Sadece LitRes`te okuyun

Kitap dosya olarak indirilemez ancak uygulamamız üzerinden veya online olarak web sitemizden okunabilir.

Kitabı oku: «Rebilius Cruso: Robinson Crusoe, in Latin; a book to lighten tedium to a learner», sayfa 8

Yazı tipi:

CAPUT (XII.) DUODECIMUM

327. Nomina novae familiae hic libet narrare. Gelavii pater erat Pachus, soror Laris. Sponsa autem Gelavii Fenis appellabatur; hujus părentes Calefus et Upis. Upim credidi vix amplius quadraginta quatuor habere annos, et neque Pachum neque Calefum exsuperare quinquaginta. Biduum praeparandis nuptiis destinantur; quae quidem omnia ipsis relinquo. Nuncio tamen parentibus per interpretes meos, – si quid vestis apud me sit, quod utendum velint sumere propter filias suas, vel si quae de cavernis videantur pro cubiculis commodae, ne graventur quidvis me rogare.

328. Inter haec maximo cum gaudio accurrit Totopillus, nunciatque se alites tres, ex eo genere quod posset mansuescere, cepisse vivos. Atqui non erant phasiani, neque, quantum ego poteram intelligere, otides; sed nostratium gallos gallinasque potius referebant, quanquam longè erant grandiores augustioresque, ac sane splendidi. Equidem Gallum Indicum pro nomine indidi. Libenter credebam, hoc avium genus numero ovorum apprime excellere: tum mansuefacienda decerno. Mas unus erat, duae feminae: nesciebam, anne pares numero conjuges esse deberent: sed Totopillo imperavi, asservaret omnes summâ cum sedulitate, daretque operam, ut proles gigneretur plurima ac mansueta. Ipsum erat genus alitum, quod olim mihi Gelavius denotaverat. 329. Quando autem fructuarium meum intro, fures ibi video res despoliasse. Cocorum aliquot nuces, sacculo quodam discisso, abreptae fuerant: id sine dubio macacorum erat opus. Atque anteā, me absente, unam nucem surripuerat macacus, neque, qui rem vidit Totopillus, poterat prohibere. Alias res mire disjectas suis e locis invenimus: feles inculpat Totopillus. Equidem non credo: sed ille urget vehementer, petitque ut liceat unam reservare felem cum pusillo mare, ceteras abigere: ego vero, ne nimium adversarer, tandem permisi.

330. Exploratis cavernis, tres pro conjugalibus cubiculis destinantur: sed quoniam opera quaedam priùs videbantur necessaria, meo ipsius cubiculo cedo. Hoc atque museum novis nuptis permitto, fructuarium Calefo et Upi: ego in armamentario dormio. Nuptias suo fere in more transigunt: sed postquam uterque pater sponsum sponsam suam osculari jussit, (id quod solemnes ceremonias mihi videbatur terminare,) ego, indutus regium vestitum, peroraturus assurrexi, jussique Gelavium interpretari. 331. Dixi me, Dei nomine, in meam eos insulam convexisse, ut forent beati, me regente: ceterùm obsequentiam postulo: jamque imprimis, mea lingua est ab omnibus perdiscenda, et quantum fieri potest, semper dehinc hâc in insulâ audietur. – Tum Gelavio et Totopillo impero, ut prandium nuptiale apponatur. Post prandium, in rupem ambulabant, mirantes insulam. Vespere, obortis tenebris, e corrupto pulvere nitrato aliquot ego pyrobolos cremavi, gestientibus barbaris. Sic confectae sunt nuptiae.

