oras succiniferas paratissimos se præberent.
"Ita, profecto!" addit Himilco, "etiamsi vinum omne ad guttam exhaustum sit."
Novum navigium, quod Adonibal nominabamus, a nomine Præfecti Navalium Uticensis, probe oneratum erat plumbo albo, et, ut cæteræ naves, satis magna copia aquæ potabilis carnis salsæ ac siccatæ, frumenti atque fructuum huius regionis pro commeatu instruebatur.
Postquam Cimbris nostris, qui tot tantisque beneficiis nos cumulaverant, ex corde valedixissemus, mari nos commisimus. Aliqui incolarum insulæ comites sese nobis in suis cymbis præbuerunt, quos tamen nos celeritate facile superavimus, et ut ad extremam lingulam Prydhayn iter flexissemus, ii e conspectu evanuerunt.
Senum dierum aspera navigatio ad Orientalem eius insulæ oram nos detulit; illinc rectá ad Orientem contendentes, ad oras devexas planasque accessimus, secundum quas cautissime progrediebamur. Integram septimanam hac viá exegimus, quá finitá, ostia æstuarii cuiusdam latissima attigimus, in ripa adversa cuius littora iterum ad Septemtriones vergere cœperunt. Licet venti sævierint, mareque æstuosissimum nos iactaverit quinis ulterioribus diebus iter prosequendum statui, si forte viam ad Orientem reperirem, caute ac diligenter oras scrutatus, nullum cum incolis commercium suscipiendo, quamvis ignes ex interiori insula satis superque demonstrassent incolis eam non carere. Tamen, denique, quum et commeatus deficeret, et asperitas cœli, itinerisque nos urgeret, omnem spem transitús reperiendi, etiamsi exsisteret, quod tamen mihi nunc minus verosimile videri cœpit, omnino mittendam duxi; itaque iter retrorsum flectendum censui, quum quatuor maiores cymbæ Cimbriorum nobis obviam factæ sunt, e continente revertentes, quo succinum collectum ivissent. Hi certiores nos fecerunt nos quamcunque eius rei copiam in oris Orientalibus colligere posse. Iam hoc iter parabam sine mora aggredi, quum densissima nebula descendere, nosque obruere cœpit, ita quidem, ut cuncta extemplo missa facere, anchorasque in eo ipso loco iacere coacti essemus. Hoc facto, scaphas solvi, et exploratores ad littus mittendos statui. Difficillimum his erat negotium littus adeundi, sed etiam difficilius ad navem redeundi, licet plures tædas lampadesque pro signaculis accendi iusserim.
Nebulá paulatim recedente, iter caute recepimus, atque eò quod nobis terra esse videbatur, ire contendimus. Hæc erat patria succini.
"Quoniam in mari reperiendum nihil est," alloquor meos, "descendendum nobis erit."
At descensus factu facilis non erat. Etenim ignari penetravimus in quendam locum, qui æstuarium alicuius fluminis esse videbatur, ac, revera, in palude versabamur, nec profecto discernere valebamus, ubi aquæ turbidæ ac lutulentæ finem, aut cœnosa ripa initium caperent: et in caliginosa tempestate cœlum, aqua, terra unum esse parebant. Tandem post trium aut quatuor horarum laborem Astarten feliciter in rivulum quemdam deduximus, cæteras vero naves in locum deveximus, qui simillimus terræ iudicari poterat, tumulum nempe sabulonis. Reliquum diem fossam circum naves ducendo exegimus, ac nobis quoddam genus castrorum parando; interea nebula æque densa descendere, nobisque solem eripere cœpit. Diem caliginosum nox etiam multo densiori nebulá caliginosior excepit.
Bichri, qui cum vicenis suorum frumentatum prodiverat, brevi, frigore tremens rediit, et secum quædam ramenta attulit, humida quidem, sed ita resinosa, ut facile ignem conciperent, optimeque arderent. Rogos itaque plures accendimus, et, licet gravem ederent fumum, id tamen minus curantes, circum torres reclinati, et conquiniscentes, satis hilari animo cœnam paravimus.
