Kitabı oku: «Pericla Navarchi Magonis», sayfa 19
"Ego autem faciam ut Sidonem brevi contueare!" adiungo ego, post suam finitam narrationem; "etenim iam iter domum versum habemus, ulterius enim progredi non est in nostra potestate, itaque hinc iam domum proficiscemur."
"Floreat Sidon in omne ævum! Dii servent Regem!" clamabat Sammai, "solem denique rursum cernemus!"
"Atque vino potiemur!" addit Himilco, capedulum in sublime præ gaudio iactans.
"Novisque indumentis," supplet argumentum Hannibal, "nam milites nostri mendici nunc sunt pannosi."
Cæteris omnibus laute agentibus, Ionas unus sedebat silens, suisque cogitationibus mersus.
"Quidnam rei tibi est, tubicen?" quæro ex eo, "anne redire domum usque dubitas?"
"Domum ire mihi nihil proderit," quadam ægritudine animi balbutiebat ille, "nihil prorsus mihi credent: omnes me ludificabuntur, quum me culinam Nergal, dena duodenaque behemoth propriis oculis me vidisse asseveravero; si vero ausus ero narrare Numinis instar me habitum et cultum fuisse, mihique quotidie epulas stratas, quæ pro mense satis esse poterat, nemo erit quin me insanire putet."
"Nihil prorsus eas res cures, vetuscule!" solatur eum Sammai; "verba tua nostrá interpositá auctoritate tuebimur, tibique, quidquid dixeris, fidem faciemus; quin et regi te sistemus, qui te tuamque tubam audiet canentem."
Amicis et generosis verbis Sammai animo erectus, item honoribus speratis allevatus, prope in lacrymas animo commotus est.
"Futurane revera hæc omnia esse speras? Num rex etiam Gebal conspecturus est?"
"Quin tu dubitas? Imo vero et Gebal nos mores aulicos instituere expediet, ut caput dumtaxat coram rege inflectere discat."
Hannibal æquum se existimare aiebat ut Ionas tubicen regius crearetur, tunicamque coccineam gereret; ego autem omnem meam operam collaturum spopondi, ut ipse votis potiretur, pollicitus insuper, ut, si res ea e sententia cesserit, prima synthesis aulica meo sumptu pararetur.
Ionas præ lætitia tremulus in stomacho ridebat.
"Egone revera synthesin coccineam geram? Quin etiam coram rege tubá canam? Quid, Hercle, populares mei Eltecenses dicent, quum hæc audiverint? Fortunatum, Medius Fidius, prædicabo diem, qui me Tartessum proficisci voluit. Dii regem servent!"
His, talibusque secum iactatis ad extremam proræ oram se recepit, et in altum silentium lapsus, secum honores ac dignitates, quæ sibi pararentur, otiose contemplabatur.
Ionas inde ab eo die, indole mutatá, homo plane alius factus esse videbatur.
CAPUT XIX
Rursus Bodmilcar
Secundis acti ventis, littora Prydhayn tam Orientalia, quam Occidua, facili volatu prætervecti, brevi etiam Insulas Albo-Plumbeas præterivimus, atque in Archipelagum Ar-Mor pervenimus; fundi insularum passim exesi erant, et hiantibus cavernis cuniculisque eluti esse videbantur, fluctibus in omne ævum atque aspergine verberantibus. Hannoni cuncta hæc loca prope cognita esse parebant.
"Aspice modo," inquit, uno post alterum indicato loco digitis, ut prætervehebamur, "hicce est insula ubi ego tyrocinium linguæ Celticæ feceram; deinde, ibi sunt cautes, ubi cum Iona hamis osseis ac spineis piscari solebamus; inibi autem insula est sita ubi sacerdotes sua sacra facturæ vultus cæruleo rubroque fucare solitæ erant. Apud eas agentibus nobis, novaculis e conchulis factis omnem barbam abradere nobis voluerunt."
"Idem et Hannibali atque Sammai," inquit Himilco, "in insulis Albo-Plumbeis persuaserunt, et factum etiam est ut hi quodam die tam glabris quam silex mentis ad nos redirent."
"Ego vero," interloquitur Hannibal, "nihil satius haberem quam ut id agerent Bodmilcari, quod ipsi nobis egeramus; nisi quod loco testæ, probe exacutum gladium transversum guttur eius ducendum potiorem haberem."