332. Jam ego Upi matres antilopas, a căne vigilanter custoditas, demonstraveram, et de mulgendi arte conatus eram explicare. Ea curam lactariam acerrime suscipit: duae autem erant matres cum haediculis, nec multum sane expectabam lactis, quanquam corpore erant grandiores. Eadem cassavam panem ex maniocâ et tapiocam optime conficiebat. Mox Calefus pollicetur nova vasa fictilia, ac meliora quidem, se facturum; atque ego de caseo, de butyro, de lactis flore, quidquid noveram, per Totopillum communico, sed caseum praesertim censeo faciendum. Item plumbum liquefactum, ad vitream vasorum superficiem quantum conferat, demonstro. 333. Pachus instrumenta agri colendi atque omnem rem ferrariam vehementer admiratur: mox per Gelavium edoctus, princeps evadit faber ferrarius, item agricola. Calefus operam figulinam, lorariam, funariam potiùs exercebat; materiam quoque caedebat lubens. Totopillus, ut antea, culinae se dabat: item calo erat atque auriga, et hortulanus et lanius et auceps. Multam hic habuit in condendis decipulis peritiam. Nunquam ego ne unum quidem cuniculum resticulis potui capere; at Totopillus porcillos plurimos, aves innumerabiles, laqueis convolutis aut suspensis capiebat: hinc illae coenarum deliciae, illa pennarum plumarumque copia, quam miratus eram; hinc nuperrime gallus Indicus cum gallinis. Etenim Gelavius patrio suo regulo vestem pulcerrimam, e multicoloribus avium plumis contextam, dono dedit, qualis in Angliâ caballi pretium afferret.

334. Video porro me ipsum, velut in Braziliâ quondam, oportere nunc pro operarum praefecto esse. Nauticam quidem rem ipse pro me suscepi; sed in nendo e foliis filum, in complicando cannas, juncos, – multa faciebant feminae. Linamenta lucernarum torquent, oleam palmarum exprimunt. E lignariâ fabrorum arte pleraque jam Gelavius exercebat et quidquid juberem, perficiebat prudentissime. In viminibus cannisque contexendis peritissimi erant omnes. Hic autem loci affirmare oportet quid de barbaris sentiam, non omnibus, sed multis, quos nos Angli nimium contemnimus. Erras valde et pessime consulis, si longe ex ipsorum consuetudine velis eos detorquere; attamen hunc errorem si declinas, – si aperte ingenue fideliter juste agas, – multo fideliores tibi erunt quàm quis putaverit; mox miram sagacitatem, gratos animos generososque, aliasque virtutes neutiquam spernendas deprehendes summam inter barbariem. Nos autem, heu lugubri fato! nostra communicamus vitia, illosque dediscimus nativas ipsorum virtutes; dein incertis ex causis inimicitiae insurgunt, donec hostile odium mitia commercia pessumdet. 335. Prima autem mihi cura post nuptias erat, ut res comparatas melius ordinarem, unamquamque suo in loculo. Novas ut ollas largioresque praepararet Calefus, urgebam, argillamque unde haberet, indicavi. Ego autem, quoniam veteres non sufficiunt arcæ, majus quiddam, armarii instar, eum mensis interioribus, condo. Fores illas diaetae nauticae principalis, quae supra biennium apud me jacuerant, pro hujus armarii foribus adhibeo. Illud opus me per sex dies exercuit. Totopillum jussi curatissime deligere, quid primum deberet consumi, quid in saccharo conservandum, quid per se posset consistere. Is autem dioscoreis, maniocis, cucumibus in novo agello per se dedit operam. Quoties aliquid aut piscium aut carnis erat consumendum, plures didicerat reservare reliquias, quibus elixis propter canem ac feles massae farinulentae vel alius cibus gustum derivarent idoneum. 336. Mox de oleo ac saccharo erat providendum, deque sagone (quod appellant) et de cerâ palmarum. Palmis aliquot succisis, aut farinulentam medullam aut ceram habebamus: folia, cannas, stipites, ad suos quidque usus adhibemus. Maximam autem et olei et sacchari copiam jam nunc censui parandam. Saccharum Gelavius, optimum illud quidem, e palmâ quâdam affătim detulit: Borassum Flabelliformem, ut nunc audio, appellant arborem. 337. Post haec de agriculturâ dubitabam. Zeam quàm maxime accurandam opinabar. Oryzae plantas in hortis dixi invenisse Gelavium; sed illam culturam minùs esse salubrem credidi, nec posse nisi uvidissimo in loco exerceri. Attamen Pachus et Calefus orant, ut sibi liceat hanc rem administrare: itaque ipsis remisi, simul indicans zeam a me oryzae anteponi. 338. Pachus in cavernis ordinandis strenuum se praebet. Feminae, adjuvante Gelavio et materiem suppeditante, in vestibus nectendis valde erant industriae; mox dato sapone, vestimenta lavare edocui. Tandem, post duos fere menses, tota mea familia suas habebat sedes, satis ornatas, suasque operas.