Silentium mœstum Sammai, lacerná sibi arctius obvolutá, fregit his verbis:
"Regio horrida, ac prorsus exsecranda!" inquit, "essene potest ulla gens tam ignara, tamque sui impos, quæ in his desertis, omnium rerum orbis ac destitutis vitam degere velit? Monstrorum patria hæc est, non hominum."
"Seni tamen Ionæ," insimulat Hannibal cum suspirio, "apprime conveniret; multum etiam prodesset si Hanno cum suis lepidis sermonibus hicce interesset, nobisque animos refocillaret."
"Ego quidem non existimo eorum gratia nos sollicitari oportere," interloquor ego, "quin etiam confido eos iam dudum evasisse, atque in apricis Sidonis viis spatiari, aut vero in celsis Libani iugis curis solutos versari."
"Sic et ego opinor," assentitur Himilco, "nec dubium est quin generosissimis vinis abundent; vinis, inquam, nectari simillimis ex Helbon, Byblo ac Sarepta."
"Iam satis eius rei! satius tacebis," reprehendit eum Hannibal, "ne me tui similem, bibulum ac potonem, feceris."
"Mene potonem vocitas?" interpellat Himilco, poculum aquæ cœnosæ sublevans, "numquid existimas quemquam ex hac sentina crapulam concipere posse?"
Nebula humida interea magis magisque defrigescere cœpit, et quisque nostrum torpore fere rigebat. Gebal laneis tegetibus involvebatur, quos Bichri pro ea comparavit, et gestus more suo mimicos edere iam dudum desiit, tantopere erat frigore confecta. Nos vero quam poteramus proxime titionibus obvoluti et humi iacentes, sopori haud recreanti nos tradidimus.
Mane rediit æque cinereum ac pridie, nec vel singulum iubar solis e nubilo emicuit. Sammai irá æstuans clamat:
"Mihi quidem sol videtur Tartareis his regionibus nunquam oriri."
"Tamen," explicat Gisco, "sol híc quoque, nec raro, splendet; sed, ut videtur, res terrestres adeo turpes et horridas cernit, ut iterum ad Mare Magnum suamque charam Phœnicen verti malit."
Aminocles autem, suá phantasiá iterum abreptus, certum esse existimabat nos in Orcum aberrasse, enixeque a nobis flagitare cœpit, ut Sacra Diis Inferorum propitiatoria faceremus. Terrorem suum nos utique risu conabamur discutere; negari tamen, profecto, non potest cœlum tam inclemens et asperum homines atrá bili suffundere, ac melancholicos necessario facere.
Ex nostra re esse monui socios ut, siqui sint huius regionis incolæ, eorum consuetudinem atque amicitiam conciliare tentemus. Quamobrem, sumpto ientaculo, iter ad explorandum flumen paravimus. Bichri, suorumque viceni, præcesserunt. Ego cum Hannibale, et cum agmine præcipuo subsecutus sum; novissimum autem agmen circiter triginta armatorum, Hamilcare duce, nos subsidio sequebatur. Hasdrubal cum quinquaginta armatis præsidio navium, cæterorumque in tutelam erat relictus. Iter ingressurus Bichri memorabat Ionam, quamque iuvaret, si ipse tubá incolas suscitaret, et huc allectaret. At ego monendum eum duxi nihil attinere in hoc rerum statu res vanas dolere et commemorare.
Postquam ingenti labore paludes uvidaque invia eluctati sumus, nec usque sciebamus utrum in lacunis, an in terra firma versaremur, ad arboretum abietum pervenimus, varia genera arborum conspeximus, quæ nobis proceritate, raris frondibus, foliorumque canitie prorsus erant insueta. Solum ubique uvidum erat, passim et palustre. Hactenus quidem nemo mortalium nobis obviam est factus; vestigia tamen minime desiderabantur quibus iudicari poterat solum híc loci pedibus humanis nequaquam fuisse inculcatum. Inter eundum rudera tuguriorum etiam quater præterivimus, quæ ex arundinibus erant pacta, circa ea cumulos cinerum, plurimas testas, item multa ossa, quæ dentibus rosa et adusta fuisse satis constabat, invenimus. Tamen, etiamsi homines abfuerint, animalia satis erant frequentia. Vestigia minime rara deprehendimus ungularum fissarum, quæ subinde parvæ erant, alias permagnæ, unde facile poteramus colligere nos modo penetrare latibula buculorum et cervorum, quos, ut vestigia prodiderunt, ingentis oportebat esse magnitudinis.
