Kitabı oku: «Pericla Navarchi Magonis», sayfa 18
"Nihil pacti cum id genus belluis suscipias!" stomachose alloquor socios, ubi iterum soli eramus.
"Forti animo parumper es!" solatur me Hannibal, "dummodo manus mihi liberentur, iam faxo, inermis ut sim, ut tergoribus senúm solum sub pedibus extergeam."
Himilco vicissim iurabat se cupiditate iniuriam fœtidi olei piscini ulciscendi flagrare; Sammai quoque obtestabatur, seque vovit barbaros, etiamsi palmas Iericho numeris exæquent, aut pulices Sechem, elusurum, viamque sibi ad Abigail facturum.
Dum hi eiusmodi sermocinationes texebant, ego manum extricavi, tum manus Bichri expedivi, eius ope dein manus cæterorum distrinximus. Semel vinculis soluti, omnes in pedes consurrexerunt, artus porrectarunt, atque Hannibal, Sammai et Himilco sese lapidibus foci armarunt.
"En rem satis aptam, quá cerebrum unius alteriusve excutiam," inquit Sammai, unum eorum lapidum manu vibrans.
"Non quidem telum militare per speciem," explicat Hannibal, dum lapidem accuratius inspicit, "maiores tamen nostri etiam peioribus telis, nec incassum, olim utebantur."
Sublatis dein aliquot lapidum fragmentis, Bichri ægre se fundá carere querebatur, quum Himilco temporis puncto exprompsit funem semper apud se gestari solitum, item, decerpto frustulo utris, in quo vinum secum gestare consueverat, satis iam materiæ ad manus habuimus, unde iuvenis funditor nullo negotio fundam consarcire properabat, cuius mox usum se capere posse sperabat et confidebat.
Interea nox obrepsit. Pluvia usque cadebat, atque ventus pedetentim validius flare cœpit, ita ut ad fugam capessendam nobis nihil non favere videretur.
"Nunc demum, amici, tempus vestrum advenisse arbitror," sic socios alloquor, "Deos quisque invocate vestros, postea confestim per quietem evolabimus."
Convenit inter nos, ut, si plus uno excubatore nobis obviam fieret, pugnando nobis ad trabalia viam aperiremus; si in hoc frustraremur, tamen ad aquam confugeremus, et ad adversum finem viæductús contenderemus. Tessera verbi essent crocitus tres.
"Iam pergite," hortor eos, "et Deos invocate."
Tugurium nostrum silentio alto tenebatur. Animadverti Himilconem unicum oculum versus laquear levare, quasi Cabiros quærentem, sed nihil prorsus videbatur, nisi noctis illunis spissa caligo.
Iam viam ingressurus eram, quum per aulæum speculabundus sonitum vestigiorum percepi, quin et languidum lumen faculæ. Cor mihi palpitare cœpit. Socios cito intra ingressum utrimque dispono, ut ianuam custodiamus. Haud plus uno vel duobus appropinquare videbantur. Sammai tergum parieti figit, paratus cerebrum barbari lapide qui primus ingrederetur, excutere; sed quicunque hi fuerint, manifestum erat minime properare: nam constiterunt foris, secum otiose colloquentes, ac subinde vocabulum illud arcanum Iono iterum excipere poteramus.
"Miror utrum iterum sibi in animo sit nos spurco illo liquamento offundere?" quærit Himilco.
"Tentent modo aspergere," mutit Hannibal, "est mihi híc aliquid, quod asperginem facesset, quam ii minime appetant."
Subito silentia noctis cantus eiusdem tubæ rupit, insequiturque clamor ac vociferatio. Is clamor e condicto videbatur oriri; nam eodem temporis momento operculum ingressús revulsum erat, et quidam cum tæda intrabat, et operculum pone se clausit. Sed vix erat ingressus, quum quaterna fortissima brachia eum prehendunt. Manus Sammai os eius cito oppressit, ut nullum sonum edere posset; ego tædam ei eripui, Himilco autem, lapide in sublime elato, iam iam in caput suæ victimæ demissurus erat, quum repente saxum in terram deiicit et cum stupore exclamat:
"Per misericordes Cabiros!"
Faculam ad vultum hominis adhibeo, simulque me in brachium eius coniicio, – Hanno erat!
Nauta sustulit faculam, a me in animi comotione elisam, quo et Hannoni copia data est vicissim nos cognoscendi.