339. Tantis adjumentis suffultus, poteram esse otiosior, immo segnior: nec laetior tamen eram. “Quorsum haec?” interrogabam. “Num tota mea vita sic est degenda, – res opimas colligendo, consumendo? An meliorem aliquam religionem potero his barbaris impertire? Tentandum est fortasse: sed linguam meam imprimis perdiscant oportet. Anne horum operâ ecquando patriam recuperabo meam?” Talibus exercĭtus cogitationibus moestior fiebam ac taciturnior: id vero sentio pessimi esse exempli. Etenim nisi multum colloquar, ne Gelavius quidem nec Totopillus garrient Anglicē; tum cēteri non poterunt discere. Statuo fabellis ac narratiunculis, quoties coenamus, abundare; et, cum Gelavio imprimis, item cum Totopillo, de religione sermones habere seorsim. 340. Equidem jam pridem de meâ ipsius historiâ quaedam, praecipue de naufragio, illis narraveram; sed plurima tunc parùm intellexere, atque iterum audire avebant. Nunc autem primùm clare dixi quondam fuisse me Mauri hominis barbari servulum; id quod animos eorum adeo perculit, ut singula quaeque audire cupiverint magnopere. Ego autem quae plures per dies tunc narravi, non celarem lectorem meum, nisi dictu longiuscula forent. Profecto illa servĭtus crudum meum et praeferocem animum salubriter mitigavit; et quoniam herum non crudelem habui, multa tum didici sub Experientiâ magistrâ. Porro illâ in terrâ caloribus assuevi, immò robustior fiebam. Sol orae Marocanae, nostro longe acrior, aurâ Oceani temperatur, neque nobis est insaluber, modo caput fasciâ sindonis involvas, et vino abstineas prorsùs. Illic quoque plurima didici de frugibus, de oleribus, de fruticibus, quae postea erant utilia. Plurimas res item minore didici apparatu facere, quâm quô apud nos fiunt. Quippe ferramenta agrestia, domesticam supellectilem, instrumentum culinae, pistrini, fabricae, – offendi illic rudiora omnia; sed Necessitas inventrix multa simpliciter conficit, quae fato quodam meo discebam. Denique ipso industriae fructu superbiens, strenuus operis evasi, versutus ad excogitandum patiensque laboris. 341. Sed ad rem redeo. Aliud quoque jam aequum videbatur. Quoniam continuus labor ad vitam non jam erat necessarius, festique aliquot dies ipsis barbaris assolent, septimus dies (quem primum vel Domini diem appellamus) Cristianorum more debebat tandem distingui; ex quo religionis aliqua posset cura exoriri. Itaque Kalendario meo recensito, quisnam sit “dies Domini” discerno: tum subditis meis edīco, ut festus sit hic dies: quo die item coram me post matutinum cibum congregentur. Ego regium monile gerens, precem brevem Numini Supremo pronuncio, ut suo halitu mentes nostras purget; illum quoque ipsius propter virtutes adoro: postea litterarum rudimenta cunctos doceo, ut novam linguam profundiùs animis defigam. 342. Si pluvia cadit, in musēo congregamur; ego in tabulam ligneam cretâ scribo: sin serenum est caelum, ubi arena subtilis ac plana est potissimùm, ibi radio maximas designo litteras. Ea imprimis vocabula, quae saepissime pronunciantur, docui scribere, ut nomina rerum, Homo, Vir, Femina, Cănis, Panis; ut verba communia, Fac, Dic, Da mihi, Vĕni, Abi; ut pronomina, Ego, Tu, Nos, Vos, Hic, Ille, Sic. – Primo quidnam vellem faceremve, parùm intelligebant; sed quum īdem sonus eâdem cum litterâ saepiùs audiebatur, sentiebam eos excitari. Gelavius primus orabat, ut sibi liceret rem iterare. Dein incipit a Me, Te, Se; item Nos, Vos, Hi, Hos, Sic, Dic; et postquàm bis terque est a me edoctus, optime perdidicit brevia vocabula tot, quot omnibus elementis comprehendendis sufficerent. Mox ego totam litterarum seriem, in parvâ chartâ conscriptam, ipsi trado. 343. Gelavius sane et Totopillus, qui quae dicerem intelligebant, longe celeriùs ipsas discebant litteras. Hos amplius indies edocui. Proximo die Dominico ceteris ipsi praecipiebant. Tandem furor discendi cunctos pervasit magnus, quando hos viderunt ét intelligere et pro magistris esse: sed multa non poterant legĕre, qui paucissima vocabula noverant. 344. Mox a me exquirit Gelavius, ex quânam re conficiatur charta. Ego de papyro, de lino, de gossypio facio certiorem; explico item de membranâ sive pergamenâ. Multa posteā folia grandiuscula ad me reportat, siccat in sole, premit, lēvigat; juncos item aquâ maceratos contundit, gummi miscet, explanat, chartas meas imitans, sed parùm res cessit: tandem e praegrandibus palmae cujusdam foliis satis bonam censet haberi chartam. Dixi huic arundines ac pennas avium pro calamis scriptoriis sufficere, pro atramento succum sepiae; gummi addendum, si liquor in chartâ nimis difflueret. Ille confirmat, nunquam sibi defuturum scribendi instrumentum, modò artem ipsam mente arripuerit. Jam unam quotidie horam litteras eum doceo. Die Domini quaecunque nova vocabula ceteri didicerint, ea doceo scribere; paullatimque, quum plura intelligunt, quaedam de religione incipio inculcare.