Plagam unam secutus, Bichri referebat per longam semitam in sylva ramos utrimque fractos cornibus animalis conspicua altitudine a terra, quod animal oportebat aliquot palmis equum altitudine excessisse. In castra redeuntibus nobis duæ damæ minoris speciei obviam factæ sunt. Has Gisco agnovit esse eiusdam generis, quod ipse in terris Celtarum vidisset, et quas hi rennas, sive tarandos appellant. Damæ simul ac nos conspicatæ erant, sese fugæ mandarunt, unde mihi certum videbatur incolas hîc eas venari solere. Attamen Bichri et Dionysus levi molimine effecerunt ut illis intra sagittæ iactum occurrerent, et utramque prosternerent; quod quidem nobis gratissimum fuit, iam enim carne recenti pridem carebamus. Tarandi hi magnitudine asellum æquabant, cruribus gracillimis, ungulis grandibus, pilisque tegebantur cineraceis densissimis, in pectore maculam albam gerentes, in capite autem patula cornua.
Postero die Hamilcarem cum duabus scaphis ad explorandas ripas fluminis misi, cæteros vero meos, fere omnes, cum triginta sagittariis ad me accivi, itinerique me commisi, ut regiones circa accuratius explorarem. Grex taurorum sylvestrium se nobis iter facientibus obtulit. Nos quidem extemplo impetum in eos tentavimus, at totum armentum tanto furore nobis irruit, ut salutem in fuga arborumque tutela quærere cogeremur. Misellus quidam nautarum nostrorum, qui assultum taurorum effugere non poterat, ab iis obtritus erat, alter vero cornibus correptus et in sublime excussus ita in terram recidit, ut spina dorsi eius frangeretur. Buculorum tamen tres sunt cæsi quorum dorsa excoriata et in partes carpta, nobisque in castra retulimus prædam, et laborum præmium.
Retro ad castra tendentibus ingens cervus nobis occurrit, quem Sammai celeri manu, sub scapula vulneratum, occidit. Cervus hic fuit cuiusdam generis, quod apud Celtas, referente Giscone, raro videtur, et quod nomine elenn, sive eland, vocatur. Hi elenni non parum grandiores sunt equis, solentque foliis ac frondibus inferioribus arborum vesci, quod tam curtis sint collis, tamque rigidis, ut nisi fere genuum tenus solo molli sese demittant, capita ad herbas carpendas satis declinare non possint. Cornua quidem sua non sunt tam celsa et erecta quam utrimque varia ac pansa, suntque magni roboris tam cornibus quam reliquo corpore; nec ut cæteri cervi cum terrore conentur suos persecutores effugere, se venatoribus ultro in pugnam sese offerunt. Hæ igitur eiusmodi belluæ sunt ut cum iis comminus congredi consultum non sit, ut modo propriá experientiá eramus docti.
Hamilcar interea cum satis magna copia succini, quam in littore collegerat, ad nos rediit.
His in castris nostris iam quindenos dies exegimus, quod tempus colligendo succino explevimus, atque vitam tarandos, elennos, tauros sylvestres, omnigenasque feras, quas fors nobis obiecerat, venando sustinuimus.
Misellum denique nautam, qui venando succubuerat, eodem loco sepelivimus. Sepulcro eius lapidem advolvimus, nomine nautæ invocationeque Deorum ei inscriptis.
CAPUT XVII
Iono, Deus Fennorum
Post sedecim dierum his in regionibus moram, quum et succinum rarius reperiri, et feras in diem magis recedere sentirem, statui solvere, et quinos dies Ortum versus navigare. Exactá itaque quinûm dierum peregrinatione, quum et commeatui ulterius consulere vellem, et regionem accuratius explorandam esse censerem, ostia eiusdem fluminis petivi, quod iam antea ingressi eramus. Aspectus huius regionis vix hospitalior nobis parebat quam ea, unde modo discesseramus; nihilo tamen secius naves subduximus, ac proxime quam poteramus, castrametati sumus.