Nomine Bodmilcaris in sermonem incidente, Hanno quærebat utrum quidquam nobis de eo constaret nec ne; quod vicissim Hannibali in mentem revocabat insidias, quum illi grave vulnus cuspide gladii in latere eius inflixerat, sui tamen eum e medio certamine eripuerunt, nec, utrum usque superstes sit, hactenus proditum.
"Minime id cures," monet Sammai, "dabitur nobis eum conveniendi copia, fortasse ubi minime exspectabimus."
"Ac, deinde, futurum spero," inquit Hanno, "ut ego illi secundum merita retribuere possim."
"Nisi ego antecedam sagittá e probo meo arcu," vox ex antennis, ex excelso loco in aere resonat. Bichri enim atque Dionysus illic sese cum simia diversitabant. Hanno per risum ludificabat Bichri asserens hunc tam diu multumque cum simia versatum, ut postremo ipsum in simium mutari necesse esset, simul etiam Dionysum æque volatilem effecturum. Ad hæc, quin perticam suam mitteret, Bichri quæsivit:
"Eccur ephebum non membris suis uti doceam? Eccur eum arcu iaculari non instituam?"
"Eccur," addit Hanno, "eum artem legendi non doceas?"
"Quí possim" respondit ille, "quum ipse eam doctus non fuerim? Præterea, ars legendi eum non docebit montes scandere, rupicapras venari, sagittas collimare."
"Fieri quondam poterit," scriba monet, "ut sentias calamum quam sagittam, certius accuratiusque esse telum. Velletisne, tu et Dionysus, artem legendi discere?"
Consilio sagittarius vehementer motus prehenso fune, ad pedes Hannonis delabitur, Dionyso sequente, simia autem ad summum malum sola provolat.
"Ai'n tu lectionem me discere oportere?"
"Ita sane," affirmat Hanno; "paciscamur itaque: tu me iaculatum, ego autem te et Dionysum lectionem docebimus."
"Esto, valet," lætus assentitur Bichri; "et ego spondeo tibi fore ut intra mensem scopum haud ampliorem palmo, e longitudine huius navis attacturus sis."
Et sic deinceps tempus agebatur. Hanno diligenter docebat Bichri et adolescentem Phocum fundamenta litterarum Phœniciarum. Himilco navim suam more suo gubernabat, penuriam tamen temeti haud æquo animo patiebatur abstemius invitus. Sammai atque Hannibal, nisi languore tabescere æquius visum erat, atque oscitando artus porrectare, aleis ac talis se divertebant; mulierculæ plerumque in cubiculis sermocinando otia agebant; ac, denique Ionas, Iudici Gebal somnia sua magnitudinis futuræ confidere et memorare solebat.
Paullo plus quam sex septimanarum spatio columnæ Melcarth in conspectum venerunt, nec multo post portum Gaditanum intravimus. Suffes, Tziba cæterique nostri familiares, nos iam pridem mersos crediderunt, proinde nobis gratulabantur admodum quum nos reduces, et quidem sospites et incolumes cernerent, quum autem merces meas, plumbum album, atque succinum exhibebam, magnopere mirati erant.
Diligenter sciscitabar a Suffete de Bodmilcare, sed ex oratione eius nihil certi colligere poteram, quam quod fragmenta quædam tabularum in ostio Illiturgis collecta fuerint, quæ ex navigiis eius provenisse existimata essent, nec tamen quidquam e gaulo suo visum, unde colligendum putabam helluonem alicubi in mediterraneis interfectum fuisse, naves autem abreptas et fractas.
Negari utique nequit cibum potumque probum ac proprium omnes nos magno desiderio appetivisse. Himilconi, revera, diuturnum vitæ genus abstemium vires exhaurire cœpit; ita ut portum nactus, differendum non putarem quominus commilitones mei primo quoque tempore commeatu libero siccum peterent, quo potiti, haud dubium erat quin recta ad cauponas ac popinas convolarent. Antequam Ionas discessisset, animadverti nonnullos siclos in manu eius, quæsivique ex eo utrum eos non in marsupio reconditurus esset.
"Minime gentium!" respondit, "usque eo haud securos eos esse arbitor, donec vino eos commutavero, intraque me condidero."