345. Cum Gelavio liberiùs de rebus divinis loquebar. Quidquid de Deo Creatore, de lege morali atque officiis, de sancto Dei judicio, de ejusdem in sanctos gratiâ dicerem, id omne illi facile esse et quasi naturale comperio: etiam de immortalitate humani animi (id quod mirabar) jam eredebat. Sed quoties auderem de Cristo, de Moyse, de Judaeis narrare, otiosus audiebat, quasi qui miraretur quid haec ad se attinerent: aliquando fortiter contrà dicebat. Tandem diffisus posse me tantis argumentis suam impertire gravitatem, abstinui, ne profundius me demergerem.

346. Non absurdum erit narrare, quantum Pachus suâ arte ferrariâ feminas adjuverit. Erant e meo instrumento acūs quaedam minores, item majores sarcinariae. Has Pachus multum admiratur. Minores nequit imitari, sed utriusque formae plures procudit grandes, quas exacuit politque satis pulcre, oculis recte pertusis. Unicuique feminae dono dat tres formae utriusque: his vestes, tegetes, stragula consuunt.

347. Gelavius identĭdem quaerit ex me, numne poeniteat me, quòd plures sumus: num velim ad tres viros rursùm redigi: num si pro octo octoginta forenus, id oporteret dolere: num malim paucorum esse quàm plurimorum regulus. Nesciebam quorsum haec intenderent: subesse quiddam mihi videbatur. Demum interrogo directà, anne consulto talia loquatur. Tum modeste ac candide respondet: “O here! talis est hujus insulae jucunditas, talis omnium rerum copia atque commoditas, talis tua ipsius benevolentia, aequitas, sapientia; ut ego populares meos vellem sane multos hisce rebus mecum frui. Nec dubito fore ut illi velint eadem, si modò liceret: tuum erit dicere, si id licebit nunquam.” Haec quum responderet, haesitavi consilii incertus. Mox dixi: “sane suis esse illum benevolum: ego quid velle, quid nolle deberem, id mihi ipsi neutiquam līquĕre.” Notavi posteā cunctos, ultra quod necesse erat, ampliare culturam. Id ipsum anteā fecisse Totopillum memineram, tum quum hancce coloniam clam meditabantur: itaque credo omnes eandem fovere spem, quam indicaverat Gelavius. Hoc me male habet, ne nimis adverser, neve periculosum quidpiam gratificer. 348. Iterum e Gelavio quaero quot novos colonos tutò posse venire credat, et quânam sub lege: num tot modò quot in unâ familiâ nobiscum aetatem possint degere. – Respondet, “semper se credere, fore ut ego in patriam restituar: quippe, ubi una venerit navis, aliquando tandem venturam esse alteram. Tum se suosque, optimo defensore orbos, parvam manum pollentibus barbaris relinqui: nam hos quoque aliquando venturos, nec, nisi aut igneis telis aut majore catervâ, posse abigi. Tot erga novas familias, quot firmo sint praesidio, esse optandas. Mille viros nimis multos non fore, sed quinquaginta contra ejectamenta maris sufficere.” Interrogo, quid sibi velint maris ejectamenta. Sic ille explicat, ut dicat, “viros qui in scaphis per casūs maris hùc advehantur inviti.” Vis ergo (inquam) quinquaginta importare familias? “Si liceret, vellem,” respondet. At Gelavi! (rursus aio) id non per me licebit. Propter locos, arbores, antilopas, pisces, aves, nulla non erit pugna atrox. Nemo mihi obtemperabit nemo intelliget: ego inter primos occīdar. 349. “Ah, ne talia fingas,” (inquit): “ne metuas, here! Priùs certe ego moriar: sed non nôsti meam gentem.” Dic quomodo (inquam). “Primùm, here! (respondet) homines sumus, non bestiae; itaque èt Deum et principem veneramur. Quisquis fortitudine, prudentiâ, justitiâ excellit, hunc extollere, decorare, sequi amamus. Talis tu es vir, qui strenue ac juste regere calles. Nostrorum virorum quot te noverint, te prae nostris regulis omnibus anteponent. Dein, audi, quaeso, ampliùs. Summi nostri reguli patruus est Cortops quīdam, optimus ille quidem vir, sed fratris filium sibi praeponi aegrē fert, habetque factionem non parvam. Mitis est ac senior vir; filii autem ejus omnes praelio occubant. Is profecto talem in insulam colonos deducere vehementer cupiat: immo, id ipsum audivi, ac credo. Jam si hùc adveniret, ille et suos cunctos facile regeret, et tibi obsequeretur officiosissime. Tum omnia illa de locis, arboribus, antilopis, ex consuetudine nostrâ ac sine pugnâ ordinabuntur.” Optime causam dicis, O Gelavi (respondeo) et callide adularis; sed nimiâ me solicitudine tota haec res excruciaret: quare amplius de eâ ne colloquamur.

350. Nos autem, ita ut dixi, cursum nostrum tenebamus, nec poenitebat me meorum subditorum. Singula narrare de tot hominibus, longum foret. Omnia quae egomet inveneram, paullatim discunt; sed Pachus novam rem reperit. Per Gelavium a me exquisiverat, unde veniret ferrum. Dixi, e montibus effodi, ejusque aspectum esse, tanquam in humum influxisset, massasque humi suâ gravitate implevisset. Post aliquot dies laetus renunciat, ferrum a se in monte repertum. Ostendit marram, novo quodam metallo crustatam. Explicant mihi, vidisse eum, in ulteriore altissimi illius montis latere, rivulum quendam discolorem, turbidum: marrâ postquàm conciverit, hanc concrevisse crustam. Video non ferream esse crustam illam, sed aheneam. Respondeo, posse hoc multi esse usûs, quanquam non sit ferrum; amplius oportere examinari. Posteā doceo tale aes colligere et fabricare, quoties usus venerit.

