Kitabı oku: «Rebilius Cruso: Robinson Crusoe, in Latin; a book to lighten tedium to a learner», sayfa 5
175. Imprimis statuo: si possim, noctem insequentem non sine lumine me acturum. Aut candelas aut lucernam aliquam judico necessariam. Nihil facilius videbatur, quàm Maurorum ritu rem conficere, si aut oleum aut sebum haberem. Sed quicquid fuit, id omne credidi consumtum esse, aut in cibatu canis aut in scaphâ resarciendâ, sive in retinaculis jumentorum vel in serrâ. Tum testudinis reminiscor: hujus adipem volo adhibere. Item carnem ejus, ut novum quiddam, pro cibo stătim concupisco. De mactandâ, fateor, haesitabam; nam tale feceram nihil. Caput testudinis si amputabitur, tamen (aiunt) post viginti quatuor horas mordebit tenacissime. Quid ergo occīdet eam? Ego verò opinor, amputato capite, nihil doloris sensurum corpus. Igitur ipso in dolio, ubi in aquâ marinâ servabatur, amputo caput: hoc caute forcipe abjicio: cetera concīdo et plurima intus ova invenio. Horum quatuor protinus torreo, vescorque cum placentâ. Maximam vim adipis excipio. Partem hujus (eam fere quae solidior erat) pro placentis assandis vel pro sartagine reservavi: longe plurimam pro oleo sumsi. Tum de linamentis cogito. 176. Feliciter accĭdit, quòd huic rei non opus est viribus: linamenta contorquere, puellarum potest esse opera. Veterum funium quidquid esset corruptum, pro stuppâ reposueram. Inde duabus horis linamenta confeci, quot triginta noctibus facilè sufficerent. In ferreâ patellâ depono adipem ac linamentum sic circumtortum, ut finis hujus super labro patellae minimum tantùm dependat. Ipsum linamentum liquidâ adipe saturatum accendo, experiorque rem bene procedere. Equidem si dormirem, nemine linamentum subinde extrahente, pòst paulò extinctum foret: attamen id parum rēferre censeo; nam per igniaria possem accendere, ut primùm evigilarem. Postea juvat me invenisse, talem febrem posse subigi.
177. Post triduum finitae sunt pluviae, et sol processit clarissimus. Ego quoque prodeo, tepore gaudens. Inviso littus. Video doliis stratum, cadis, arcis perfractis, lignis omnis formae et ferramentis. Paene in sicco erat ipse navis alveus, cum ancorâ atque ancorali. Cuncta jam pro meis destino, sed volo relaxari paulisper; etenim minùs firmum me sensi: igitur ab his redeo in portum. 178. Feles video, utramque cum catulis recèns natis. Tum me subit: “Ah! illud erat, quare adeò ejulavere; non tanquam funeris ploratrices, sed ut expostularent catulorum alimenta.” Bonis matribus collaudatis, praetereo. Jamque recordor, feram felem primo illo die esse a me visam; de quo postea aliquoties dubitaveram. Agnosco, aut in saltu aut in silvâ magnâ tales inveniri bestias. 179. Gregem deambulans assequor. Haedos omnes grandescere ac pinguescere notaveram; jamque video juniores capellas spem prolis dare. Inviso lepŏres: en autem, lepus femina lepusculos ediderat. Non ridere non poteram: immò cachinnavi. Sic autem interpretatus sum: Teneram progeniem male nasci ante finitas pluvias: quare sic esse a Naturâ comparatum, ut quàm proxime posteà nascerentur.