Hanno, Sammai, suæque amasiæ, comites se mihi adiunxerunt, et uná domum Tzíbæ petivimus; Bichri et Dionysus per urbem hortosque erratum iverunt; Hannibal, denique, modo, quum in urbem, scilicet vitæ genus redivimus urbanum atque humanius, æquum dignumque censuit ut tubicen suæ cohortis digno ornatu compareret, Ioná secum accito, illi nova decoraque indumenta præstinavit.
Duos integros dies lautitiis dedimus; quum vero iis exactis ad Astarten regressi essemus, Himilconem Gisconemque conveni, quorum uterque admodum erat concitatus, causá cuiusdam nautæ Phœnicii, quem, mihi prorsus ignotum, in eorum societate repereram.
"Præclara habemus nova, Navarche!" inclamat me Himilco, simul atque intra auditum eius veneram, "nova, inquam, optima, nempe fama de Bodmilcare!"
"Effare cito!" moræ impatiens illi respondeo.
"Ehem, scire te oportebit," inquit Himilco, qui pedibus haud usque firmis fulciebatur; "casu hunc virum bonum conveneramus; ipse siticulosus erat, nec nos minus sitiebamus, itaque in caupona eum pocillis hospitaliter tractavi, ubi narravit nobis se ex navi Bodmilcaris profugisse."
"Mitte, malum, istam tuam sitim!" exprobro eum, "et edissere confestim quid scias."
"Sitimne mittam? Quin sitis recusat me mittere."
"Idum in malam crucem!" prope furens in eum regessi, "anne extemplo dixeris?"
"Sine, obsecro, saltem spiritum ducere! Non te morabor, narraboque quid in caupona audiverim."
"Ubinam est Bodmilcar, pecus ebrium?" clamo, pedibus, præ furore terram tundens; tum vero mei prope impos, ad nautam conversus, "Dic mihi, vir bone," inquam "unde huc venias."
"Undene?" eius vice gubernator invincibilis respondet, "atqui ipse nobiscum venit, inde hic venit ubi nos uná potaveramus."
Iam præter me actus, alapam, satis severam, trans os eius impegi, indicii instar, ut inde disceret opportune tacere.
Itaque, quemadmodum e relatis nautæ colligere poteram, ipse e sinu quodam minus frequentato, qui circa centum quinquaginta stadia aberat, et ad Meridiem cum Occasu iacebat, huc venit; ibi Bodmilcarem primum uno gaulo Melcarth, adfuisse, dein alias quoque obtinuisse, tum magnum numerum Tartessiorum in sua servitia coegisse, et aliquo molimine ingentem vim malefactorum ac profugarum eo contraxisse. Retulit insuper Bodmilcarem se quoque plagio rapuisse, datá tamen occasione, fugá se illi subduxisse, tum vero magno conatu secundum littora pedibus huc pervenisse, nunc autem eum coram Suffete Gaditano incusaturum.
Tum percontabar ab eo, quam pridem a Bodmilcare profugisset, atque, utrum quidquam sibi de consiliis Bodmilcaris constaret. Respondit septimanam iam esse ex quo ipse effugisset, scireque se consilium Tyrii illius esse, in terras Rasennarum commigrare, illinc autem in Ioniam iter facere.
His auditis, memoravi illi me retro, Tyrum, mox iter suscepturum, licereque illi, si ita ei visum esset, nostris nautis se iungere, quod ipse gratissimo animo accepit. Hoc humanitatis officio permotus, non modo fide se mihi devinxit, sed et certiorem me esse voluit nihil sibi tam gratum futurum, quam iniurias, sibi a Bodmilcare illatas, opportune ulcisci.
Die denique tertio postquam hæc gesta sunt, omnique commeatu quum naves iam instruxissem, omnium cordibus revisendi natalis soli ad plenitudinem lætis, naves solvimus. Cursum commode tenentibus mox Calpe, atque Abyla nobis in conspectum venerunt; sed vento interim invalescente, ad potiundum freto oportebat nos ventum ipsum suffugere. Sub vesperum sequentis diei gaulum animadverti ex adverso appropinquantem, quem et alloqui volebam; verum, adversante tempestate, satis prope accedere non valebam; quamobrem Himilconem quinque aut sex nautas accire, et lintre ad eum remis contendere iussi. Hac in re unum mirabar præsertim, nempe paratum novi nautæ animum remum capiendi.
Vix linter a nobis divergebat, quum aliquis nautarum anhelus ad me accurrit his verbis:
"Navarche, rimam accepimus!"