351. Hiems hujus regionis praeterierat. Calidior tempestas appropinquabat; quotidiani imbres augescebant. Die quodam Martii solito acriùs flabat ventus et continenter per noctem duravit. Sub ipsum mane per tenuem pluviam ego cum Totopillo cocorum sĭnum versùs pergebam, atque a speculâ meâ video lintrem terrae appropinquantem. Egrediuntur duo viri, una femina: tot modo inerant. Video protinus piratas non esse hos: viri defessi esse videntur, femina algescere. Haec ubi a vento protegatur, vestibus contectam collocant: ipsi vagantur, ramos aspectantes, ut qui cibum anquirunt. 352. Pistolas mecum habui, sed nihil erat quod timerem. Ramulo arboris raptim abscisso, hunc elate gerens, cum Totopillo descendi, ciebamque eos clamore: neque illi a nobis fugerunt. Jussi Totopillum colloqui, si forte intelligerent. Is cito confirmat, esse eos Gelavii populares, vento abreptos, jamque fame, labore, frigore enectos. Nolui, in portum admissis, secreta domûs aperire: sed jussi eum dicere, “cibum iis missum iri,” et ipsum juxtā manere. Ego actutùm redeo, tum Gelavium remitto cum cibo, uxoremque ejus cum spissis siccisque vestibus. Ipsi frustra conantur ignem fovere. Fenis et Totopillus apud eos morantur: Gelavius illico ad me redit: sic jussi. Tum colloquimur.

353. Ego aio: si per ventum non poterunt ante noctem regredi, nunquam regredi debere, ne plures posteā in nos reportent, pervulgato insulae arcano. – Is laudat consilium meum, modò possit fieri. Mox addit: velle se quĭdem plures insulae cives; sed invitos retinere, nisi vincias, fore lubricum; nam posse aliquando scapham meam furari. – Id me perculit, nec quidquam ultra dixi: tamen eundem illum in sĭnum hospites cöercere statuo. Fenis autem rediens ait, sibi illam feminam antea notam esse, et vero dilectam, atque ejus se misereri. 354. Quando refoti sunt, tertio die de reditu consulitur. Erat sane difficilis lintri reditus, si ventus eâdem ex regione perstaret flare, quamvis clementer. Imperavi ut nemo retineret eos, nemo abigeret, sed suis relinquerentur consiliis. Multas nobis gratias agunt, viatico accepto, aiuntque velle se, ut primum possint, domum redire. Quarto demúm die evanuerant, sub noctem regressi.