180. Lectori denunciandum est, inde ab illâ febre pictatis me conscium novae factum. Re non prorsùs nova erat; nam inde ab ipso naufragio quasi fermentatio mentis coepta est. Tum primùm didici, quanti esset humana caritas, quàm jucundus ipse aspectus hominis. Mox ergā ipsa animalia emolliebar, quorum caritatem pluris quàm utilitates aestimabam. Deinde intellexi, quàm ingens esset inter generosissimum brutorum atque infimum hominem discrimen: etenim quemvis e servis meis Brazilicis loco cănis optimi vehementissime amplexus forem. 181. Jam poenitebat me de parentibus: neminem praeter memet culpabam. Ergā hos reverentia, ergā omnes impetŭs quidam amoris ac desiderii me exercebat: itaque, ut opinor, ad rectam religionem eram maturus. Etenim dixit nescio quis: “Qui inferiora bene amat, hic superiorem bene venerabitur.” Attamen ante hanc febrem ipse Deus ignotus quīdam ac nimius videbatur mihi; quem quĭdem diligere, praeter naturam esse censebam. Nec his de rebus singillatim juvat explicare. Quippe neque ego ab aliis neque ceteri a me eam religionem ediscent, quae pectŏris est, non merae mentis. 182. Sed ipsâ in febre, quando tranquille Deo me commisi, intellexi primùm, quàm non longinquus esset Deus; immò, ipso illo in loco adesse illum, si uspiam alibi. Exinde profundior de religione me invadebat cogitatio; neque cogitatio solùm, sed cordis quīdam motus, qui me tunc primùm ad sacram lectionem instigabat.
183. E quatuor meis libris, unum dixi esse precum Lusitanarum secundum formas Papales. Idcirco spreveram. Nunc autem legens, plures invenio versiculos e Judaïcis et Cristianis lĭbris, qui cunctorum sunt, non Papistarum modò. Duo me praesertim commovebant. “Quem diligit Dominus Deus, hunc castigat, per virgarum disciplinam erudiens filios.” Item. “Quare homo, qui vescitur aurâ, de poenis delictorum conqueratur? nae, prodest in juventâ sustinere jugum.” 184. Tali lectione affectum, preces ét verae et vehementes sancto me gaudio tum primùm pertentarunt. Porrò hinc repperi, unde solitariae vitae derivarem solatia. Inquietissimus sane interdum eram, pertaesus solitudinis et suspirans ad alloquium; attamen tria tandem plene didici: – constantius ea quae animo, quàm ea quae oculo percipiuntur, permănere: – Deum non minùs mihi esse praesentem, quòd abessent homines: – denique, Ut ex hôc taedio me potuit eripere, sic in eodem posse illum purgato mihi animo pleniorem dare liberationem. – Sed haec pedetentim et plures per menses. Quippe vera religio vita est, non disceptatio ingeniosa, nec nisi multâ pectŏris exercitatione ipsarumque rerum experientiâ percipitur.
CAPUT (VIII.) OCTAVUM
185. De grege erat quod me male habebat. Capri maximi quanquam labrum perfoderam, tamen expertus sum aliquando ferociter eum cornibus petere; idque periculosum esse sensi, quando ad trahulam eum vellem ligare. Re perpensâ, ne mihi aliquando sit infestus, cornuum ejus maximam partem serrâ amputo. Relinquo tantum, quantum helciis sustentandis sit opus. Exinde gnarus deminutarum virium, tranquillior factus est. 186. Ne posthàc obliviscar, hîc libet narrare, quidnam cornibus ejus fecerim. Solidiora erant, quàm caprarum quae asservaveram: jam arcum terebrandi gratiâ conficere statuo. Saxum quoties vellem perforare, nihil e meâ supellectile placebat. Erat mihi terebra,16 erat caestrum17 fabrile, utrumque tenue nimis; non nisi ligno vel cornui terebrando idoneum. Ad saxum terebrandum clavis spicatis utebar multo cum labore; nunc arcum ritu Maurorum libet adhibere. 187. Imprimis e velorum funiumque trochleolis unam delēgi bonam, perfecto orbe, cujus in medio quadratum erat foramen. Ferreolum item delĕgo; (multa in littore talia tunc jacebant) quae illud foramen tantùm18 non intret. Hujus unum finem igne mollitum valde tundo, ut sit et solidior et paene acutus: alterum finem in teretius concinno. Mox limâ hîc atque hîc detritam, in foramen trochleolae impingo. Acutiorem finem molâ quoque exacuo: sic ipsam terebram perfeci. 188. Arcus restat. Anquisito robore solido, unum fragmentum circumcīdo serrâ; dein duo foramina paulò obliqua terebro, quorum in utrumque inferciatur cornu infimum. Spatium inter haec relinquo, velut manubrium, quod firmiter possim prehendere: duobus laminis ferreis ac fune robusto confirmo juncturam: Cacumina cornuum laxo nervo connectuntur: hic est arcus. 189. Nervus, trochleolae convolutus transversusque, fit tensus: tum arcus, citrò ultròque tractus, terebram rotat. Porrò in angustâ assi foramen facio, quod alter terebrae finis facile intret. Assim hunc in dextrâ tenens, dirigo terebram, dum sinistrâ arcu operor. Simplici hôc apparatu saxa dehinc longe facilius terebro.