Accensa protinus lampade, celeriter in cavum descendo. Duo nautæ atque gubernator sequuntur. Cor mihi palpare desiit, et vox mihi hæsit, quum rem conspexi. Aqua non modo cavum penetravit, verum ad genua usque increvit, et usque augeri manifestum erat. Accedit quod et mare continuo asperius fieri cœpit, navis autem adverso vento laborabat. Nisi malo mederi in nostra fuerit potestate, et citissime quidem, vel dimidio horæ cadavera fluitabimus, aut ad ima mergemur.
Horrore fere extra me concitatus, arrepto conto, huc et illuc eum trusitando lacunam quæsitavi, dum fama calamitatis ad omnes in navi perlata est, et quisque in eam partem navis concurrere cœpit. Ego, præter priores tres, omnes amandavi. Præterquam puerum Dionysum, utpote qui, ignaris nobis, se iam in cavum demiserat, et qui nunc in aqua, sibi iam ad humeros surgente, flutabat.
Dum omnibus viribus connisus rimam reperire tento, voces de stega, supra me, ad aures meas pervenerunt propere prolatæ, indicia trepidationis, e quibus Bodmilcaris atque Melcarth nomina clare prolata intellexi. Fere eodem temporis momento, qui in scala positus lumine lampadis cavum collustrabat, alteri cuidam locum cedendo sese ad unum latus retraxit. Ut lumen languidum opacumque fuerit, tamen ex vultu involantis potius quam irruentis, satis clare perspexi nudum caput Himilconis, passis capillis, manu machæram tenentis. Antequam otium mihi ad eum alloquendum suppetivisset, cantus tubæ supra caput meum intonuit, vagitusque Hannibalis Stentoreus percrepuit:
"Ad scorpiones! In aciem sagittarii!"
"Dii immortales, quidnam rei geritur?" exclamo attonitus.
"Iam scies," reclamat Himilco, "nauta, quem susceperamus, speculator erat Bodmilcaris, in nostrum interitum subornatus. Cum lintre quidem scite effugi, sed Melcarth, cum suis barcis et actuariis e vestigio aderit."
Vix fari finierat, quum ex tumultu supra me exorto intellexi certamen initium cepisse.
"Tum male occidimus," inquam, desperatá salute, quod gemino discrimine obruti, nisi interitum sperare non poteram: "ille, scelestissimus scordalus navim nostram effregit!"
Himilco furore ingemuit.
Eodem puncto temporis acer insonuit vagitus Dionysi, opem meam implorantis:
"Serva me! serva me! Mergor in rima!"
Caput ephebi iam in rima evanuerat, quum Himilco, sepo sitá machærá in scala, ac puerum inclamans, in aquam insiluit, proclamat rimam a puero repertam esse, eum protrahit, atque semivivum nautis tradit, qui eum in stega prostraverunt. Nulla mora erat interposita. Fabri ac nautæ protinus accersiti erant, et quum unda vehementior navim ad latus deflecteret. rima in conspectum venit. Opus omni conatu aggressi sumus, atque quamvis pugna supra capita nostra iam sævire cœperat, feliciter consummavimus, atque gratiá Astartes, rimam, saltem pro tempore, obturavimus.
Interea omnis clamor et tumultus certaminis cessavit, et iam altum silentium navim tenebat. Quum stegam ascenderam, plura ibi cadavera circumiacentia, tabulatum autem cruore maculatum reperi. Naves Adonibal, atque Cabiros a dextro et lævo iacentes conspexi, at navigia Bodmilcaris præsidio usa tenebrarum, elapsa erant.
Hannibal atque Sammai propter fugam sui adversarii furebant, nec verba sibi satis maledica suppetebant, quibus ignaviam negatæ æquæ pugnæ occasionem carperent. Hanno, qui arcum usque manu tenebat, disertis prædicebat verbis nihil nisi crepusculum in causa fuisse quare Bodmilcar se fugá subduxisset; alioquin, si eum agnovisset, vivum se hinc non eripuisset.
"Ego quidem," inquit Himilco, "quum helluo ille nobis in navi impetum faceret, facile agnovi eum qui mihi olim unum oculum excusserat; ac nisi milleni eorum tela in nos iactassent, et hoc insimul – "
"Quoténos memoras?" quærit Hannibal cum leni risu.