355. Haec erant in mense Martio, neque ego tunc suspicabar quò me invitum divina duceret Providentia: nam novos colonos arcessere pertinaciter nolui, quamvis timerem ne meis forem iniquus: sed sollicitudo acris semper me vetabat. Continuabantur menses, et nostra omnium opera. Praeteriere suo in ordine genialis pluvia ac foeda tempestas: tertiùm jam mihi redibat siccior aestatis pars. Nos quidem in fructibus colligendis tum maxime fuimus occupati. 356. En autem ipso Sextili mense, dum cum Calefo et Totopillo per rupem incedo, e saltu prodeunt duo viri barbari. Pistolâ correptâ, jubeo Totopillum eos compellare. Respondent, “amicos esse se, et regem insulae amicissime petere.” Jubeo, mei honoris causâ, tela in humum projicere: projiciunt. Tunc ut amicos saluto, recipere tela jubeo, et dicere cur, unde, venerint. Totopillus, parum facile, tamen interpretatur responsa. Senior autem e duobus illis, mitis aspectu vir, qui fere septuaginta habere videbatur annos, in hunc modum loquitur. “Ego sum Cortops. Cum quindecim lintribus venio, octo et viginti familiis, ut tuâ veniâ cum bonâ pace consideamus hâc in insulâ, tibi pro summo principe obtemperaturi. Ceteros infrà relīqui, dum tua reportamus jussa. Agrum autem ex tuâ abundantiâ a te oramus.” Quia de re inopinatâ illicò respondere erat difficile, multùm salvere jussi; hìc in saltu requiesceret paulisper: honoris causâ hos duos meorum apud eum relinqui: me celeriter cum servis cibisque rediturum: tum nos de omni hâc re lībĕre collocuturos. 357. Itaque decessi solus. Proditum me credidi. Gelavius sine dubio nuncium Cortopi per illos viros miserat, quoniam me obstinatum sensit. Tamen si triginta viri armati jam in terram expositi erant, per vim telorum malè resisto palam: arte et solertiâ est opus. Aut suadere debeo ut protenus abeant, aut deliberare quo tandem pacto minimo cum periculo maneant, sive ad tempus, sive in perpetuum. 358. Interim irascor Gelavio et incipio objurgare. Ille admirans, obnixe ac simplicissime negat quidquam nuncii se aut misisse aut missum velle; idque iteravit tam anxie, ut nequiverim persistere. Jam hunc cum Pacho cibos ac dona aliquot relaturum mitto. Ipse, regalia assumens, memini Fenim fuisse feminae illius amicam. Igitur, missâ ad eam Lari, arcesso, et iratâ voce interrogo, quidnam hospiti dixerit. Illa, quanquam malè loqueretur, tamen, quae dicebam, satis intellexit. 