Elingues stetimus.
Aliquot minutis nihil nisi alter alterius manus prehendere et complexari amicum pridem amissum.
Hanno primus dicere cœpit:
"Cave me suffoces. – Quam fortunate hæc contigére!"
"Iocum proferto, Hanno!" inclamat eum Hannibal, "alioquin nunquam tibi fidem habebo te ipsum esse."
Hanno nequaquam subrisit, sed de Chryseide sollicitus sciscitabatur. Postquam a me certior factus esset eam sospitem esse ac valere, lacrymæ ei oboriebantur, secumque mutiebat:
"Sunto Astarti grates!"
Aliquis interea foris vehementer pulsare cœpit, quod nos repente ad sobrietatis officia revocavit. Quum vero idem pulsum iteraret, Hanno ad ianuam accessit, cum aliquo pauca verba eá linguá peregriná conseruit, quæ ille, saltem ex parte, grunnitu probavit, tum ad nos rediit.
"Nunc vero," inquit voce vivaci, sibi consuetá, "scire fortasse cupietis quonam officio ad vos venerim. Veni ut vos ad grande templum Fennorum adducerem. Grande profecto illud ædificium est, ut mox videbitis, ex arundinibus, spinis piscium et idgenus rebus factum gloriose. Futurum est ut ibi vos magno Deo Iono immolemini."
"Siccine? Deus itaque Iono est!" dixi ego; "at si tu summus eius vates es, non oportebit nos de ea re admodum sollicitari."
Himilco cavillabundus aiebat, Iono, si Deus esset olei piscini, se admodum velle ut pauca centena pedum in altum mergeretur mare.
"Moderare tibi, bone mi gubernator," monet Hanno voce admodum solemni, "noli de magno Numine minus reverenter verba facere. Licebit mihi tamen unum monere. Iono oleo piscino haud magis delectatur quam ipse tu. Nec quisquam haustum vini magis appetit. Quin etiam iuvabit vos iam nunc scire quisnam ipse sit. Nemo alius is est, quam amicus noster Ionas de Eltece, tubicen, inquam, noster nulli comparandus, Ionas."
"A, nonne dixi" interloquitur Himilco, "neminem tantam ac talem coronidem, præter Ionam, per tubam efflare posse?"
Tum Hanno pergit narrare populum iam in fano præsto esse, adventumque nostrum, veluti hostiarum, ex voto præstolari. Suadenti Sammai, ut nos consurgentes totum cœtum adoriremur, respondit, ibi plus quam tria millia eorum esse congregata, ita ut quidquid per vim tentaremus, necessario noster esset interitus.
"Absit," prosequitur ille; "nihil quod agatis superest, nisi ut fidei ac potestati Iono invictissimi, suique summi sacerdotis, Hono, vos penitus concredatis; is autem Summus Sacerdos ego, vester fidissimus amicus est. Primum itaque negotium erit cœtui explicare, vinculis vos solutos esse, atque arte magica effecisse me, ut omnes vos mansuefieretis, et ad omne obsequium obeundum essetis parati."
"Sine, quæso, ut te interpellem," peto ab eo, "de fatis meorum sociorum admodum sum sollicitus; dic, sodes, utrum quidquam certi de iis compertum habeas."
"Ii iam horsum iter habent;" respondet Hanno; "atque Suomi eo ipso proposito vos mactari et immolari statuerunt, ut eo sacrificio Deum suum sibi propitiarent, ut is victoriam sibi adiudicaret."
Hannibal magno animi impetu, auditis his, in hæc verba erupit:
"Pro certo scivi fore ut nostrates auxilio nobis subventuri essent; facinus præclarum, forti animo susceptum, tamen usque vincemus!"
"Festina lente!" responsum tulit; "rectius tute mihi concredideris. Sine mora nuntium mittam ad Hamilcarem et Hasdrubalem. Videdum: scriptoria in promptu habeo; calamum ipse mihi feci ex arundine palustri; atramentum meum e pigmento est Suomiorum bellico; vicem chartæ autem frustum pellis cervinæ praestat."
Hanno inter loquendum scribebat; quo finito se ad nos vertit:
"Itaque sequimini me ad templum. Usque modo nihil vereamini. Dabo operam ut Deus neget vestram vitam in præsenti se exposcere. Hoc aliquot horarum intercapedinem vobis concedet. Interea confido meas litteras ad amicos nostros me transmittere posse. Eamus! Monitos tamen vos ultimo esse volo, nequid risu, qui, aut qualescunque nostri ritus sint, excipiatis."