Postridie exploratum descendentes, haud procul digrediebamur, antequam humani commercii indubitata vestigia recentiora sub oculos nobis venissent. Minimum dena hîc offenderamus tuguria coni in speciem facta, quæ omnia vacua intravimus, et horum in uno focus usque ardebat, in pluribus autem aliis arma, apparatus ac supellectilem invenimus, uti hastas, iacula cum spiculis e politissimis lapidibus, asciculas, lebetesque. His rebus accuratius perscrutatis visum nobis est ista tuguria subito deserta esse; quandoquidem non modo frusta carnis semesa, atque pisces repereramus, verum etiam stramenta cubatoria ex arundine facta, muscoque constrata, ab corporibus cubantium usque calebant. Hinc mihi persuadere cœpi incolas, a nobis adventantibus perterritos, tuguria sua deseruisse. Suspicatus tamen profugos adhuc in viciniis latere, misi qui e navi pannos rubros, ocellos vitreos, armillas, variaque præbia afferret, quæ res eorum admirationem capere, ipsosque conciliare possent, et hæc in spatiosissimo tugurio in conspectum exponi iussi. Simul etiam nostros circiter tercentos passus ab eo loco amandavi, speculaturus quidnam eventurum esset.
Barbari brevi reverterunt, et nos haud procul otiose stantes conspicati, quum nos nihil adversi moliri viderent, minime verebantur a nobis spectari, et etiam propius ad nos accesserunt. Accito Giscone, eos conventum procedo; sed quum hic eos Celtice alloqueretur, comperi eos ne verbum quidem intelligere, responsumque tulimus linguá, nobis antea inauditá. Manu interim paludem propinquam indicantes clamaverunt: "Suom, Suom;" tum vero propriis attrectatis pectoribus dixerunt; "Suomi,71 Suomi;" unde ego coniectavi eos dicere velle, paludes suá linguá suom, se autem Suomi, sive gentem palustrem appellari. Tum telis suis lapideis exhibitis, manu Orientem Septemtrionalem hoc verbo indicarunt: "Gothi;" et, quod etiam magis mirabar, eodem verbo alias quoque res ex ære Tibareno nobis exhibitas significarunt. Equidem antehac gentem eius nominis ne fando quidem unquam memorari audivi, nec quidquam coniectare mihi posse videbar, nisi quod verbo Gothi, fortasse Caucasios significare eos voluisse.
Equidem in vita mea barbaros plurimos conspexi, sed qui his turpitudine æquales essent, vidi nunquam. Capita illis erant ingentia, vultus in planum pressi, oculi exigui, ora immania, facie discolori, et universim exemplari fuerunt teterrimæ turpitudinis. His accesserunt curta exiliaque crura, quæ vastum et informe corpus sustinendo vix paria videbantur. Interim nobis explicuerunt suos amicos Gothos, tam se, quam nobis staturá proceriores esse.
Præter vultús lineamentorum turpitudinem etiam habitu sordidi erant. Hos enim nullis præbiis, ut plerosque barbaros quos conveneram, ornatos vidi, suaque corpora paucis pellium centonibus tuebantur, et sua tela plerumque constabant e fustibus, minus affabre factis, spiculis siliceis, atque genere harpaginis, cum ossea cuspide. Unus tantum eorum gerebat monile, e conchulis, crudisque succinis. Is princeps eorum esse videbatur. In pignus suæ in nos voluntatis, ipse in cornu tauri potum quemdam fiavidum mihi obtulit. Ego iam manum porrexeram ut cornu ad labia levarem, quum Himilco, ad potandum semper paratus, ad sua labia admovit; simul tamen atque gustavit potum, cornu in terram abiecit, ac sputare, omniaque nauseæ ac detestationis indicia edere cœpit.
"Va! rem tæterrimam!" clamat ille primum quam loquela illi rediit, "nihil prorsus aliud ista Tartarorum colluvies est nisi oleum piscinum; apage sis!"