359. Effusa in lacrimas respondet, se, ab amicâ suâ rogitatam, anne commode se hìc haberet, dixisse; “Immo optime: sane se esse beatissimam sub benignissimo ac justissimo principe in jucundissimâ insulâ.” Talia eam velle dicere, sermone quamvis incondĭto, intellexi. “An nihil aliud dixisti?” interrogo. “Sane plurima,” inquit. Quid ergo? “At ego nescio.” – Nonne tu nuncium ad Cortopem misisti, ut hùc vĕniret? “Certe nihil tale auderem (inquit) neque ausa sum.” Sed neminem tu hùc invitâsti? “Oh here (respondet), invitavi neminem; tantùm, ut credo, amicae meae dixi, – Vellem ipsam et quàm plurimos meorum sub optimo te principe esse beatos, velut memet.” Postquam experior nihil ultra sciscitando extorqueri, vultum compono: bono animo eam esse jubeo: dein egredior. 360. Incedens simul reputo. Si re verâ propter famam mei, non propter cupiditatem mălam, tot viri veniunt; tum verò, si prorsus eos venisse nolim, ipse memet objurgare debeo, quòd non fuerim injustior; neque adeò sunt timendi, qui ad imperata perferenda festinant. Meae me laudes fortasse emolliebant: nulla convincitur proditio. Tum illud surgit: – quatuor ope virorum nunquam hic navem fabricabor: si redire ad patriam volŏ, per plures id debet confici. Quid si nunc plures Deus ipse ad me misit? Ego-ne illos abigam, in aeternam memet redacturus barbariem? Reputans talia, cum alio prorsus animo ad Cortopem reverti, qui cibos jam confecerat, et cane meo, propter offulas blandienti, se oblectabat. 361. Nunciatur mihi, cunctam ejus plebem esse in portu hortorum; sub arboribus a calore protegi: habere secum maximum zeae atque oryzae numerum, item maniocarum; coria quoque comportare et maximas vestes, tegetesque quae malignam imbrium vim possint arcere: quadraginta duos viros puerosve esse, septem et quinquaginta feminas: Cortopis omnes dicto obedire: ipsum Cortopem mihi profecto velle submitti, constanter autem a me orare sedem idoneam. – Responsum feci plenum benevolentiâ. Pollicitus sum, illicò me demissurum, qui ligna secaret in focos, atque alterum qui plura cibo commoda distribueret, velut oleum, sal, aromata: tertium qui ollas cacabosque ferret. Interim me de sede dandâ meditaturum. – Mox nos redimus cavernas versùs, duo illi viri ad suos. Quando animadverti auram extra ordinem a meridie continuari modicam, melius censeo ut in scaphâ Gelavius cum patre soceroque supellectilem ac cibum portet. Gelavius minoribas gemmis fulgens me repraesentat. Hic lignum secat, illi prandium properant. 362. Ego autem sub sericâ umbellâ propter fastum ac calorem tectus, ad Caprinum jugum deflecto, atque, inde prospectans, novae coloniae decerno longam illam oram subter jugo, cum primo sinu citra Lunatam Viam, si eo quoque ĕgērent. Sed ora illa facile suffectura erat. Postulo ut septimus quisque dies pro festo habeatur; ut, quot possint, illo die coram me veniant; ut Cortops quater in anno, ad minimum, me veneraturus adeat; ut mea lingua pro imperatoriâ linguâ aestimetur, quam cuncti, ut primùm possint, discant elŏqui. His acceptis legibus, proximo die circumremigant, suamque capiunt sedem.