190. Vereor ne taedio sim lectori, si plurima quae elaboravi accuratè explicem. Nova atque ampla materies e ferro lignoque, quam cum reliquiis navis nostrae nactus eram, novâ me implet ambitione: item auctus grex vim novam trahendi offert. Idcirco, plurima convehenda destinans, majorem volo construere traham, tam latam, ut aequâ fronte jumenta trahant tria, meque ipsum, quoties velim, habenas retinentem, vehant. Quidquid ligno ferrove conficiendum erat, confeci; sed corium dëerat. 191. Pelles si haberem, nec depsendi eram peritus, nec libens propter pelles capros occīderem. Tantum animal, tam plenum sanguine, mactare, avehere, concīdere, nauseam mihi movebat. Sed e fruticibus maritimis unum repperi, cujus folia funiculis comparaverim. Haec in sole siccata, mox oleo tincta, leviter contorsi, tum ex connexis robustiores struxi funes. Inde materiem habebam, e quâ habenas, retinacula, etiam helcia atque alias res jumentis utiles conficio. His si non optime instruebar, meis tamen usibus fuēre idonei.
193. Vix opus est dicere quàm curiosè omnia ferramenta ex littore collegerim; nihil equidem sprevi e lignis, doliis, arcis, fracta an solida essent. Majora quaedam ligna, multo molimine sursùm tracta ipsis in caloribus, pro ponte destino, per quem traha mea aquulam e saltu tramëet. Cratibus superjactis et fiscorum frustis, cum tabulis et humo, viam tandem consolidavi. 194. Alteram quoque viam sub rupibus credo necessariam, ne aestu maris interrumpatur trahae commeatus. Torno meo (id est, novâ terebrâ) saxa cavo, nitrato pulvere discutienda; et minùs laboriosè quàm expectaveram objices amoveo viae. Profecto hanc viam faciliùs confeci, quàm ponticulum illum, qui quidem non magno poterat esse usui, donec tramitem super rubrâ rupe feceram trahae pervium. Omnium meorum operum hoc vires meas unice exhausit, praesertim quia aurae tum maxime stagnabant. Sed protinus magna habui adjumenta frugibus vel fructibus deportandis, sive ab hortis meis sive a convalle.