"Esto, malum, quid refert? Certe mihi constat senos, vel octonos minimum fuisse; sed quidquid sit, sive multi, sive pauci fuerint, unus eorum fuit quem ego nimis bene noveram; atque, dum in cavo rimam quæsitandi eram intentus, nemo mortalium dixerit quanta cupiditate gulá eius potiundi gestiverim."
Per totum id tempus ventus sensim augescebat, ac pedetentim in procellam increvit. Satis causæ interesse quare timeremus, certum erat; rima quidem obturata quodammodo erat, sed ita obiter, utsi tabulæ quolibet temporis momento undis arietantibus extusæ fuissent, parum mirari potuissemus, quandoquidem undæ navim nostram pilæ instar huc et illuc iactabant et volutabant.
Nemo nostrum totá eá nocte somnum capiebat. Nautis nostris alternis catervis totam noctem elaborandum erat, ut aquam situlis exhaurirent; postea autem, ubi aqua infra rimam usque exhausta ac repressa erat, ulteriorum quinum horarum spatio enitendum erat ut novis tabulis opus firmaretur, interstitiaque stupá ac liciis offarcinaretur; ac tum demum rima prorsus clausa resarta erat, et, quominus iterum fatisceret, nos in tuto esse existimabamus.
Lumen diei interea eluxit quidem, non tamen ventus minus sæviebat. Equidem haud memini flatum violentiorem me unquam expertum fuisse. Columbæ, quas emiseram, vento incassum obluctatæ, nec provolando pares, postquam alas iterum iterumque expertæ essent, ad nos in stega anhelæ resederunt. Omnes ad moderandum naves editi labores in nihilum reciderunt, et in hoc tanto discrimine, ignari quonam naves verteremus, quidque nobis moliendum esset, visum nobis est furori procellæ nos penitus concredere, ut ea nos, nec intererat quo, pro furore ageret, et, iam non obluctantes, ad arbitrium nos raperet.
CAPUT XX
Mundus Funditus Eversus
Tempestas dies octo continuos sæviit. His exactis ventus sensim cessare, cœlum vero clarescere cœpit. Tunc demum reperi nos haud procul a littoribus, prope quoddam promontorium versari, ultra quod ora ad Meridiem versus perpetua vergere videbatur. Cursum interea commode prosecuti, in conspectum insulæ montibus asperæ venimus, quæ anfractibus et arboretis visu iucunda erat. Cœlum benefico solis calore clementius, memoriam nobis charæ et felicis Phœnices in memoriam revocabat, atque conspectus loci adeo nos allectabat, ut anchoras iacere et oras quoque visere statuerem, non tam animi causá, quam potius navium, quæ, tot tantisque superatis laboribus, ut accuratius inspicerentur, sine dubio exigebant.
Sinus nos excipiebat omni venustate aspectú placidissimus. Haud ita multo post examen nos circumfudit trabariúm, quæ barbaris erant confercta. Hi lineamentis vultuum, angustá fronte, elongatoque capite erant conspicui. Non sine magno stupore eos audivimus Libycá linguá nos alloquentes, moxque reperimus eos veros Garamantes, sive rubros fuisse Libycos. Nos fuimus primi Orientis Incolæ quos ipsi in oris suis viderint; unus tamen seniorum meminerat se Rhysaddiri versatum, Phœnices vidisse. Cæterum magná liberalitate nos exceperunt, docueruntque nos suam insulam ex iis esse, quas ad Occasum a Libya sitas esse cognovimus. Navigationis cæteroquin prorsus ignari quam dissitus unus locus ab altero esset docere nos non potuerunt, nec plus ab iis percontando elicere valui, quam quod littora Libyca longissime ad Meridiem vergerent, omnemque eam regionem a gentibus incoli quæ eiusdem secum originis essent; ac, denique, longinquius in Meridiem ab his gentes reperiri, quæ belluis simillimæ, ac prorsus nigræ essent.
"Regio eiusmodi est," interloquitur Bichri, "quam visu dignam iudicaverim; hominem nigrum capere perquam optarem."
Animadverti interim incolas monilia, armillas, præbiaque e collo gestare, perinde atque inaures, quas aureas esse reperi, interrogantique mihi responsum est non in insula sed in continente tam in baccis quam velut micas a Garamantibus in ostiis fluminum inveniri, opeque vellerum in aquis intercipi.