363. Paullo pòst clariùs denoto; quidquid sit illâ in orâ, Cortopis esse, sine ullâ exceptione. Quaslibet aves, quoslibet pisces, illâ tantùm in orâ, pro suis oportere eum aestimare. Sin ultra lineam altissimi jugi Caprini voluerit venari aut fructum terrae percipere, id mecum amplius deliberandum. Si quid in monte velit seminari, id liberum esse; et quidquid coluerit quispiam, id fore cultoris. – Has quoque leges comprobârunt: tum ego sollicitudinem deponebam.

364. Mox ligones, secures, dolabras plurimas deligo, item marras aliquot et cultros mensales, quos Cortopi dono dem, suae plebi ad suum arbitrium distribuendos. Cultrum, furcam et cochleare, splendidiore specie, ipsi destino Cortopi. Sacchari aliquantum et olei addo, item aromata. Has res ille cupidissime ac multis cum gratiis accipit. Tum, ne gemmis Gelavius praeluceat, monili pulcrius variato exorno Cortopem. 365. Postea aliud quiddam mihi arrogo: – Si hostes hanc in insulam descendant, ut sub Cortope cuncti imperata mea perficiant, conferantque subsidia belli. – Id quoque facile conceditur. Tum citrea atque aurea māla, cocos nuces uvasque siccatas, et conservatarum ananassarum ollas ad Cortopem demitto.

Yaş sınırı:
12+
Litres'teki yayın tarihi:
13 ekim 2017
Hacim:
181 s. 2 illüstrasyon
Telif hakkı:
Public Domain
Metin
Ortalama puan 0, 0 oylamaya göre
Metin
Ortalama puan 0, 0 oylamaya göre
Metin PDF
Ortalama puan 0, 0 oylamaya göre
Metin
Ortalama puan 0, 0 oylamaya göre
Metin
Ortalama puan 0, 0 oylamaya göre
Metin
Ortalama puan 4,1, 7 oylamaya göre
Metin, ses formatı mevcut
Ortalama puan 3, 1 oylamaya göre
Metin
Ortalama puan 5, 8 oylamaya göre
Metin, ses formatı mevcut
Ortalama puan 4,6, 14 oylamaya göre
Ses
Ortalama puan 4,8, 4 oylamaya göre
Metin, ses formatı mevcut
Ortalama puan 4,7, 6 oylamaya göre
Metin, ses formatı mevcut
Ortalama puan 5, 1 oylamaya göre
Metin
Ortalama puan 5, 1 oylamaya göre