195. Quinto die ante Kalendas Sextiles, caprae duae partum ediderunt, unaquaeque binam progeniem. Primò lac mihimet avebam, conorque mulgēre. Huic rei inhabilis fui, reputansque declino mulgendi labores, ne ego potiùs pecori quàm pecus mihi inserviat; nam si mulgendi negligens forem, id pecori foret crudele, mox lactis cohiberet profluvium. Tum in delicatiores cibos lac adhibere, longe nimii temporis erat et curae. Spero me cocis nucibus cito abundaturum, atque harum lac semper fore in promtu. His autem de nucibus sunt quaedam explicanda, quae praetermiseram. 196. Nolueram barbarorum more proceras arbores scandere; id quod ét laboriosum fore et periculosissimum credidi. Novas scalas hanc ad rem, duobus anteà mensibus, et propriam falculam commentatus sum. Et quidem pro falculâ, perticae longae in fine loculum incīdo, ubi inhaereat ansa cultri coquinaris: tum funiculo cerâ oblĭto (nam massam quandam cerae habebam) ansam illam perticamque circumvolutam firmiter constrinxi. Atqui modica firmitudo poterat sufficere; nam acuto cultro leviter amputantur nuces. – Pro scalis ipso in cocorum sinu par idoneum arbŏrum succīdo, triginta fere pedes longarum, postquam capita detraxi. Utramque dedolatam quantùm possim sine detrimento roboris extenuo, ut quàm levissimae sint scalae. Sane erant cavae, (medullâ quâdam plenae,) idcirco robustiores, quàm si ejusdem fuissent ponderis et longitudinis, sed solidae. Gradus scalarum addo, e lignis atque e fune, ut in cubicularibus meis: sed tres in summo funes valde laxos relinquo, ut scalae applicatae quasi amplectantur arborem, nec possint delabi. Tali instrumento adjutus, credidi posse me amplam nucum vim decerpere, quanquam plurimae coci longe proceriores macacis opulentam reservabant praedam. Haec, credo, in Maio mense finita sunt. 197. Equidem coeorum utilitates parùm intelligebam; sed plurimas esse gnarus, nihil rejeceram. Frondes pennasve (si ita licet dicere) parvae illius coci, quam pro remis succīdi, animadverti paene tegulorum19 esse instar. Has funiculis ita consuëram, ut cuculli20 vicem optime gesserint. Medullam cocorum arborum atque aliarum palmarum statuo explorandam: corticem omnem asservo.
198. Grex, (quem propter sanitatem maturiùs in saltum transduxi,) evulsis sŏlo pedicis, in vallem rediit. Cunctos invenio circa vetus praesepe, herbas uberrimas atque apprime succulentas summo cum gustatu rodentes. Pedicas detraxi, ipsas animantes reputans a Naturâ meliùs quàm a me edoceri, ubinam potissimùm degĕre oporteret. Quoniam cicŭres invenio sibiloque fistulae obedientes, id mihi sufficit. Succurrit animo, quantùm roboris amiserint vaccae nostrates domesticae, quàm saepe difficili partu torqueantur, per nostram importunam curationem. Vereor ne meum gregem immutem, si stulte ego me immisceam. 199. Seriùs, quum aurae stagnarent calorque ingrueret, non ad saltum perrexere, sed ad apertum ac summum collem; fortasse quia culĭces vel oestri urgebant. Multo mānĕ (credo) pascebantur, ante lucem; posteà auram captantes mirè apricabantur summo in colle, ibidem dormientes. 200. Ego quŏque in stagnante aurâ pertaesus cavernarum, postquam aliquot noctes iterum inter ramos arbŏris dormiveram, melius fore credo, si gregem sequar. Quare multâ ac difficili machinatione tres assĕres longissimos summo in colle sic erexi, ut de colligatis capitibus lectus pensilis sustineretur. Ego per funem ascendo, qui desuper fluitans quasi in annulos nodatur, in quos ingredior. Ut primùm lectulum attingerem, funem illum ad me recipiebam. Talis erat nŏvi cubilis forma.
201. Haec inter opera, ex novo quodam junco contexui dorsualem illam, de quâ dixi, tegetem; item foliis roscidis tum primum caput meum sub infulâ condo. Etenim nimius erat fervor solis; quanquam calor non adeo suffocabat quantùm metueram. Illâ in regione ipsius aestatis nox longiuscula est, flabatque identidem siccâ in tempestate vespertinus turbo venti, qui aëra refrigerabat; necnon quâvis in nocte aura quaedam montana superioribus in locis sentiebatur. 202. Maris temperiem sensim augescere credebam; ego autem magis magisque lavacris captabam frigus. Si caput ac dorsum a sole defendas, alio tegmine vix opus est, nisi propter culices; ego verò, tenuissime amictus, posse videbar multum laboris vel summâ in aestate perferre.