"At vero," inquam, "te artis magicæ carmineque fascinandi perquam gnarum te esse oportebit, si nos ex isthoc discrimine liberare posse tibi confidas."
"Vera memoras," cum leni risu respondet ipse, "haud incassum inter istos educatus eram. Artem eorum magicam ut sacrificulus satis edidici, quamvis nunquam putavissem eam artem in hoc genus rerum discrimine fore me exercitaturum."
Sumptá denique suá faculá, nos ducere cœpit. Nos vero, barbaris non parum mirantibus, et circum fanum conglobatis, demissis oculis, prorsus muti sequebamur.
Insula quam perambulabamus multo erat amplior quam nobis videbatur. Tuguria sine certa regula et ordine in globis erant confercta, et quæque colonia propriis vallis erat septa. Via caliginosa erat admodum, et plures lacunæ erant nobis pervadendæ, quum interea pluvia in capita nostra descendere nunquam cessarat. Postquam multas vicorum ambages perambulavimus in meditullio pagi, in locum apertum pervenimus tædis collustratum, ubi ingentes Suomiorum turbæ erant conglobatæ, omnes eorum armati, bellicis coloribus fucati ac distincti. Tugurium in centro, ad quod nos ducebamur, cæteris longe erat grandius, viceque templi fungebatur. Specie ac formá rotundum ædificium alvearis similitudinem ferebat. Ex interiori parte facibus lampadibusque oleareis erat templum hoc spatiosum undique illuminatum. Lampades hæ in speciem ampullarum erant fictiles, olei plenæ, cum rostellis, quibus ellychnia, e fibris arborum plexa, oleoque tincta, inhærebant, quæ accensa non sine magno fumo ardebant. Locus catervis barbarorum erat referctissimus. E fumo tædarum atque lampadum, item ex oleo ac pinguedine, qua barbari corpora sua oblinere consueverant, perinde atque ex halitu tantæ multitudinis, aura loci ob gravem nidorem plane ferenda non erat.
Ubi cœtum ingressi eramus, aura fumo tam erat densa, tantusque barbarorum erat clamor ac tumultus, ut eos omnes furere et insanire existimaveris, nec venerandum suum Numen primum dignoscere poteram; attamen, quum paulisper fumo vaporibusque assuefieri cœperam, paulatim dispicere tentavi, et tunc animadverti e regione mihi quoddam genus solii, sive aræ, cumulatum omnigenis terræ marisque productis, uti pellibus ferarum, extis piscium, vesicis phocarum, plumis avium, super quam congeriem ipse "Deus" cærulo et coccineo pictus et fucatus, cornibus taurinis, dentibusque phocinis omatus, residebat. Nullum lineamentorum faciei primum dignoscere poteram potentissimi illius Numinis; una nonnisi res mihi cognita videbatur; nempe in una Numinis manu coccinea conspicabar ipsam eam tubam, quam duodenis siclis argenteis ab Cheles Báal mercatore Tyri præstinaveram.
Barbari plus quam nobis opus erat viæ aperuerunt; prorsum nos truserunt, usque dum in apertum sanctuarium ante aram pervenissemus. Hanno prope ad latus Numinis sese collocavit, quod signo dato tubam ad labia levavit, ingentemque clangorem edidit. Ad pauca Hannonis verba totus cœtus, demptis nobis, cernuus se prostravit. Nos vero ex omni turba sic erecti stantes, admodum conspicui eramus, fieri proin haud poterat quin Numen nos agnoverit.
Quanto autem stupore attonitus Ionas nos agnoverit, nullis sane verbis exprimi potest. Oculi, nasus, denique facies tota eius convelli ac distrahi videbantur, ut crusta pigmenti e vultu eius in micis deglubi ac decidere cœperint. Stupore prorsus perculsus, elinguis aliquantum hæsit, et miraculo rei stupebat, ac tandem in verba eiusmodi erupit.
"Báal Hassamaim! Dominus cœli!"
Turba cernua, audita Numinis voce, tota contremuit. Iono, Numen ineffabile, locutus est!