Omnes in cachinnum sumus soluti; at princeps, oblatum suæ in nos voluntatis amicitiæque testimonium sic a nobis sperni ac vilipendi ratus, animo offensus, et iniuriam succensens, infenso animo cum suis recessit, et in sylvam se contulit, meis conciliandi et placandi conatibus minime motus.
Himilconem misellum, quum culpam suam iniuriæ immerito illatæ perspexisset vehementer pœnituit.
"Quam, Pol, malesanum me præstiti!" ait ille dolens, "certe e proxima quercu me pendi æquum existimarem. At quí poteram, obsecro, divinare potum tam delectabilem aspectu nihil nisi fœtidum esse oleum?"
"Eia, Himilco," inquam, solari eum conatus, "perperam factum a te condono tibi; alias tamen vide ut consultius facias. Equidem nihil dubito futurum, quin brevi alia nobis occasio detur istam contumeliam barbaris indigne illatam humanitate compensandi."
Sursum ripam fluminis itantibus nobis plures turbæ istius gentis obviam factæ erant, quæ omnes magnopere gesticulabantur. Homines isti, quæcunque munuscula iis offerebantur a nobis, ea summá aviditate captabant; primum tamen quam negotia cum iis factitare tentabamus sese e medio continuo eripuerunt.
Erat in recessu sylvæ locus, arboribus vacuus, quo viso suspicari cœpimus frequentiori coloniæ nos imminere. Nec frustra. Siquidem haud procul a nobis aquam diffusiorem conspicabamur, cuius in medio tuguria conica conferctissima videbantur, inter quæ unum in media parte proceritate erat conspicuum. Hæc nempe in insula erant collocata, quæ aggere cum continente iungebatur, hunc tamen nobis transgredi, ut ab incolis interpretatum accepimus, fas non fuit, negotia tamen nobiscum agere non aspernabantur. Aliquantum succini satis vili nobis vendiderunt, quod ipsi eam rem non magni fecerunt; sed de telis suis plane diverse iudicarunt. Nullá enim merce in nostra potestate ullum eorum inducere poteramus, ut vel maxime inconcinno telo vel minimo ossiculo unco nos quocumque demum modo potiremur. Varias res suas e polito lapide fabricatas nobis libenter ostentarunt, cupidissimi etiam erant alia eius generis comparare, nec parum mirabantur quum intelligerent nos nulla horum venum habere. Æra iam antea viderunt, nec usus arcuum sagittarumque eis ignotus erat; quocirca digitis volucres in ramis sedentes indicarunt eo nimirum proposito, ut Bichri, unam alteramve sagittá feriret, quod Bichri, veluti gratum munus, minime abnuendum putavit.
Ratum quum non ducerem totam noctem eo in loco exigere, receptui signum dedi; aliqui tamen Suomi facultatem nos comitandi facile a me impetrarunt; sed tanta erat caligo, viæ autem adeo lutulentæ ac prorsus nullæ, ut in lacunis scrobibusque plane in devia errassemus. Prope ad diluculum usque errabamus, donec seni nostrum: ego, Hannibal, Sammai, Himilco, Bichri, atque nautarum unus, in paludem, ad cingulum usque delati essemus. Postquam inde eluctati eramus, reperimus nostros socios adeo a nobis secessisse, ut eos nec videre possemus, nec maximis quem edere poteramus clamoribus assequi. Hic rerum status, quamquam per se tæterrimus, finis necdum erat, alia adhuc incommoda nobis impendebant. Namque, dum nos indicia viarum quæritamus, quæ nos ad nostros reducerent, fere duceni barbarorum nobis superveniunt, omnes armati. Obsistere iis, etiamsi facultas data esset, frustra tentassemus. Quasi magicá quadam arte acti, e virgultis atque dumetis omnes barbari coorti nos undique circumfluunt, et, antequam gladios nostros contrectare potuissemus, nos obruunt et opprimunt, nobisque in terram prostratis manus pedesque in terram figunt, interea continuo subsultantes, ingentes cient clamores. Hi nobis in pedes consurgendi nullam potestatem fecerunt, sed humi stratos tenuerunt. Duo ex iis brachia, alii duo pedes apprehenderunt, quintus gladium, galeam loricamque ex humeris eripuit, me saltando iterum iterumque circuibat, ac subinde ad caput subsistens mihi in vultum contuebatur. Barbari hi mihi quidem pro eiusmodi facinore se præparavisse videbantur; nam capilli eorum rubro erant tincti, facies autem pigmento bellico, cærulo ac nigro erant dispunctæ.