203. Finito quod maxime urgeret, paro humum optimam ab ostio fluminis ad portum transvehere, in qua dioscoreae serantur. Locum delegi, quem possem ex rivulo quoties vellem irrigare. Hunc ad usum ligna aliquot sic cavavi, ut compluvii21 instar essent. Robustissimas meas tabulas ad traham curatiùs constrinxi, ut humus ingesta ne efflueret. Duobus jumentis biduum conveho humum: traha sub rupibus in plano currit: cava loca impleo; quidquid fimi uspiam rejectum est, comporto, opperiorque tempus dioscoreīs ipsis plautandis.
204. Multum fruebar lectulo pensili. Sub astris jucundum erat frigus, aliquando tamen nimium. Nox decem horas durabat, ac sine crepusculo. Tot horas dormire non possum, frigesco interdum sub nudo aethere. Gregem comperio pasci tres vel quatuor horas ante solem, dormire post meridiem: credo me, iterum animalia imitantem, sequi Naturam ducem. Ante solem exortum iis rebus operor, quibus lux est minùs necessaria: inter has vescendi operam numero atque incedendi sive ad cavernas sive ad vallem. Sed unusquisque dies suum habuit colorem suumque opus. 205. Jam credo advenisse tempus fructûs colligendi. Uvas in hortis invenio multis in locis jam maturas. Aliquot gustatis, magnam vim decerptam resticulis suspendo, ut sole arescant. Multos per dies hûc commeans idem facio, pluresque fructūs trahâ reporto. 206. Tum ricinum invenio fruticem, e quâ oleum illud quod “castoreum” vulgo appellant, conficitur. Multo cum gaudio maniocam invenio, ex quâ conficitur cassava panis. Hanc in Braziliâ noveram: inde etiam excoquitur Tapioca Anglorum. Porro banana vel musa his in locis nascebatur, infra autem nanas quasdam palmas dactyliferas esse comperio. 207. Alio die optimum repperi in mangâ arbore terebinthum, credidique me hinc satis habere posse, tum stuppae, tum terebinthi aut rēsīnae. Plures fructus colligo vix exorto sole, postquam ante lucem ad hortos pedibus incessi. Si quando fabrilem propter operam validâ nervorum exercitatione opus sit, id aut ante solem perficio, aut sub stellis lunaeve luce, taedis aliquando adjutus. 208. Jam paulo audentior factus, canem habens comitem, – si usus veniret, sub arbore dormiebam horis meridianis. E sopore experrectus, apparo traham, jungo jumenta, ipse vehor in trahâ, hortos pomeridiano tempore inviso. Tum fructus ingero, jumentis ad pascendum solutis. Si nimis vagentur, cănis reducit. Demùm junctis iterum ad traham, descendo cum onere pretioso. Nova mox ingruit difficultas, quum non sufficerent arcae protegendis thesauris.