"Frena linguam, fatue!" inclamat eum Hannibal sonorá voce, sed planis verbis Phœniciis, quibus Numen motum est et conticuit.
Deicolæ reverentiæ terrore ac formidine tenebantur.
Subito vagitus stridens et immanis totum fanum pervasit. Aliquid atri ac formidolosi, prorsusque incerti ingenti saltu per mediam turbam prorsum ruit, et ipsum caput Numinis insidens, capillos eius vellicare, vultum palpare, mulcere, tandem amplecti omni affectionis indicio Numen lingere ac deosculari cœpit. Barbari horrore consternati in pedes prosiliunt, plurimi confestim diffugiunt; cæteri autem quum viderent Numen, tubá missá, miram illam rem in ulnis excipere, audirentque Deum illam "Gebal, Gebal," et "chare homuncule, iamne senem tuum Ionam reperisti" verbis permulcere et appellare, nos omnino solos reliquerunt.
Sammai ex uno latere costas Numinis pugno petit, Hanno autem ex altero crura eius calce pulsat, sed neutrum horum vel minimum movet eum; denique descendens de solio sic fatur:
"Maximopere delector, amici, vos insperatos iterum convenire posse! Quam præter spem accidit: me hîc, in præsenti, Deum esse vobis cognitum; quid cibi vobis mandem?"
"Recede ad solium tuum, nebulo!" adoritur eum Hanno, "ne verbum quidem iniussu meo protuleris!"
Pro temporis momento dumtaxat Ionas maiestatem suam læsam esse succensebat, atque primum obedire dubitabat; me tamen utrem vini generosi illi pollicitante, ad solium suum, iniuriæ immemor, redit. Hanno ornamenta fucumque scitá manu iterum in ordinem composuit atque concinnavit, et Deum sibi restauravit, Bichri autem simiam sibilo ad proprios humeros allicuit.
"Ecce nuntium!" eloquitur Hanno, "quo nemo magis idoneus esset, quique meo proposito ad amussim quadrabit."
His verbis ad simiam conversus, quæ iam suos gestus ludicros iterum agere cœperat, sic ad eam fatur:
"Gebal, simiola mea, tene hanc rem, eamque ad Hamilcarem propere defer, quod si rite perfeceris, lixulá donaberis."
Simiola munus sibi concreditum prorsus intelligere videbatur; frustum corii oblatum apprehendit, dentibus frendens, tribusque pedibus subsultans, e templo celeriter excurrit. Fremitus miraculi pariter ac terroris extra templum, nobis intus, indicio erat simiolam barbarorum turbas feliciter evasisse.
"Res eatenus bene gesta!" læte fatur Hanno, "nunc reliquam ritús partem attendamus. Oportebit vos coram Iona in terram pronos prosternere: interim ego meos Suomi revocabo."
Ionas primum renuit modestiá ductus, indignum ratus ut nos tanto humilitatis obsequio plecteremur; sed Sammai, ad obediendum Hannonis de silentio servando mandatis eum adacturus, transversum os eum leniter percellit, tum ad nos reversus, sese nobis reverentiam prostratione significantibus accomodat.
Hanno ad postes ostii munere summi sacerdotis Hononis consistens, cœtum ad prosequendum sacra invitavit. Audaciores eorum pedetentim animum sibi sumpserunt, et circiter quinquaginta eorum ausi sunt, tametsi usque tremuli, quod vix se e superiore terrore adhuc penitus receperunt, in fanum intrare, atque in conspectum aræ et sanctuarii consistere. Iono sonitu acerrimo tubæ sacrum ædificium iterum complebat, quo finito, Hanno pauca verba ad cœtum fecit, eorumque animos timore levavit. Suomi postea pedes tranquille retraxerunt, custodibusque ad portam constitutis caverunt nequis templum intraret.
Quum sic satis in tuto essemus positi, nec suspicio ulla subesset fore quemquam qui nos interpellaret, Hanno præter duo facularum lumina omne luminare exstinxit, nosque in angulum templi maxime opacum conduxit, quo Ionas, missis omnibus suis centonibus, libentissimo nos animo secutus est.
CAPUT XVIII
Ionas Magnopere Sibi Tribuit
"Ubinam vinum meum est?" prima fuit Ionæ quæstio.
"Opportune sane venis!" reddo illi, "nonnihil exspectandum tibi erit, fortasse aliquot menses."