Incolæ aurum suum haud maximi fecerunt, et nobiscum satis libenter erga quamlibet prope mercem, quam offerre libebat, campserunt; sic, v. g., erga nugas vitreas tantum mihi obtulerunt auri, quantum volá manás continere poteram; erga eiusmodi merces autem, ut cultri, spicula, gladii, aurum æqui ponderis nobis dederunt. Gaudii felicitatisque meorum nullus prorsus fuit finis; et ægre tantum impedire poteram quominus cuncta sua arma divenderent. Sic Hannibal vendidit suam galeam cristamque; quin Ionas ipsam adeo tubam dimercatus est, palam gloriabundus se nunc ex auro solidam comparare posse, quá coram rege caneret; atque tanto denique amore huius delectabilis regionis captus erat, ut, si incolæ eius se in Numen cooptassent, paratus prorsus esset apud eos perpetuas figere sedes.
Binas híc omnino exegi septimanas aurum mercando, navesque reparando. Intervallum temporis ex opinione omnium iucundissimum egimus. Fertilissimum solum fruges, quas me nunquam vidisse usquam memini, uberrime profundebat. Vidi gustavique híc genus fructuum, alioquin spinis asperum, gustatu perquam delectabile. Valles malorum aurantium arboretis, quæ per sæcula creverant, virebant, colles autem et circumquaque montes sylvarum ac rubetorum ornatu luxuriebant, in quibus aviculæ flavæ, aliisque pictæ coloribus, suavi cantilená mortalium animos permulcebant Bichri, qui plus auri quam ad balteum pharetramque adornandam suffecerat, minime cupidus, cum Dionyso plures dies totos in his vallibus exegit, pluresque harum alitum cantillantium cepit, easque in caveis reclusit; sui tamen conatus operaque omnis perperam fiebant, nam aviculæ cunctæ, una post alteram, perierunt.
Quod vero ad Iudicem Gebal attinet, delitiis huius regionis ita capiebatur, ut, ne nobis elaberetur, catenulá nobis cavendum erat.
Verum enim vero, tempus anchoras solvendi pedetentim appropinquavit. Opere itaque naves reparandi ad finem perducta, inviti denique littoribus Archipelagi amicissimis, quibus nomen Fortunatarum Insularum imposueram, valediximus.
Semel alto potitus, cursum nostrum sine negotio constitui. Quum regionis auriferæ visendæ omnes nostrum cupidissimi essent, Bichri vero in proposito videndorum hominum nigrorum perseveraret, Himilcone adversante, ne iter in regiones nos duceret ubi nulla copia vini proveniret, eius tamen proposito posthabito, reliquorum omnium consilia probavi, iterque ad Meridiem fleximus.
Unum præsertim hoc nostro itinere animadvertendum, tamquam rem insolitam putavi, solem nempe non modo altius in vertice cœli ascendere, verum etiam Cabiros eadem ratione versus horizontem descendere. Himilco itaque conqueri cœpit, nos ultra tutelam Deorum enavigare. Hæc et ego mecum perpenderam, cogitata tamen non prodidi.
Post longiusculum versus Ortum iter, ora iterum ad Meridiem se flectere cœpit. Hîc demum evenit ut sol, qui in convexo cœli in diem altius ascendere videbatur, verticem attingeret, atque capitibus nostris ad perpendiculum impenderet, ac, denique situ omnino mutato, qui antea ad lævum, nunc iam ad rectum nobis lucere videretur. Noctibus quoque singulis alia, et iterum alia sidera, hactenus nobis nunquam visa, sub oculos venerunt. Hæc cœli mirabilia stupore tanto animos omnium nostrum perculerunt, ut non abs re censerem officiales meos omnes, ac nautarum quoque doctiores, in consilium convocare, ut arcanum hoc, quoad eius poterat fieri, declararemus.
Ex sententia Hamilcaris verosimile erat Deos cœli faciem quodammodo mutavisse; Hasdrubal nos fines mundi transgressos in terminos alterius mundi intrasse censebat; denique Himilconi visum est, nisi quid eiusmodi factum sit, mundum rotundum esse, nosque in alteram eius partem ingressos esse. Ut absona et absurda Himilconis coniectura cæteris omnibus videbatur, mihi tamen, ingenue fateor, meis propriis speculationibus ex multis partibus concordare sensi, idque mihi pro causa erat, quare suspicarer, si ita se res haberet, necessario sequi solem astraque stare immobilia, mundum autem nostrum circum ea volvi ac rotari. Verumtamen Himilco potius prodigium quoddam meditari, quam doctrinam tam miram et insolitam concipere mihi parebat.