Denique, circiter post horæ spatium per aggerem transducti eramus, unde nos pridie prohibuerant; quo quum pervenissemus, partim tracti, partim trusi, in unum gurgustiorum coniecti sumus. Turpes mulieres, et etiam turpiores proles earum, in catervis nos sequebantur usque ad metam, ubi matta scirpea pro ianua pendebat, nos autem ibidem in uvido solo ac frigido, despoliati, tusi ac vincti in caligine relicti eramus. Mox post audivimus sonum gressuum discedentium, postea autem omnis clamor ac sonitus sensim evanuit, atque silentium profundissimum cuncta occupavit.
Si funibus essemus vincti, ligamina falli potuissent; at nunc vincula e libris arborum succidis torta erant, quæ membra nostra scariphabant, quoties nos movimus. Sammai præsertim præ dolore gemebat, non sine maledictis.
"Quisnam gemit?" quærit Hannibal, cuius vocem in tenebris agnovimus.
"A, ego tento ista Tartarea vincula explicare et exuere," respondit Sammai.
"Incassum!" interloquitur Himilco, "vel ipsam stupam posses rumpere tentare;" tum recordatus nec me nec Bichri ullam vocem hactenus edidisse, percontabatur utrum et nos adessemus.
Bichri dedit responsum:
"Ambo híc sumus; et ego plurimum opto ut Iudex Gebal interesset; iste nos e muscipula hac certe cito eriperet."
"Quonam ea pertinent?" quæro ego. "Non Hercle capio quid simia prodesse posset. Quoquo modo tamen res se habeat, nostrum erit ex hoc loco eluctari, quod quomodo fiat, non facile perspicio."
"Nisi Hamilcar et Hasdrubal ad liberandum nos venerint, omnium bipedum maxime ignavos eos existimabo," inquit Hannibal.
"A, ne præceps iudicaveris," moneo eum, "ego quidem minime dubito, quin ipsi nihil quidquam intentatum relinquant; at mihi quidem admodum credibile videtur eos quoque in barbaros incidisse, et commune nobiscum fatum incurrisse. Præterea nec facile perspicio quemadmodum viam in hanc insulam ducentem transire per vim possint."
"Nulla in ea re difficultas," fatur dux noster, pergitque explicare molimen: quemadmodum disponendi sagittarii a dextro et a "lævo, quadripartita acie militum in medio, dandum tubá signum atque – "
Subito conticescit, clangor tubæ in aures incidit.
"Ecce, veniunt! ecce, veniunt!" inclamat Sammai, animo concitatus, "Dominus exercituum iis adsit!"
Alius clangor.
Hannibal scite prosequitur doctrinam de acie quaternaria et octonaria, de fato suo conquestus, quod non ipse agmini præesse possit; Bichri etiam magis impatiens, quod non ipse copiis suis præsit.
Interea cantus tubæ clarior ac distinctior fieri cœpit.
"Equidem sonitum tubæ non satis clare percipio," inquit Himilco, "nostro mihi dissimilis esse videtur."
"Cuiusnam id existimas esse?" quærit Hannibal iratus, "certe barbari tubis non canunt."
Gubernator asseverabat sonum tubæ nequaquam ex adversa ripa, sed e medio venire tuguriorum.
"Et tamen," addit ille, "si id impetum præsagit, mirum videtur quod nullum clamorem bellicum exaudimus."
Omnes nos interea stupebamus, nec minus quum ternae acclamationes aera verberabant, sonitus autem tubæ, qui intervallis quadrantis horæ audiebantur, denique ingenti coronide conticuit.
"Præter unum par pulmonum, quod tam clarum edendo sonum par esset, scio nullum," inquit Himilco.
Nomen Ionæ memoriam labiaque singulorum nostrum sponte suá subiit; Bichri autem aiebat sibi admodum gratum futurum, si Gebal intraret, suspicionesque omnium facto confirmaret.
"Gerræ," inquam, "quare eiusmodi fabulas aniles texamus? Ea quæ usui sint attendamus. Si nostri commilitones nos servaverint, bene erit; alioquin aut pretio soluto oportebit nos ipsis nobis redimere, aut vero aliquá astutiá viam ad salutem comminisci."
Nauta qui nobiscum erat nunc primum loqui cœpit, et in mentem nobis revocavit certas trabales, quæ ad aggerem, in insulam ducentem, erant deligatæ, quas et Himilco se vidisse meminit. Inde speculari cœperamus, quo potissimum modo eo pervenire, et si hoc feliciter cessisset, quonam modo iis ad effugiendum uti possemus. Hannibali nos usque in potestate fore barbarorum videbamur, etiamsi adversá ripá potiti essemus: at Bichri atque Sammai autumabant: si semel in libertatem vindicati fuerimus, cætera sibi curæ futura.
Interlocutus quæsivi ab iis utrum quisquam cultrum apud se haberet; sed reperimus, ut erat exspectandum, barbaros ita nos emunxisse, ut nihil eius rei apud nos relictum esset.
"Tum age, Bichri, huc te advolve!" ei suadeo, "atque tenta istud vinculum tortum de carpis meis rodendo solvere."
Conticuimus omnes, auribus intenti, ut ipse se leni sonitu volvere cœpit, non parum e conatu halitans.
"Dentibus plurimum possum," respondit iuvenis, "sine ergo tentem."
Dicere nequeo quanto id tempore effectum sit, usque dum manus halitu suo tepescere sensi, sed fuisse dimidium horæ existimo. Sedulo ipse vinculum masticare cœpit, subinde et cutim meam mordicus prehendendo, usque dum plaga ad crassitudinem fili detrita fuisset, quum ego nullo fere labore rupi eam, factusque sum liber. Continere me non poteram quin gaudio exclamarem, et me iam ad cæteros solvendos accingere cœpi, quum Himilco ad introitum transversum iacens eloquitur:
"St, aliquis appropinquat!"
Ictu oculi ruptum vinculum carpis reposui, sed vix antea quam aliqui barbarorum intrassent. Unus eorum operculum ianuæ revulsit, ac defixit, quo facto, sumpsit contum, eoque tegetem, quæ verticem apertum tugurii operiebat, retrusit, ac veluti fumarium aperuit, quo remoto, lux diei ex utraque apertura carcerem, ubi detenti eramus, grato lumine collustravit.
Tugurium prorsus vacuum et inane erat, omnique supellectili destitutum; parietes fumo ac fuligine atri; humi tres lapides foci vicem egerunt, nunc cineribus cibique reliquiis obruti. Guttæ pluviæ algidæ per impluvium incidere soloque illidi audiebantur.
Barbari intrantes, secundum suum ritum ac mores, pigmento erant in vultu fucati. Capiti unius eorum pellis et caput ursi erat inductum, quod ipse tamquam personam in vultu gerebat, ad eum fere modum, quem ego olim apud Assyrios videram; alter in humeris caput et cornua cervi gerebat. Tertius denique qui manu scipionem tenebat, alios duos in medium tugurium duxit, ibique omni gestu distortioneque absurdá, mutí, prorsus sine verbo, choreas agitare cœperunt. Postquam hunc saltum per aliquod tempus prosecuti erant, alter eorum, qui monile e dentibus ferarum colligatum gestabat, quique princeps eorum esse videbatur, ad me accessit, constitit, et mihi infixis oculis me contuebatur. Animadverti manum eius, et in ea meum proprium gladium. Longam iste incepit orationem, ex qua ne verbum quidem percipere poteram, sed animadverti eum sæpe Iono memorare, et quoties ipse id verbum extulisset, alteros conclamare. Oratione finitá, barbarus quadam re liquidá ac fœtidá nos conspersit, quam e cornu super nos effudit; alteri autem duo, unisoná voce, veluti cum verbo Iono verbum aliud consonum et concinens mutientes ritum terminarunt, et e tugurio digredientes, aulæum eius iuncinum demiserunt, ac deligarunt.