209. Tamen neutiquam satiata est mea cupiditas. Ad cocos nuces demetendas falculam illam mecum apportavi; scalas novas ipsis in hortis relinquebam. Dum autem infra incedo, ananassas video multas, (māla pīnea vulgo nos vocamus): nunquam ego anteà has animadverti. Jam intelligo et plurimas esse et maximas, paene ex arenis cum cactis nascentes. Unam illicò vindemiavi, nec abstinui quin grande frustum comederim. 210. Mox nucem cocorum ab humo sumtam perforando experior num sicca sit. Paulum lactis exsugo, – dulce, spissum, non copiosum. Plures harum colligo reservoque seorsim. Tum applicatis scalis, quicquid nucum videbatur maximum, id decerpo, duosque facio acervos. Propere domum redeo cum ananassâ illâ ac falculâ, et, paulum recreatus, in cymbâ regredi ad hortos volo. Attamen statum aestûs quum video, et promontoria quae essent superanda, id verò non ausus sum. 211. Tum subit cogitatio, quanto meliùs foret, si scaphâ possem reportare; tanta erat copia, tanta varietas fructuum oculos et mentem captantium. Bis trahâ hortos invisere uno in die facinus erat magnum: quantum trahâ possem reportare, quinquies id scapha portaret. Post auroram, credo, lenis aura favebit: maris plures per dies aequor fuerat undis expers. 212. Jam dactylos, bananas, cocos nuces, ananassas, uvas, ad libitum me habiturum spero: nimia me spes et nimia cupiditas festinavit. Crastino die leni aurae vela scaphae permisi; illa per vitream oceani superficiem clementissimo motu delabitur; mox ultra promontorium paulò velocius devehor. Demùm laetus ipsum attingo ostium, et detracto velo, remis ingredior rivum. 213. Multa avidis oculis lustravi: quae acervata erant, assumsi: plurima alia abripui. Sine morâ impono omnia scaphae, et reciprocum iter conor. Tum vero fortuna se vertit. Stagnante aurâ, velum inutile erat. Remis incumbo, sed tardiuscule moveor. Nervis contentis, defatigo memet, aestuosâ in horâ. Tellurem observans, dubito anne progrediar, maximâ meâ vi. Cohorreo, ne hâc in parte profluens sit maris, quae me in ignotas aquas rapiat. Uni homini certe nimia erat, nisi vento marique favente, hujus scaphae moderatio. Igitur deficior fortitudine, et reflecto scapham in palmetum, quò tandem pervenisse gaudeo, valde defessus. 214. Ego verò angor animi, quo pacto reduci possit scapha. Re amplius perpensâ, credo nunquam me ausurum eam mari committere iterùm. Tunc moestissime solitudinem meam conquĕrens, optabam ut iterùm puer ille Maurus, quôcum ex Mauritaniâ aufugi, socius mihi navalis foret. Sed protinus me conscientia objurgat, quòd propter servitutem ejus, fortasse necessariam, ego nummos acceperim: itaque ingemens, os in mănibus recondidi. 215. Exinde tanquam in somniis hilarem audivi vocem, Rebili bebile libi bili O! psittacus autem in humero meo considebat. Is quidem rostro ac capitis plumâ genas meas demulcebat, ac voces profundebat carissimas. Sane tangebar. Quia sine comite meo processeram, ille ad hortos me anquirens avolaverat. Volasse eum, minus accuratè dixi; quippe mancâ etiamnum pennâ, inter volatum atque obliquum saltum procedebat. 216. Tum repletâ fiscellâ, experior quantum possim humeris sufferre incedens. Modicum bananarum et dactylorum onus assumo: vescor quantum libet, bibo e rivulo, et, relictâ scaphâ, ascendo vallem. Pedibus jam siccis, (nam aquâ marinâ immersi erant) sub umbrâ citri per fervores maximos recondor, dormioque paullum; demùm notum per tramitem evado, moestusque assequor cavernas.