Quum pluribus quæstionibus, quæ mea consilia essent, a meis premerer, quidque facere statuissem, ab eis interrogarer, mihi in animo esse dixi, iter versus Meridiem prosequendum; atque, si, postremo, oræ in Occiduum vergere inciperent, vel, quod mihi dumtaxat Occiduum videretur, ad Fortunatas Insulas reverti; at vero, ut ego animo anticipem, si ora in Orientem vergeret, persequendum putavi eá spe, ut postremo tamen ad Septemtriones flecteretur ac tum futurum esset, ut per Mare Algosum Ægypto potirer. Istud propositum totam terram Libyæ circumnavigandi, gubernatori meo perquam commendandum videbatur, Hannibali tamen, cæterisque terrævagis captum plane superabat.
Hannibal, quum viam nostram in Ægyptum memoratam audiret, obstupidum me contuetur, et sic fatur:
"Ægyptumne? quid, malum, tibi in mentem venit? Dum a Gadibus, fretoque continenter in adversam partem navigamus, tune in Ægyptum venire speras? Apage sis!"
"Æquo sis modo animo!" respondeo illi, "iter altero brevius eo reperire posse usque speramus."
Ipse caput dubitabundus quassavit. Quin et Hanno autumabat arcana artis navigandi profunda et abstrusa admodum esse, nec sibi ænigmata ista, studiis Sidoni vacanti, solvi posse videbantur.
"A, bone adolescens," redarguit Himilco, "amplius te peregrinari oportebat, insuper et astrorum cursus ac meatus rite perdiscere."
"Hanc peregrinationem," respondit Hanno, "cuique sufficere arbitraberis, ni fallor."
Sammai unum pro certo constare putabat, iudicio meo omnes se tuto concredere posse. Et hic fuit nostræ consultationis exitus.
Littora sæpenumero appropinquavimus in terram descensuri; verumtamen alibi nimium quantum desolata ac deserta, alias autem ita scatere nigris incolis ea comperimus, ut in aridum descendere non ratum arbitraremur, præsertim ubi clamoribus gestuque homines nigros nobis infensos esse deprehenderemus. Præcipue certá quadam nocte, ubi promontorium quoddam, cui ego nomen "Plaustri Deorum" attribueram, prætervecti essemus, clamor et vociferatio adeo minaces mihi parebant, ut a littore magis recedendum consultus ducerem. Tamen denique, commeatus noster adeo exhauriri cœpit ut præter descensum nihil nobis reliqui esset. Etenim Bichri, vicissitudinum omnium nunquam non patiens, iam de victu, qui e piscibus salsis modo constaret, conqueri cœpit; Ionas quoque de tenuitate portionum pro se, ac de penuria fructuum pro Gebal, obmurmurabat; Hannibal occasionem aurum comparandi neglectam graviter ferebat. His igitur rebus permotus, primum quam idoneus ad descendendum locus sese oblaturus esset, anchoras iacere, ac terram petere statui.
Locus, denique, ubi primum anchoras iecimus æstuarium erat fluminis cuiusdam, fere eiusdem cum Nilo, in Ægypto, magnitudinis. Ripæ eius utrimque sylvis erant umbrosæ.
Prope ad littus complures crocodili atque hippopotami in aquis lusitare videbantur, superne autem aves maiusculæ stridula voce clamitabant, dulcisonas cantilenas edendo.
Dies quaternos circumquaque in littoribus sylvisque contiguis divagati, nulla humana vestigia reperimus, in multos tamen fructus sylvestres incidimus, pluresque uros, atque antilopas iaculati sumus, quorum tergora e maxima parte in naves comportavimus, saleque condivimus, et nova quoque piscium salgama fecimus.
Quodam die, ex expeditione huiusmodi quum reverterer, Bichri accurrit animo prorsus deiectus, eumque Dionysus in fletum solutus insequitur, moxque Ionas, admodum gesticulabundus, nec minus quam ille animo commotus, accedit.
"Quidnam rei, Bichri mi?" quæro ex eo.
"Gebal aufugit!" mœsto vultu respondet, "Bodmilcaris simii eam abduxerunt."
Risum tenere non poteram. Bichri haud minus acerbo vultu me contuitus est, quam qui ad iugulandum me paratissimus esset.