Gigas noster prorsus stupefactus me contuebatur, usquedum Sammai, pugno eum in costis fodicans ad saniora reduxit.
"Nimium quantum, bibule veterane, delector, tibi in medio nostrum gratulari posse."
"Nec minus et ego," inquit ille; "sed quidnam me ulterius facere vultis? Iuvabit me scire."
"Quidquid facere statueris, unum id attendas ut Hannoni in rebus universis obsecundes," illi respondi, "quandoquidem eius operá istinc ad naves nostras elabi in animo nobis est."
Verba mea eum in profundam contemplationem movere videbantur. Sic enim frontem suam palpare cœpit, ut defricta crusta pigmenti in micis decideret; tandem ad se reversus, interrogabat, utrum sibi nos sequi necesse esset.
"Sine dubitatione," respondi, "nisi apud barbaros perseverare consultius tibi videtur."
"Fruique oleo suo piscino, ad vertendum stomachum," avide subiungit Himilco.
"At hicce ego Deus sum!" tractim respondet tubicen, veluti de re ardua deliberabundus. "In navi Sammai me pugnis dolat ac terebrat; Hannibal pugillatur; quisque me bardum ac vacerram vocitat: at hîc res longe aliter se habet. Hîc nemo me pugnis petit, sed mihi fas est quemcunque. Nuper in Septemtrione cuidam Deo barbarorum tanta inflixi verbera, ut paulo post ex eo moreretur. Quin etiam domi meæ in oppido Eltece, pusiones me verborum contumeliá stipitem et baronem vocitare, aliisque scommatibus insectari solebant, viri autem qualos olivarum in capite portare, nec minus saccos frumento onustos baiulare coegerunt, nec multum vini in gratiam atque mercedem mihi concedere dignabantur; at híc res toto cœlo diverse se habent, nec nisi tubá tantillum cantillare placet, et nulla mora, iam cunctorum ciborum delitiæ, bubula, cervina, pisces, plus affatim aggeruntur. Deum esse munus perquam iucundum est."
Omnes nos hæc cum stupore audivimus. Nemo nostrum antehac eum tam diu, tamque sanis rationibus locutum audivit; nec quisquam nostrum de suis argumentis dubitare poterat; in summa, maiestas ac dignitas Numinis effecerunt, ut æstimator sui immodicus esset, sibique nimium tribueret.
"Non tibi itaque in animo est nobiscum proficisci?" interrogo eum, pendentem animi ut video.
Ipse anceps dubitabat; tamen, post aliquam dubitationem interpositam edixit eo se iturum, quo Hanno iturus esset.
Tum Himilco eum ludere cœpit:
"Ohe, tu nobis significare vis Suomicum oleum piscinum vino Helbonico te longe anteponere, teque nimis malle nebulas algidas paludum, quam oliveta Dan; item segmenta assi tarandini potiora te habere quam placentas libaque mellita Iudææ."
Gutta lacrymæ micabat in altero oculo gigantis.
"Equidem," inquit "vobiscum ire satius esse duco."
"Præterea," subiungit Hanno, "certe lubebit tibi Eltece revisere; quid? nonne vis popularibus tuis de leviathan, de behemoth, deque culina Nergal narrare, et quemadmodum Deus factus fueris?"
"Fidem mihi negarent!"
"Memineris etiam," addit Bichri, "senem Gebal nobiscum nos laturos, ut eum popularibus nostris Dan ostendamus."
Argumento tam agenti, ut hoc esse videbatur, responderi non poterat, nec tentavit, quin, ex imo corde motus, fere singultando ingemuit et sic respondit:
"Sane, vera memoras: eundum mihi est; oportere sentio ut vobiscum et cum Gebal unà eam."
Hannibal lacrymas Ionæ, quas vitulinas appellarat, palam derisit; cæteroquin consilium Ionæ ad officium classici redeundi sibi perquam gratum et acceptabile erat; quod ut statim remuneraretur, binos siclos argenteos, quos sibi bona fortuna post tot discrimina usque in sacculo conservaverat, exprompsit, eique his verbis porrexit:
"En, tubicen, hæc habeto! Istis, quum ad naves pervenerimus, aliquem opportune conduces, qui te e tuis hisce sordibus ex sententia eluat et elutriat."
Post hæc Hanno sua consilia aperit et evolvit. Nuntium ad Hamilcarem missum huius erat tenoris: Sua colloquia cum Suomi eum usque eo producere oportere, donec clangorem tubæ Ionæ auditurus esset, quam quum audisset, suá tubá respondere. Tum sic prosequitur:
"Interim barbaris persuadebo," inquit, "Deum suum imperare ut victimas ad mactandum extra insulam educam; isto artificio si semel viæductum transgressi fuerimus, atque in conspectum agminis nostri venerimus, cæteras res ad nostram sententiam componere difficile non futurum."
Probato suo consilio, unum nonnisi animadvertendum censui: quí nimirum nos cognituros exspectaret nostrates inter atque barbaros colloquium intercedere? nequid erroris suboriatur. Hanno me de his certiorem fecit barbaros nec quidquam suscepturos quin se, suum sacrificulum, in antecessum consulant, sicque futurum ut cuncta quæ usquam gerenda sint, sibi probe fore cognita.
Interim iam diem totum inediá exigimus, et nimium quantum insomnio et omni vicissitudine confectos fames iam nos atque lassitudo urgere cœperunt. Proinde Hannibal sciscitabatur utrum quædam edulia comparari non possent. Itaque Hanno ad ostiam accessit, aliquid veluti cornicando cum circumstantibus colloquitur.
"Significavi illis," inquit, "Iononem cibum appetere. Consueta eius orexis cunctis his probe nota est; nec dubitandum quin hi satis allaturi sint, quibus omnes vos affatim expleamini."
Haud multo post ostium percrepuit, atque aliquot barbari lances piscium lixorum, cervinam frixam, et alia cibaria, item aliquot cornua largiora cuiusdam potus, ad ostium templi adtulerunt, quæ omnia Hanno in ingressu templi e manibus eorum excepit, nobisque in ordine tradidit. Famelici quum essemus admodum, dapes minime sprevimus, nec quidquam fastidivimus; ipse vero Deus, ut modestissimam suam portionem, piscem, magnitudinis dimidii thynni, itemque segmentum tarandini assi, haud spernendæ molis, sibi selegit. Hanno quoque nobiscum discubuit, et inter epulas plurimas quæstiones de rebus nostris exinde gestis, agitabat. Deinde tum ipse, tum Ionas, sitim suam pluribus haustibus modo ex uno modo ex altero cornu restinguere pergebant, quæ cornua acuminata parte, prope ad manum, terræ erant defixa. At Himilco et Hannibal fastidia sua eius potus parum celare poterant, utpote qui potus oleum rancidum esse putabatur. Verumtamen Hanno paucis explicuit potum in cornibus temetum esse ex hordeo, item e succo alterius cuiusdam plantæ lixatum, esseque communem potum non modo Suomi atque Cimbrorum, verum etiam Celtarum in Occasu, Gothorum Orientis, atque Germanorum in Meridie.
"Dicere utique non ausim temetum hoc succum uvarum æquare," monet Hanno, "nec tamen, revera, palatui refragari asseruerim; aude id modo gustare!"
Hannibal dubitare videbatur. Himilco aiebat se iam antea a Giscone quoddam genus liquamenti alicubi confieri solitum accepisse, nec se prorsus certum esse, utrum ad ostia Rhodani aliquid eius generis ipse non gustasset. Denique uno cornu ad labra sublato, paucas guttas sorbillat, nihil tamen effatur.
Eius dein exemplum omnes nos ex ordine sequimur. Bichri id nimis acidum esse arbitrabatur; Sammai idem amaritudine exsecrandum existimabat; ego vero atque nauta id simillimum rei esse autumabamus, quam olim alibi gustaveramus.
"Non valet multum," censebat Hannibal, post haustum satis copiosum; "inebriatne res ista?"
"Quam maxime quidem," asserit Hanno.
"At ego nihil unquam spurcius ac vilius gustavi," ait Himilco, ultimus ac summus temetorum arbiter, "verumtamen, cum bona vestra venia, alterum haustum tentabo."
Nec dubitabat alterum cornu penitus haurire.
"Ad vertendum stomachum!" inquit, vehementer sputando, et tamen potui huic iam adeo se assuefecisse videbatur, quem verbis tam detestandum prædicarat, ut potius verendum existimarem, ne plus quam sibi prodesse posset, ingurgitaret.
Interea iam diluculum exoriri cœperat dum nos ad finem epularum vergebamus, quum Hanno ab aliquo foras vocatur, mox tamen iterum redit, Ionam tubá canere iubet, nos autem ad proficiscendum paratos esse hortatur.
Ionas ad ostium templi progressus, acrem tubæ cantum edit.
Himilco interim quæque reperit cornua, epotat, simulque temeto, ut rei odiosæ maledicit, utpote quod stomachum moveat, atque impurissimá aquá longe deterius sit.
In responsum ad signum a Iona datum, repente clangorem nostrarum Phœniciarum inaudimus tubarum, ac, sine mora interposita, Ioná Hannoneque ducibus, e templo excedimus. Turba foris superstitiosa quadam reverentiá nos prosecuta, sine molestia sivit nos præterire, atque ultra fines suos progredi, ita ut spatio dimidiæ horæ in medio amicorum versaremur. Hanno Chryseidem amplexibus prehendit, Ionas Iudicem Gebal in ulna excepit, Sammai autem ita erat societate Abigail captus, ut neque animadverteret Hannibalem, Himilconem atque Bichri manipulum barbarorum in vicinia palantem modo profligasse.
Quum barbari propriis cernerent oculis quemadmodum socii nos excepissent, probe senserunt suum Deum prorsus humaná ac terrestri naturá esse præditum, quem ipsi immortalem esse crediderunt; nec dolum ante perspexerant, quo manus suas effugeramus, quam simul etiam grandine lapidum iaculorumque nos impetere et insectari inciperent.
Nec, profecto, noster ad naves regressus periculis carebat. Attamen nullus nostrum gravius tulit incommodum, quamquam plures leviori vulnere ac læsione ex hoc impetu recesserunt, in quorum numero fuit Ionas, qui ictum lapidis, nasum eius fœde sauciantem retulit, ab uno suorum paullo ante cultorum in eum coniecti.
Semel navibus feliciter potiti, nihil morati sumus quin ab his littoribus tam inhospitalibus quo citius naves solveremus, ac terga vertentes, et ad Occasum eluctati, cursum nostrum versus insulam Prydhayn flecteremus.
Mari tranquillo, ventisque secundis cursus noster et celer et iucundus fuit. Hoc in rerum statu, quum etiam cupiditate duceremur ab Hannone Ionaque audiendi, quonam modo in potestatem ac ditionem Suomi venissent, quasque res ex iis temporibus gessissent, quæque illis accidissent, quibus e medio nostrum abrepti essent. Eo itaque proposito in puppi Astartes consedimus, ut eorum relata audiremus. Ionas ex sententia perlotus ac perpexus et comatus, denique etiam indumentis Phœniciis ornatus, simiá in humero eius sedente, iuxta scribam recubuit, qui munus sibi assumpsit totam historiam ab initio narrandi, et ordine evolvendi.
"Iam plus quam annus est, ut probe meministis, ex eo die quo insidiis a Tartessiensibus nobis tentis capti eramus. Ab ipso eius temporis puncto, quo captivi facti eramus, in extremo vitæ discrimine versabamur. Nam, ut a quodam Phœnice, quem casu conveneram, monitus intellexi futurum ut Bodmilcari, qui tum haud procul aberat, dedendi essemus. Quum ista res agitabatur casu evenit, ut quidam principum Iberum, desiderio et amore tubæ Ionæ adeo caperetur, ut nos eius gratiá retinendos existimaret, nec Tyrio, quem vulneratum cognoverat, dederemur. Usus eá intercapedine, ope calæ, propriique vulneris sanguine, rationem cominiscebar nuntii ad vos permittendi, nihil enim dubitavi quin Gebal, animali acta instinctu, id ad Bichri delatura esset, et eo proposito simiam meum nuntium institui."
"Recte statuisti; nam nuntius tuus eádem ipsá nocte ad nos pervenit, atque nuntium rite adtulit," respondi.
"Ita coniectavi," pergit ipse, "quod simia non redivit. Inde nos paullo post versus Septemtrionem missi eramus præsidio cohortis Ibericæ, quæ nos nequaquam male habuit. Post diuturnum laboriosumque iter regionem ingressi sumus, ubi tam celsi erant montes, ut iuga eorum nivibus perpetuis tegerentur. Hi montes terram Tartessiorum a terris Celtarum seiungebant, vocabanturque Pyrenæi. Híc nos tradebamur principi Guipuzcoa, ad quem missi eramus. Gens Guipuzcoa eadem est, quæ aliter etiam Cantabri appellatur. Gens ista bellicosissima est, genti Aitzco, sive "viris rupium," infensissima et cum ea in Septemtrione cum Occasu, perinde atque cum cæteris Iberibus in circuitu, nunquam non bella gerit. Plus duos menses híc exegimus, antequam occasio fugam moliendi nobis sese præberet. Tandem, expeditione quadam eius generis soli in vico relicti eramus, in ostio fluminis minoris pilis superstructo. Trabariam nacti, eam, quoad videbatur, commeatu oneravimus, remisque innixi, in mare ire contendimus, ac satis commode ad littora Celtarum pervenimus, a quibus sciscitati reperimus aliquas naves sua littora non adeo pridem præternavigasse, et e variis mercibus exhibitis haud dubium mihi videbatur eas Astarten, Dagonem, atque Cabiros fuisse. Quum e sermonibus Celtarum satis liqueret vos ad Septemtriones navigasse, relictá trabariá, quamdam navim eorum, quæ versus Ar-Mor solutura erat, conscendimus. Eo quum ventum erat, reperimus Cimbrios insulæ Prydhayn atque hos bellum inter se gerere, nec proinde nos eo transfretare posse. Duos omnino menses huc et illuc iactati in insulis Ar-Mor exegimus, nec parum interea ex lingua Celtarum didici; sed per omne id tempus maximum dabamus operam aliquid comminiscendi, quo iter vestrum sequi possemus, quà nobis certe constabat vos profectos esse. Denique incidi in tribum Cimbrorum quæ cum incolis Prydhayn bellum non gereret, ascendique illorum navigium; sed ortá ingenti tempestate, procul in Orientem abrepti eramus."
"Dicat quis de tempestatibus," interponit verbum Ionas, "quidquamne eá tempestate sævius? Vidi etenim leviathan vim aquæ e naribus in altitudinem mali tui sursum iaculari; nos vero ab undis fluctibusque instar truncorum eramus sursum ac deorsum volutati. Ternos dies ac noctes absque cibo potuque pæne in interitum quassabamur et agitabamur."
"Vera, Hercle, Ionas memorat," pergit Hanno, "tempestas revera tæterrima fuit, quæ nos, postremo, in cœnosa ac lutulenta littora propulit et everrit. Cimbri, denique, desperatá salute, datá operá se undis merserunt, nos vero, morti quam vitæ propinquiores, septimanam et ultra, vitam radicibus, nucibus, et quidquid in nemoribus esui sese nobis obtulerat, ægre sustentavimus."
"Ecquid pro potu reperisistis?" quærit Himilco.
"Lutulentam acquam, et præterea nihil," respondit Hanno.
Bonum gubernatorem multum eorum misertus est, subiunxitque:
"Tristis potus admodum; scio experientiá doctus."
Post hanc interpellationem Hanno sic prosequitur:
"Interea Ionas tubá canere raro cessavit, si quo casu aliquos mortales ad nos allicere posset; nec hoc in cassum; nam post diuturnos conatus, tandem cohors Suomi, quæ incursiones Cimbrorum atque Germanorum evitare conata, quod illi unum agrum post alterum suis eripiebant, ad Orientem migrare decreverat, sonitum tubæ denique percepit. Grandis tuba Ionæ non modo in sui admirationem rapuerat Suomi, sed protinus comperi, iam inde a principio, staturam, habitumque validum corporis, cæsariem quoque uberrimam atque barbam promissam gentem hanc pusillam atque imberbem Suomi reverentiá quadam superstitiosá eos perculisse, quam sententiam ego, nostro bono communi, fovendam esse rebar. Societate nos illis adiungentes, in novas sedes suas secuti sumus eos, ubi testes eramus novi vici condendi, ubi in nos incideratis. Multis interea verbis eos permovere conabar, nec tandem perperam, ut Ionam, sive, ut ipsi efferebant, Iononem in Numen summum adoptarent, me autem in eius sacerdotem. Per aliquod itaque tempus, ut habes exploratum, commoditatibus, adeoque luxu, vitæ affluebamus, nihil tamen per omne id tempus me a memoria navium tuarum avocarat, nec unquam Magni Maris charæque nostræ Sidonis adeo eram immemor, ut non eorum desiderio tenerer."