217. Ex quantâ calamitate quam angusto discrimine effugissem, per meam tempestatum imperitiam, prorsus nesciebam: nam, triduo pòst, turbo furiosus ventorum totum coelum pervertit cietque intimum mare. In cavernis libens me recondo. Tum memini Kalendas Septembres imminēre, quo in die navis fracta est. Anno superiore egenus eram, inops, spe destitutus: nunc opum multarum sum dominus et praeclaro fruor procellarum profugio. Equidem libris legendis et calami usu peto varietatem negotii. Quae feci, non libet hîc accuratius narrare; sed libro illo mathematico adjutus, dedi operam ut fundamenta rationesque mathematicas solidius probarem. 218. Ut primùm credo saevas praeterîsse procellas, decerno in domesticum hortum incumbere. Dioscoreas circa quinquaginta praeparaveram, radicibus circumcisis: item septemdecim maniocas tractaveram pariter: has omnes in trahâ reportatas rite consevi: mox humum de novo a fluminis ostio convectam addidi, quia de maniocâ prius non cogitaveram. 219. Macacos vidi fructibus meis insidiari, item nescio quae insecta aliquot horum corruperat. Nolo de cibariis anxius esse: alia multa opera curam viresque meas avocant. Credo, quantum sine nimio labore possim convehere, tantum convehendum; nam nescio utrum, seu robigine seu insectis sive avibus aut macacis, maxima pars rerum coacervatarum sit peritura. Itaque res edules avide reposui; porro alias res, ut ricinum, – e quo facilius oleum extruxi propter fabriles usūs quam ex aliâ quâpiam re. 220. Sed arcae loculique ad res asservandas non sufficiebant. Quidquid habebam ollarum aut lagenarum, adhibui ananassis, persicis mālis aliisque fructibus conservandis. Ahenum maximum oleo ricini spurcum erat; nam quanquam arenâ emundaveram, manebat quidam odor et nauseam creabat. Nova vasa fingere volebam, immo magna, quae ut apud Mauros, doliorum vicem sustinerent. 221. Prima mea experimenta valde rudia erant. De formâ incuriosus, argillam sole siccare et concoquere conor, si massam aliquam possim satis consolidare. Lāteres potius quam ollas conficiebam: cito autem agnovi, rem hâc viâ non procedere. Coctis lāteribus sine dubio erat opus, ad furnum constituendum; dein igne, non sole, coctos lāteres velim. 222. Herbas in sole siccatas pro stramine crudis lāteribus intertexo, argillâ primo subactâ: sic facio struem. Stipites virides cum sicco ligno mistos interpono atque compono: mox subjicio ignem. Materie renovatâ lentum calorem per totum diem sustento: postero die (quoniam non videbatur ignis sufficere) violentius incendo: jamque lāteres bene cocti erant et solidi. Mero luto et lateribus illis (sine gypso, quod ex rupe calcariâ potuissem comburendo conficere) furnum construxi. 223. Omitto narrare, quo pacto in experimentum primò fecerim ollas. Ceterum explorato, posse me plumbo liquefacto vitream quondam faciem superponere, id quod propter munditiam concupivi, optimum credidi, quàm maxime quadrata fingere ingentia vasa; quoniam haec forma omnium esset facillima. Plura horum, fateor, praeter aciem rimas ēgērunt; sed res solidas, non liquidas, recondebam; itaque meis usibus aliquatenus serviebant.
224. Ceterùm ut telorum artem probe exercerem, intimo in portu clipeum quendam ingentem, velut metam scopumve, erexi. Compages erat ex assulis: velorum praetensis laciniis, in medio (pro taurino, quem vocant, oculo) pullum lanam affixi. Unamquamque ignipultarum suâ in vice exercebam, aliquando majoribus glandibus, aliquando aut olorinis aut minimis: sed plumbum omne diligenter recollegi, quantum poteram: spatia quoque sedulo notavi, ut in collineando peritior fierem. Nisi me aliquo modo aut exercerem aut oblectarem, moestitia me incessit; etenim non jam laboribus fatigabar. 225. Sed multus eram tunc temporis in coquendo et condiendo, ne fructus perirent plures. Ollas Europaeas aliquot habebam, sed operculis egebam, quae aëra excluderent. E mangis rēsīnam quandam elicui, quâ velut pice oblinerem velorum lacinias. Hae, operculis circumdatae, satis bene concludebant ollas; at rēsīnam de novo superlevi. 226. Oblītus sum quaedam de ejectamentis maris narrare. Uno in dolio plura invēni ornamenta, praesertim specilla ac vitreas bullas. Specillorum orae detrimentum tulerunt; sed bullae erant incolumes. Tria item fascicula invēni, discolorum vestium plena. Postquam aperui, sub umbrâ exponendas decerno. Non integra fuit colorum pulcritudo, necnon plures vestium quasi rigescebant. Omnes in cavernis reposui, si forte posthàc utiles fierent. Bullas autem plurimas, resticulis, sive filis conjunctos, super jumentorum cervicibus ornandi causâ suspendi.