"Ego vero certo scio eos Bodmilcaris esse!" instat ipse; "belluæ erant cum longis caudis; ipsæ eam abduxerunt; sua enim sponte ipsa cum his nunquam aufugisset."
Nulla verba mea eum conciliare poterant, nec animum eius usque eo quidquam permulcere, dum copiam ei facerem ut aliquot sociis accitis, ad requirendam profugam iter susciperet. Sub vesperum tamen, itinere, vanoque conatu prorsus lassi, ut exspectandum erat, infectá rea d nos rediverunt. Nihil dubii subesse poterat quin simia, in societatem aliquot simiorum sylvas pervagantium inciderit, seseque illis adiunxerit. Unum solatium, et hoc dubium, Bichri mansit, cadaver cuiusdam grandis belluæ nigræ. Hanc ipse primum vulneravit, deinde alii, qui cum eo erant, quamquam bellua se mirá fortitudine defendisset, eam hastis suis sæpius configendo interfecerunt. Fera illa revera animal formidabile erat. Pellem eius postea efferciri curavi, et hæc in æde Astartes, Sidoni, etiamnum cernitur. Bichri postmodum nobis narravit hanc belluam immanem, etiam post senas septenasque lateribus hærentes sagittas, manubria iaculorum, tamquam meras arundines sine labore in frusta fregisse. Ad hæc Hannibal animadvertit per ratiocinium, vim quæ manubrium iaculi, e robore Basan factum, comminuere valebat, stupendam esse oportuisse.
Solvendum denique nobis erat quin ullum Gebal vestigium reperissemus. Post cursum circiter quatuordecim dierum res cibariæ nos iterum urgere cœperunt; ut vero inter nos quid facto potissimum opus esset disceptabamus, Hannibal interclamavit:
"Gaulus præ nobis!"
Omnium oculi secundum indicium prorsum convertebantur. Nec id frustra; nam revera gaulus Phœniciæ artis ante oculos versabatur; verumtamen, ut accuratius perscrutati eramus, omnino eversus ac pro fluctuum arbitrio ferri videbatur.
"Quid si insidiæ Bodmilcaris ea res sit?" coniectat Himilco.
Suspitionem hanc haud spernentes, caute admodum appropinquavimus, nec antea ad latus accessimus donec ex omni parte certe nobis constaret plane neminem qui signis nostris responderet in navi esse. Erat ea omnino deserta.
Gisco aiebat se probe meminisse quondam ad Insulas Pityusas navim se sic deseruisse; istic autem idem factum fuisse existimabat; intelligere se tamen non posse quí fluxus marinus eum gaulum in istum dissitissimum locum deferre potuisset.
"Nihil," inquam "tu curaveris, unde is venerit, huc vectus bono nostro fieri poterit."
Hannibal et Himilco, qui eam conscenderant, mox reversi nuntiant, nec sine summo nostro gaudio, gaulum bene conferctum frumento ac vino, quas res nos sine mora in nostram transvectavimus navim, eam autem vacuam vento undisque reliquimus. Sub vesperum Deæ Astarti, in gratiam suæ manifestæ in nos voluntatis sacra fieri iussi.
Postridie in conspectum promontorii admodum celsi venimus, cuius dorsum mensæ instar planissimum erat. Ventus interea satis vehemens coortus est, qui et sensim increvit.
"Noli ventum reputare," monet Ionas; "quid ego nunc iam ventos curem? Marsupium etenim nunc auri plenum habeo, ad edendum satis, ad potandum satis, et mox tunicam quoque coccineam. Male tempestas pereat! Dii regem servent!"
Ventus interea sensim augeri, violentiaque eius crescere cœpit, et ita quidem ut naves iam clavis regi nullo pacto possent. Quum vero post octonos dies vis procellarum ac turbinum recidere, mareque subsidere cœpissent, terra mihi a lævo sub oculos venit. Hæc secundum exspectationem meam evenerunt, atque oras versus Septemtrionem vergentes ex proposito prosecutus sum, in diem spe magis firmatus, præsertim quum solem in eadem quam antea plaga exsurgere conspicarer. Nocte quadam amœnissimá, quindenos circiter dies postea, subito Himilco brachium mihi prehendit, animoque haud parum concitatus, digito horizontem ad Septemtriones indicat, voceque tremulá sic clamat: